Immagini della pagina
PDF
ePub

lam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude, et paulatim claram lucem pati adsuesce: non est quod post cibum studeas; non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita. Alia eiusmodi quae non minus quam medicamenta proficiunt, adiicit remediis medicina consilia. Error, inquit, est causa peccandi; hunc nobis praecepta non detrahunt, nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas. Concedo, per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo, ne aliis quidem adiecta, proficiunt? Primum memoriam renovant; deinde, quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut tu isto modo licet et consolationes dicas supervacuas, et exhortationes: atqui non sunt supervacuae; ergo ne monitiones quidem. - Stultum est, inquit, praecipere aegro. quid facere tamquam sanus debeat; quum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta. Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt? tamquam, ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives. - Sana, inquit, avaritiam, et nihil habebis quod. admoneas aut pauperem, aut divitem, si cupiditas utriusque considet. Quid quod aliud est, non concupiscere pecuniam; aliud, uti pecunia scire? cuius avari modum ignorant, etiam non avari Tolle, inquit, errores; supervacua prae

usum.

cepta sunt. Falsum est! puta enim avaritiam relaxatam; puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar: etiam remotis vitiis, quid, et quemadmodum, debeamus facere, discendum est. - Nihil, inquit, efficient monitiones, admotae gravibus vitiis. Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit; tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum. Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet tota in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem; sed non ideo nihil sanat, quia non omnia. Quid prodest, inquit, aperta monstrare? Plurimum ! interdum enim scimus, nec adtendimus. Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet, nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus; admonere, genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est:,, Factum esse ambitum, scitis; et, hoc vos scire, omnes sciunt." Scis, amicitias sancte colendas esse; sed non facis: scis, inprobum esse qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum: scis, ut illi nil cum adultero, sic tibi nil esse debere cum pellice; et non facis. Itaque subinde reducendus es ad memoriam: non enim reposita illa esse oportet, sed in promtu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari; ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adiice nunc, quod

[ocr errors]
[ocr errors]

aperta quoque apertiora fieri solent. — Si dubia sunt, inquit, quae praecipis, probationes adiicere debebis : ergo illae, non praecepta, proficient. — Quid? quod, etiam sine probationibus, ipsa monentis auctoritas prodest? sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt, aut prosa oratione in sententiam coartata; sicut illa CATONIANA: Emas, non quod opus est, sed quod necesse est. Quod non opus est, asse carum est. Qualia sunt illa, aut reddita oraculo, aut similia: Tempori parce! Te nosce! Numquid rationem exiges, quum tibi aliquis hos dixerit versus? Iniuriarum remedium est oblivio

Audentes fortuna iuvat.
Piger ipse sibi obstat.

Advocatum ista non quaerunt; adfectus ipsos tangunt, et natura vim suam exercente proficiunt. Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur; non aliter quam scintilla, flatu levi adiuta, ignem suum explicat. Erigitur virtus, quum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum promta; quae incipiunt in expedito esse, quum dicta sunt. Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt, et iungenda, ut plus valeant, animumque magis adlevent. Aut, si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est; ipsa natura contenti esse

debemus. Hoc qui dicunt, non vident, alium ingenii esse mobilis et erecti, alium tardi et hebetis; utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii vis praeceptis alitur et crescit, novasque persuasiones adiicit innatis, et depravata corrigit.

Si quis, inquit, non habet recta decreta. quid illum admonitiones iuvabunt vitiis obligatum? Hoc scilicet, ut illis liberetur. Non enim exstincta in illo indoles naturalis est, sed obscurata, et oppres sa: sic quoque tentat resurgere, et contra prava nititur: nancta vero praesidium, et adiuta praeceptis, evalescit; si tamen illam diutina pestis non infecit, nec enecuit; hanc enim ne disciplina quidem philosophiae, toto impetu suo connisa, restituet. Quid enim interest inter decreta philosophiae, et praecepta, nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia? Utraque res praecipit: sed altera in totum, particulatim altera. — Si quis, inquit, recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur. Minime! nam hic quoque doctus quidem est facere, quae debet; sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem, et inexercitatum ad inveniendam officiorum viam, quam admonitio demonstrat. Expelle, inquit, falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone; et nihil habebit admonitio quod agat. Ordinatur sine dubio ista ratione animus; sed non ista tantum. Nam quamvis

[ocr errors]

argumentis conlectum sit, quae bona, quae mala sint; nihilominus habent praecepta partes suas : et prudentia, et iustitia officiis constant; officia praeceptis disponuntur. Praeterea ipsum de bonis malisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt: nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur; et haec ordinem sequuntur suum: unde adparet illa praecedere. Infinita, inquit, praecepta sunt. Falsum est! Nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita; tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae. Sed his quoque dantur praecepta generalia. Nemo, inquit, praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem. Dissimile est! Nam si insaniam sustuleris, sanitas reddita est: si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum: ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta: nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant; et denuntiatio, et castigatio insanos coërcuit. De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.

Leges, inquit, ut faciamus quod oportet, non ef◄ ficiunt: et quid aliud sunt. quam minis mixta praecepta? Primum omnium, ob hoc illae non persuadent, quia minantur; at haec non cogunt, sed exorant. Deinde leges a scelere deterrent; praecepta in officium adhortantur. His adiice

« IndietroContinua »