Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

AD LUCILIUM

EPISTOLAE MORALES

AD FIDEM VETERUM LIBRORUM

IN HIS

TRIUM MSSTORUM ARGENTORATENSIUM

RECOGNOVIT EMENDAVIT

NOTISQUE CRITICIS ILLUSTRAVIT

IOHANNES SCHWEIGHAEUSER

INSTITUTO GALLO - FRANC. ADSCRIPTUS

GRAECAR, LITERAR, IN SCHOLA ARGENT, PROF.

VOLUMEN SECUNDUM.

Epist. XC – CXXIV.

ARGENT OR A TI

EX TYPOGRAPHIA SOCIETATIS BIPONTINAE

MDCCCIX.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

L. ANNAEI SENECAE

AD LUCILIUM

EPISTOLAE MORALES.

EPISTOLA X C.

Philosophiae laus. Ea vitam formavit, consortia et imperia instituit ,

leges et iura dedit. An etiam artes vitae utiles , ut fabricam, marmorariam, metallariam , vestiariam , aliasque ? Negat ipse , contra Posidonium , et inferiora haec maiestate illius esse ; et multa horum supervacua. Non corporis, sed animi negotium illa gerit, et gessit. Rudi etiam seculo, an fuere Sapientes ? Non, sed Sapientibus similes, beneficio non Doctrinae, sed Naturae. Multa in his bona, et scientiae aut vitae fructuosa.

SENECA Lucilio suo Salutem. Quis dubitare, mi Lucili, potest , quin Deorum inmortalium munus sit, quod vivimus, Philosophiae, quod bene vivimus; itaque tanto plus huic nos debere, quam Diis , quanto maius beneficium est bona vita, quam vita ? Pro certo deberetur, nisi ipsam Dii philosophiam tribuissent; cuius scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus. Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent, et prudentes nasceremur; sapientia , quod in se optimum habet, perdidisset , inter fortuita esset. Nunc enim hoc in illa pretiosum

« IndietroContinua »