Immagini della pagina
PDF
ePub

res,

atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur. Quid haberes , quod in Philosophia suspice

si beneficiaria res esset? Huius opus unum est, de divinis humanisque verum invenire; ab hac numquam recedit iustitia , pietas, religio, et omnis alius comitatus virtutum consertarum, et inter se cohaerentium. Haec docuit colere divis na, humana diligere, et penes Deos imperium esse, inter homines consortium; quod aliquamdiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit, et paupertatis causa etiam his, quos fecit locupletissimos, fuit. Desierunt enim omnia possidere, dum volunt propria. Sed primi mortalium, quique ex his geniti naturam inconrupti sequebantur, eamdem habebant et ducem, et legem, commissi melioris arbitrio. Naturae est enim, potioribus deteriora submittere. Mutis qui. dem gregibus aut maxima corpora praesunt, aut vehementissima. Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit; elephantorum gregem excellentissimus ducit; inter homines pro maximo est optimum. Animo itaque rector eligebatur; ideoque summa felicitas erat gentium , in quibus non poterat po. tentior esse, nisi melior. Tantum enim, quantum vult, potest, qui se, nisi quod debet, non putat posse.

Illo ergo seculo, quod aureum perhibent, penes Sapientes fuisse regnum, POSIDONIU s iudicat. Hi continebant manus, et infirmiores a validioribus

tuebantur; suadebant, dissuadebantque, et utilia atque inutilia monstrabant. Horum prudentia, ne quid deesset suis, providebat; fortitudo arcebat pericula; beneficentia augebat ornabatque subiectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo, quantum posset adversus eos, experiebatur, per quos coeperat posse; nec erat cuiquam aut animus in iniuriam, aut causa; quum bene imperanti bene pareretur, nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abiret e regno. Sed postquam , subrepentibus vitiis, in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse coepit legibus, quas et ipsas inter initia tulere Sapientes. Solon, qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem aevi sapientia notus: Lycurgum si eadem aetas tulisset , sacro illi numero arcessisset octavum: Zaleuci leges Charondaeque laudantur. Hi non in foro, nec in consultorum atrio , sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.

Hactenus POSIDONIO adsentio: artes quidem a philosophia inventas, quibus in quotidiano usu vita utitur, non concesserim; nec illi fabricae adseram gloriam. Illa, inquit , sparsos et causüis tectos, aut aliqua rupe subfossa, aut exesae arboris trunco , docuit tecta moliri. Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machi. nationes tectorum supra tecta surgentium, et urbium urbes prementium, quam vivaria piscium in hoc clusa , ut tempestatum pericula non adiret

[ocr errors]

gula, et, quamvis acerrime pelago saeviente, haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret. Quid ais? Philosophia docuit homines habere clavem et seram? Et quid aliud erat, avaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi, et sine arte et difficultate naturale sibi invenire aliquod receptaculum! Mihi crede, felix illud seculum ante &pxotéxtovas fuit. Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere, et, serra per designata currente, certa manu trabem scindere.

Nam primi cuneis scindebant fissile lignum. Non enim tecta coenationi, epulum recepturae, parabantur; nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine, vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam : spissatis ramalibus , ac fronde congesta et in proclive disposita, decursus imbribus, quamvis magnis , erat. Sub his tectis habitavere securi. Culmus liberos texit; sub marmore atque auro servitus habitat. In illo quoque dissentio a Posi. DONIO, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat. Isto enim modo dicat licet Sapientes, per quos

tunc laqueis captare feras, et fallere visco

inventum , et magnos canibus circumdare saltus. Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit. In hoc quoque dissentio, Sapientes fuisse, qui ferri metalla et aeris invenerint, quum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentes liquefactas fudisset. Ista tales inveniunt, quales colunt. Ne illa quidem tam subtilis quaestio mihi videtur, quam POSIDONIO: Utrum malleus in usu esse prius, an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis exercitati ingenii , acuti, non magni, nec elati; et quidquid aliud corpore incurvato, et animo humum spectante, quaerendum est. Sapiens facilis victu fuit. Quidni? quum hoc quoque seculo esse quam expeditissimus cupiat.

Quomodo , oro te, convenit, ut et Diogenem mireris, et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi videtur ? qui serram commentus est ? an ille, qui, quum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemtum e perula calicem, hac obiurgatione sui : Quamdiu homo stultus supervacuas sarcinulas habui? qui se conplicuit in dolio, et in eo cubitavit? Hodie utrum tandem sapien. tiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat; qui Euripos subito aquarum impetu inplet aut siccat, et versatilia coenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat, et totiens tecta, quotiens fercula , mutentur? an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit ? posse nos habitare sine marmorario ac fabro; posse nos vestitos esse sine commercio Serum; posse nos habere usibus nostris necessaria , si contenti fuerimus his, quae terra posuit

[ocr errors][ocr errors]

in summo? Quem si audire humanum genus voluerit , tam supervacuum sciet sibi coquum esse, quam militem. Illi sapientes fuerunt, aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela cor. poris. Simplici cura constant necessaria ; in deliciaş laboratur. Non desiderabis artifices, si sequeris naturam : illa noluit esse districtos; ad quaecumque nos cogebat, instruxit. Frigus intolerabile est corpori nudo. Quid ergo? non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt ? non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? non avium plumae in usum vestis conseruntur? non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murium, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere. Quid ergo? non vetustas multa abdidit loca, quae vel in. iuria temporis, vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo ? non quamlibet virgeam cratem texuerunt manu, et vili oblinierunt luto , deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et, pluviis per devexa labentibus, hiemem transiere securi? Quid ergo? non in defosso latent Syrticae gentes ? quibus propter nimios solis ardores nullum tegumentum satis repellendis caloribus solidum est, nisi ipsa arens humus,

Non fuit tam inimica natura, ut, quum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere.

[ocr errors]
« IndietroContinua »