Immagini della pagina
PDF
ePub

Palatium ipse deduxisti, quos triumphare in purpura voluisti, postquam in pulvere diu jacuerant: in quibus versandis diligens inprimis assiduusque visus es: ut deinceps sorderent privato nemini, qui Principi placuissent. Hæc videlicet immortalia beneficia sunt: non uni concessa Galliæ, sed orbi terrarum universo: nec ad brevem temporis moram, sed ad perennitatem ævi sempiterni mansura: quæ nullo non die auctorem suum ingerent et inculcabunt: in animo semper, quia semper in usu futura. Atqui nihil in iis voluminibus, quæ tibi dicata ante hunc diem, sparsum occurrit propemodum, quod non in isto prædivite rerum omnium penu, quem in præsenti sistimus, multo sit uberius splendidiusque collectum. Sive Latini sermonis elegantiam, sive sententiarum majestatem, sive styli acumen, seu rerum denique uberem copiam desideres, unus omnium vicem præstare Plinius jure possit. Quare quin tibi placeat vehementer, aut quin abs te gratiam impetret, quam reliquis haud conferendis cum eo præstitisti, omnino non diffidimus. Nos vero certe delectet inprimis necesse est argumentum multiplex in quo versatur: quod tuarum paternarumque virtutum suavissimam nobis subinde ac jucundissimam recordationem injiciat. Quid enim? Sempiterni nos stellarum cursus, occultæque siderum vires, primo operis hujusce limine ad sui admirationem trahunt? Aufert illico retrahitque animum felix imperii paterni cursus, ac Solis efficientiæ vestra consimilis in subditos benignitas: digredique subito cogit a coelo haud disparis in terris miraculi contemplatio. Terræ deinde ipsæ lustrantur: ac gentium, populorum, urbium, veluti nomenclatura quædam censusque peragitur? Occursat subinde verissima hæc cogitatio, utrumque tot populis, orbi huic utrumque regendo parem, ex quo sub grandi paternarum virtutum magisterio Delphinus adolevit. Medendi denique vires percensentur, quas herbis, frugibus, sylvisque ipsis, inenarrabili benignitate natura inseruit? Ecquis tum non animo reputat, quemadmodum omnibus malis

humanis, quod precabatur olim Augusto Valgius, una Principis nostri medeatur majestas? Ecquis non simul hanc perseveraturam in hærede filio felicitatem spe præcipit, in quem a patre tum virtutes reliquæ innumeræ, veluti ex montium jugo flumina, profluxerunt: tum ea inprimis, quæ hic una dominatur, ceterasque una complectitur, beneficentissima indoles, caritasque patriæ ? Vides hinc autem, SERENISSIME DELPHINE, quo instructum apparatu, quibus copiis ornatum hospitem Plinium sis excepturus: quam vel eo nomine acceptus tibi, quam jucundus nobis, non esse ille omnino non possit. Quare dum tuas ille fores pulsat, admissionis hujus auctorem factum esse me vehementer lætor: quod cum mihi muneris aliquid esset optandum, quod Societatis nostræ nomine ac vice offerrem: quæ est innumeris maximisque LUDOVICI MAGNI benevolentiæ obstricta vinculis: Mundus ipse, quem suo Plinius est complexus opere, sua sponte oblatus est: in quo nos mundi alterius cujusdam, hoc est, innumerabilium virtutum vestrarum symbola adumbratasque effigies tu lætitiæ publicæ, ac privatim nostræ, argumenta recognoscas.

d Plin. xxv, 11.

PRÆFATIO JO. HARDUINI.

FESTIVUM illud quidem, sed et verissimum eruditorum effatum est, in Plinianum opus cadere illum aptissime de nave ac muliere Comicia vatis jocum:

Negotii sibi qui volet vim parare,

Navem ac mulierem, hæc duo comparato.
Nam nullæ magis res duæ plus negotii
Habent, forte si occeperis exornare.
Neque unquam satis hæ duæ res ornantur.
Neque ulla eis ornandi satis satietas est.

Annon enim prodigii simile est, rem tot tractatam curis ac vigiliis, minimam usque adhuc consummationem habuisse? ut quamvis priorum interpretum nonnulli tersum se et integrum exhibere Plinium jactitarint, Lucinam eos, quod ille ait, inclamasse foetu nondum concepto eventus edoceat? nihil ut ad hunc diem opere illo depravatius, nihil inquinatius in lucem exierit: et in Pliniano adhuc agro,

Interque nitentia culta,

Infelix lolium, et steriles dominentur avenæ.

Quare Pliniani operis emaculandi explanandique provincia deposita fere ab eruditis est, quorum in animis scilicet insedit penitus ea persuasio, vel quantacumque diligentia, vel quam longissimo ævo, vel quam diuturnis vigiliis, exhauriri vix unquam hunc laborem posse.

Nos igitur, si quod ambustum hactenus, truncum, mutilumque extitit, nunc id tersum opus omni ex parte ac nitidum, atque integritati suæ post tot sæcula, post tot erudi

a Plaut. in Pœnulo.

torum sudores, veluti postliminio restitutum: si emendatissima, quæ mendosa hactenus: si explanata omnia, quæ tetris adhuc obducta tenebris credebantur, hoc operis hujusce limine profitemur: quis non arrogantius, ambitiosiusque dictum, quam verius putet? Atque id tamen ipsum nisi maxima ex parte sit præstitum, quis non nostram inaniter collocatam operam, ac spem deinde eruditorum delusam exclamet? Plane ut si plura polliceri videar, quam tot ingeniorum lumina videre potuerint, fides vel si minus præstem, quam sit hominum expectatio, fama hic nostra periclitetur, existimatioque operis.

Dicam tamen, nihil reprehensionem veritus, aut jactantiæ notam: quanto sum illis, qui ante me in hac arena desudarunt, ingenio industriaque inferior, tanto me plus laboris et diuturnæ curæ, quæ in hoc studiorum genere potissimum dominatur, tanto plus adeo opis ad operis hujus absolutionem attulisse. Facere itaque id sum aggressus, quod ante me nemo, ut sylvam hanc literariam, quanta quanta est, totam percurrerem, lustra scrutarer, monstraque errorum omnia, quibus ea scateret, minora quidem quam Herculea, sed multis longe partibus plura, profliga

rem.

Debet hujus operis suscipiendi expoliendique consilium literarum respublica Excellentissimo viro Carolo Sanctamauræo, Duci Montauserii, non civili modo militarique prudentia inclyto, qua præter claritatem generis viam sibi ad gratiam Principis et summos honores fecit: sed literatæ etiam sapientiæ alumno ac patrono: cui se ille sic addixit, ut jam studia et humanitatis artes per ipsum in Gallia patriam, sanguinem, spiritumque receperint: qui cum esset ab Christianissimo Rege Ludovico Magno Serenissimi Delphini institutioni præpositus, ut ei veterum monumenta omnia pernoscendi cupiditatem afflavit, sic privata illius studia ut in publicam simul orbis totius redundarent utilitatem, auctor fuit. Accessit etiam viri Illustrissimi Jacobi Benigni Bossuetii, Condomensis olim, nunc vero Meldensis Episcopi, auctoritas: quem virum cum divinis pariter humanisque

literis perpolitum inter doctissimos eloquentia, inter eloquentissimos doctrina, excellere toties Ludovicus Magnus per se didicisset, quoties e sacris pulpitis perorantem audierat, Gallia interim universa non concionibus modo, sed scriptis quoque plurimis ad coërcendam hæresim voluminibus applaudente, eum Ludovico filio Præceptorem ascivit. Nec minus fovit industriam nostram humanitate sua Vir Clarissimus Petrus Daniel Huetius Alnetanus Abbas, quem singulare acumen ingenii, mira suavitas morum, omne doctrinarum genus, librorum, quos publici juris fecit, copia et eruditio, commendavit orbi, et qui maximum orbis judicio calculo pondus adjecit, intelligentissimo Principi Ludovico Magno, a quo vocatus in partem tanti muneris est, moderandorum Serenissimi Principis studiorum.

Nos igitur tantorum virorum, quibus suas publicasque spes Ludovicus Magnus commisit, auctoritati paruimus, consiliis morem gessimus: ut quantum id oneris est in Plinio illustrando fidenti animo subiremus, et Spartam hanc, quanta quanta est, exornandam aggrederemur.

Non fraudabimus tamen merita laude priores, quorum aliquæ fuere in hoc ipso negotio partes: et quanquam haud tritæ ab ipsis orbitæ insistimus, singulos tamen cum honoris præfatione juvat hoc operis aditu appellare: ut quid ab illis primo præstitum, quid a nobis deinde sit adjectum operæ, quibus gradibus ad hanc operis absolutionem perventum sit, palam fiat. Sunt videlicet veterum scriptorum libri, ac Plinii inprimis, eodem quo arva fato: nisi cura versentur sæpius diligentium virorum, sentes alunt et monstra, quibus tollendis e medio Hercules non unus sit satis. Itaque quid illi primum, quid nos deinde profecerimus, et quibus usi simus adjumentis, breviter commonstrandum.

Ut primum divino munere typis edendi libros ars est concessa mortalibus, publicandi statim Pliniani operis mentem viris cum nobilitate tum omni virtutum ac doctrinarum genere clarissimis Numen injecit. Quanquam alias nemo tam obscurus fuit, quin illustris esse cœperit, posteaquam huic operi manus admovit. Vulgavit igitur illud

« IndietroContinua »