Immagini della pagina
PDF
ePub

Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati sumus: nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegumentaque, et fomenta corporum, et cibi, et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant, et gratuita, et opera levi parabilia; modus enim omnium, prout postulabat necessitas, erat; nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria descivit; quae quotidie se ipsa incitat, et tot seculis crescit, et ingenio adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit, et illius deservire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis negotium gerunt; cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium, mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus, desiderià ope necessaria finiens: iam rusticitatis et miseriae est, velle quantum sat est.

Incredibile est, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat a vero. Ecce POSIDONIUS, (ut mea fert opinio, ex his qui plurimum philosophiae contulerunt,) dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solutoque ducantur; deinde, quemadmodum tela suspensis

ponderibus rectum stamen extendat; quemadmo-
dum subtemen insertum, quod duritiam utrim-
que comprimentis tramae remolliat, spatha coire
cogatur et iungi; textrini quoqué artem a sapien-
tibus dixit inventam, oblitus, postea repertum
hoc subtilius genus,
in quo

Tela iugo iuncta est, stamen secernit arundo;
inseritur medium radiis subtemen acutis,
quod lato paviunt insecti pectine dentis.

Quid si contigisset illi addere has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est? Transit deinde ad agricolas, nec minus facunde describit proscissum aratro solum, et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus; tunc sparsa semina, et conlectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste subcrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium; tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur. Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem submittit. Narrat enim, quemadmodum, rerum naturam imitatus, panem coeperit facere: Receptas, inquit, in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et, quidquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur: tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubri cas transeat: quum pervenit in ventrem, aqualiculi fervore concoquitur; tunc demum corpori accedit. Hoc aliquis sequutus exemplar. lapidem asperum aspero inposuit, ad similitudinem dentium, quorum pars in

mobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque adtritu grana franguntur, et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tunc farinam aqua sparsit, et adsidua tractatione perdomuit. finxitque panem; quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit: deinde furni paulatim reperti. et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio. Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.

-

Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio, commenta est. Hominis enim, non Sapientis, inventa sunt; tam mehercules, quam navigia, quibus amnes, quibusque maria transivimus, aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis, et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque il luc cursum navigii torqueant: exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur, et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt. Omnia, inquit, haec Sapiens quidem invenit; sed minora, quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit. Immo non ab aliis excogitata ista sunt, quam a quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodiisse memoria scimus: ut speculariorum usum, perlucente testa clarum transmittentium lumen; ut suspensuras balneorum, et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus?

quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio, et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt: sapientia altius sedet, nec manus edocet; animorum magistra est. Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit? Non dedecoros corporis motus, nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus, aut in exitu, aut in transitu, formatur in vocem; non arma, nec muros, nec bella: utilia molitur, paci favet, et genus humanum ad concordiam vocat. Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex.

[ocr errors]

Quid illi tam parvula adsignas? Artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet; nam cui vita, illi vitae quoque ornamenta serviunt: ceterum ad beatum statum tendit; illo ducit, illo vias aperit. Quae sint mala, quae videantur, ostendit; vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam; inflatam vero, et ex inani speciosam reprimit; nec ignorari sinit, inter magna quid intersit et tumida: totius naturae notitiam, ac suae, tradit. Quid sint Dii, qualesque, declarat; quid inferi, quid lares et genii; quid in secundam numinum formam animae perpetitae; ubi consistant, quid agant, quid possint, quid velint. Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens Deorum omnium templum, mundus ipse, reseratur; cuius vera simulacra, verasque facies cernendas mentibus protulit: nam ad spectacula tam magna hebes visus est. Ad initia deinde rerum redit, aeternamque

rationem toti inditam, et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus. Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit, veritatemque et argumenta eius excussit: post haec, quemadmodum discernerentur vitae ac vocis ambigua; in utraque enim falsa veris inmixta sunt.

Non abduxit, inquam, se, ut POSIDONIO videtur, ab istis artibus Sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus; ponenda non sumeret. — Anacharsis, inquit, invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur. Deinde, quia apud Homerum invenitur figuli rota, mavult videri versus falsos esse, quam fabulam. Ego nec Anarcharsin auctorem huius rei fuisse contendo; et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens; sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem: cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem POSIDONIO aliquem vitriarium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientem invenire desivimus. — Democritus, inquit, invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo adligaretur. Hoc dicam falsum esse. Necesse est enim, ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa

[ocr errors]
« IndietroContinua »