Immagini della pagina
PDF
ePub

dicant, si multas per milites provincias obtinent, et novas veteribus adiungunt; ignari, quod sit illud ingens, parque Diis, regnum! Imperare sibi, maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia, alienum bonum spectans; nihil ex se petens, nisi usum sui. Nihil sit illi cum 'ambitione famaque; sibi placeat! Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat:,, Me iustum esse gratis oportet!" Parum est! adhuc illud persuadeat sibi:,, Me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet; tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit!" Non est, quod spectes, quod sit iustae rei praemium maius, quam iustam esse. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: Nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint. Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus sine gloria? At, mehercules, saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectat. Vale.

EPISTOLA CXIV.

Eloquentiam alias aliam esse, et placere: uti mores publici sunt, severi, soluti, fracti. Ab animo colorem illam sumere: idque exemplo Maecenatis docet. Illum igitur curandum et formandum esse: a quo sensus et verba deinde recta. Obiter contra luxuriam.

SENECA Lucilio suo Salutem.

UARE quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio? quaeris; et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquan

do inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta? quare alias sensus audaces, et fidem egressi, placuerint; alias abruptae sententiae, et suspiciosae, in quibus plus intelligendum esset, quam audiendum? quare aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde? Hoc, quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores. Si disciplina civitatis laboravit, et se in delicias dedit; argumentum est luxuriae publicae, orationis lascivia: si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta. Non potest alius esse ingenio, alius animo color. Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans; ingenium quoque siccum ac sobrium est: illo vitiato, hoc quoque adflatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra, et pigre moveri pedes? si ille effeminatus est, in ipso incessu adparere mollitiem ? si ille acer est et ferox, concitari gradum? si furit, aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum, nec ire, sed ferri? Quanto hoc magis accidere ingenio putas, quod totum animo permixtum est? ab illo fingitur, illi paret, inde legem petit.

Quomodo Maecenas vixerit, notius est, quam ut narrari nunc debeat; quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid ergo? non

[ocr errors]

oratio eius aeque soluta est, quam ipse discinctus? non tam insignita illius verba sunt, quam cultus, quam comitatus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat, si illud egisset via rectiore, si non vitasset intelligi, si non etiam in oratione difflueret. Videbis itaque eloquentiam ebrii hominis, involutam, et errantem, et licentiae plenam. [MAECENAS, de Cultu suo.] Quid turpius? Amne silvisque ripa comantibus vide ut alveum lintribus arent, versoque vado remittant hortos. Quid? si quis feminae cinno crispatae-labris columbatur, incipitque suspirans, ut cervice lassa fanantur nemoris tyranni. Inremediabilis factio: rimantur epulis, lagenaque tentant domos, et spe mortem exigunt. - Genium festo vix suo testem, tenuisve cerei fila, et crepacem molam: focum mater aut uxor investiunt. - Non statim, Non statim, quum haec legeris, hoc tibi occurret, hunc esse, qui solutis tunicis in Urbe semper incesserit? (nam, etiam quum absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto petebatur :) hunc esse, qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu, sic adparuerit, ut pallio velaretur caput, exclusis utrimque auribus, non aliter, quam in mimo Divites fugitivi solent? hunc esse, cui, tunc maxime civilibus bellis strepentibus, et sollicita urbe et armata, comitatus hic fuerit in publico, spadones duo, magis tamen viri quam ipse? hunc esse, qui uxorem milliens duxit, quum unam habuerit? Haec verba tam inprobe structa, tam negligenter abiecta, tam contra consuetudinem om

nium posita, ostendunt, mores quoque non mi nus novos et pravos et singulares fuisse. Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis: pepercit gladio, sanguine abstinuit; nec ulla alia re, quid posset, quam licentia, ostendit. Hanc ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae deliciis adparet enim mollem fuisse, non mitem. Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus, magni quidem saepe, sed ener vati dum exeunt, cuivis manifestum facient, Motum illi felicitate nimia caput; quod vitium hominis interdum esse, interdum temporis, solet.

Ubi luxuriam late felicitas fudit, luxus [sive. cultus] primum corporum esse diligentior incepit; deinde supellectili laboratur; deinde in ipsas domos inpenditur cura, ut in laxitatem ruris excurrant, ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor; deinde ad coenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere coenam solent, prima ponantur, ut, quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur. Quum adsuevit animus fastidire quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt; etiam in oratione, quod novum est, quaerit: et modo antiqua verba atque exoleta revocat ac profert; modo fingit ignota, ac deflectit; modo id, quod nuper increbuit, pro cultu habetur, audax translatio ac frequens. Sunt, qui sensus praecidant, et hinc gratiam sperent, si sen

tentia pependerit, et audienti suspicionem sui fecerit: sunt, qui illos detineant et porrigant. Sunt, qui non usque ad vitium accedant, (necesse est enim hoc facere aliquid grande tentanti,) sed qui ipsum vitium ament. Itaque, ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse, non erit dubium. Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium, aegrae civitatis indicia sunt: sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.

Mirari quidem non debes, corrupta excipi non tantum a corona sordidiore, sed ab hac quoque turba cultiore: togis enim inter se isti, non iudiciis, distant. Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur. Nam illud semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. Da mihi, quemcumque vis, magni nominis virum; dicam, quid illi aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit. Multos tibi dabo, quibus vitia non nocuerint; quosdam, quibus profuerint. Dabo, inquam, maximae famae et inter miranda propositos; quos, si quis corrigit, delet: sic enim vitia virtutibus inmixta sunt, ut illas secum tractura sint. Adiice nunc, quod oratio certam regulam non habet. Consuetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit, versat. Multi ex alieno seculo petunt verba; duodecim Tabulas loquuntur; Gracchus. illis, et Crassus, et Curio, nimis culti et recentes sunt; ad Appium usque et ad Coruncanium red

« IndietroContinua »