Immagini della pagina
PDF
ePub

bella intestina, caedes rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. corpus patiens inediae al- 3 goris vigiliae supra quam cuiquam credibile est. animus audax, 4 subdolus, varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens sui profusus, ardens in cupiditatibus. satis eloquentiae, sapientiae parum. vastus animus inmoderata in- 5 credibilia nimis alta semper cupiebat. hunc post dominationem 6 L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. agitabatur magis magisque in dies 7 animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. incitabant 8 praeterea conrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.

Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis 9 tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere 6 initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. hi postquam 2 in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. sed postquam res eorum, civibus moribus 3

2. caedes: er tötete seinen Bruder, seinen Schwager, ja seinen eigenen Sohn, s. 15, 2.

[ocr errors]

lubet,

4. varius unbeständig'. ursprünglich ein selbständiges Verbum, gehört zu cuius. simulator und dissimulator sind ebenfalls Attribute zu animus, wie Iug. 64, 1 contemptor animus. sui ist nicht Genetiv von se, sondern von suum.

6. post seit', wie 18, 8; 38, 3.

quicquam pensi habebat: diese bei Sallust sehr beliebte, stets negative Redensart, in der pensi (wohl erwogen) von nihil oder quicquam abhängt, bedeutet nichts darnach fragen', 'sich kein Gewissen machen'.

7. artes: siehe zu 2, 4.

8. divorsa... avaritia: Dieselbe Klage hat schon des öfteren der alte Cato angestimmt. Er sagt bei

Liv. 34, 4, 2 saepe me querentem audistis, diversis duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare.

9. hortari: Die verba monendi (hortor, dehortor, moneo), sowie imperare verbindet Sallust wiederholt mit Infinitiv. habuerint einrichten', 'verwalten'.

6, 1. sicuti ego accepi: Sallust betont nachdrücklich, dafs seine Erzählung, in der Aeneas als Gründer Roms erscheint, von der sonst üblichen abweicht. sine... imperio: diese Ausdrücke ersetzen negative Adjektiva, deren Bildung im Lateinischen überhaupt eine eingeschränktere ist, als im Deutschen und Griechischen.

3. postquam und ubi mit dem Imperfektum in der Erzählung bezeichnen einen Zustand in der Ver

agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. 4 igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. 5 at Romani domi militiaeque intenti festinare parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam 6 accipiundis beneficiis amicitias parabant. imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: ei vel aetate vel curae similitudine patres appella7 bantur. post ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

7 Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere 2 magisque ingenium in promptu habere. nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus for3 midulosa est. sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae inces4 serat. iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis 5 lubidinem habebant. igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis 6 formidulosus: virtus omnia domuerat. sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat: eas

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

(12, 5), per virtutem (20, 9), per dedecus (20, 9). Daher wechselt ein solcher Ausdruck geradezu mit einem Adverbium ab, so 13, 2 honeste habere, abuti per turpitudinem.

7, 1. tempestas tempus in Zeitbestimmungen sehr oft bei Sallust.

3. adepta: Sallust gebraucht das part. perf. mancher verba deponentia in passivem Sinne, so noch enisus (Iug. 25, 2), interpretatus (Iug. 17, 7), ludificatus (Iug. 50, 4), machinatus (Cat. 48, 7).

5. viris steht zu talibus prädikativ: als Männer', 'wenn sie Männer geworden'.

6. properabat: über den acc. c.

divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant: gloriam ingentem, divitias honestas volebant. memorare possem, quibus in locis 7 maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

Sed profecto fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas 8 ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Athe- 2 niensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, 3 per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum 4 eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. at populo 5 Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia 9 maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. iurgia discordias simul- 2 tates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax 3 evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. quarum 4 rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero 5

[blocks in formation]

...

des 7. Kapitels an. bonum 'Sitt-
lichkeit'.
non magis quam
bedeutet 1. ebenso sehr, als', wobei
jedoch im Deutschen die Glieder
umgestellt werden müssen; 2. nicht
sowohl, als vielmehr', wodurch das
1. Glied fast völlig negiert wird.
Vgl. Iug. 1, 5 neque regerentur magis
(casibus), quam regerent casus.

2. supplicia = supplicationes. Ahnlich bedeutet es 52, 29 'Gebet'. 3. artibus: siehe zu 2, 4. seque remque: que que gebraucht Sallust öfters, doch nur so, dafs das 1. que an ein Pronomen antritt. Ebenso 36, 4.

[ocr errors][merged small][merged small]

quod benificiis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.

10 Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia 2 coepit. qui labores pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, eis otium divitiae, optanda alias, oneri miseriae3 que fuere. igitur primo imperi, deinde pecuniae cupido crevit: 4 ea quasi materies omnium malorum fuere. namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere 5 edocuit. ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare magisque 6 voltum quam ingenium bonum habere. haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo 11 crudele intolerandumque factum. sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium 2 propius virtutem erat. nam gloriam honorem imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant, sed ille vera via nititur, huic 3 quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. ritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita insatiabilis est, neque copia neque inopia 4 minuitur. sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora

[blocks in formation]

ava

ex

6. contagio: aus Iug. 32, 4 vis avaritiae animos eorum veluti tabes invaserat scheint sich zu ergeben, dafs contagio Nominativ ist, nicht Ablativ von contagium.

11, 1. ambitio hier cupido (10, 3).

=

imperi

2. artes: siehe zu 2, 4. 3. habet 'schliefst in sich', 'besteht in'. concupivit: über das Perfektum siehe zu 2, 8. venenis malis: malis ist nicht überflüssig, denn qui venenum dicit, adicere debet, utrum malum an bonum nam et medicamenta venena sunt quia eo nomine omne continetur,

facere. huc adcedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia 5 ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca amoena voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant. ibi 6 primum insuevit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. igitur ei milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui 7 victis fecere. quippe secundae res sapientium animos fatigant, 8 ne illi conruptis moribus victoriae temperarent. postquam 12 divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malivolentia duci coepit. igitur ex divitiis iuven- 2 tutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere consumere, sua parvi pendere aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. operae pretium est, cum domos atque villas 3 cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decora- 4 bant neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. at hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia 5 ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant, proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti. nam quid ea memorem, quae nisi eis, qui videre, nemini cre- 13 dibilia sunt, a privatis conpluribus subvorsos montis, maria

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »