Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Praefatio.

Quum, detritis usu tabulis stereotypis, in quibus Suetonius perscriptus erat, novae demum pulcrioresque substituendae essent: et in hoc, ut in aliis scriptoribus, consultum visum est, non recentissimam aliquam editionem sequi, sed bonorum ope librorum accuratius paulo in textum inquirere, expensisque veterum membranarum lectionibus, eam restituere scriptori formam dictionemque, quae cum fide dignissimis antiquitatis monumentis quam optime concineret. Ex quo enim Oudendorpius, certos aliquos, ut fit, codices secutus, luculenta sua editione, et criticis notis per sane bonis et exteriori etiam ornatu valde insigni Suetonium exhibuerat, omnes omnino recentiores illum in plerisque secuti sunt, hoc tantummodo plerumque agentes, ut res in auctore obvias difficiliores obscurioresque interpretarentur suisque notis illustrarent. Nos, adhibitis melioribus libris, accurateque examinato ubique Oudendorpii iudicio, eclectica ratione, ubicunque illius emendationes indubitatae iudicari debuere, ipsi

quoque omnes recepimus; ubi autem Oudendorpius meliora vel praeterierat, vel significata tantum non receperat, ibi veterum librorum lectionem verborumque ordinem restituere neutiquam dubitavimus; id inprimis agentes, ut exemplar quam emendatissimum ederemus. De illustribus grammaticis libellum et de rhetoribus emendavimus ex editione a. 1478 Florentiae e Mediolanensi codice exscripta, quam habuimus e civitatis illustris Lipsiensis bibliotheca.

[ocr errors]

Fruatur itaque lector eruditus hac nostra opera, et quae ad emendandum rectiusque constituendum autoris textum pro facultate contulimus, boni consulat.

Lipsiae m. Iun. 1845.

C. H. W.

C. SUETONII TRANQUILLI

DE VITA

DUODECIM CAESARUM

LIBRI OCTO.

LIBER PRIMUS.

C. IULIUS CAESAR.

(Cuius in principio quaedam exciderunt.)

I. *** Annum agens sextum decimum, patrem

amisit; sequentibusque consulibus, flamen Dialis destinatus, dimissa Cossutia, quae, familia equestri, sed admodum dives, praetextato desponsata fuerat, Corneliam, Cinnae quater consulis filiam, duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est; neque, ut repudiaret illam, compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit. Quare et sacerdotio et uxoris dote et gentiliciis hereditatibus multatus, diversarum partium habebatur: ut etiam discedere e medio, et, quanquam morbo quartanae aggravante, prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur, seque ab inquisiSUETON.

A

toribus pecunia redimere; donec per virgines Vestales perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam, propinquos et affines suos, veniam impetravit. Satis constat, Sullam, quum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquamdiu denegasset, atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse, sive divinitus sive aliqua coniectura: Vincerent ac sibi haberent, dummodo scirent, eum, quem incolumem tantopere cuperent, quandoque optimatium partibus, quas secum simul defendissent, exitio futurum: nam Caesari multos Marios inesse.

II. Stipendia prima in Asia fecit M. Thermi praetoris contubernio; a quo ad arcessendam classem in Bithyniam missus, descdit apud Nicomedem, non sine rumore prostratae regi pudicitiae; quem rumorem auxit, intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendae pecuniae, quae deberetur cuidam libertino clienti suo. Reliqua militia secundiore fama fuit, et a Thermo in expugnatione Mytilenarum corona civica donatus est.

III. Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, sed brevi tempore. Nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae per M. Lepidum movebatur, Romam propere rediit. Et Lepidi quidem societate, quanquam magnis conditionibus invitaretur, abstinuit, tum ingenio eius diffisus, tum occasione, quam minorem opinione offenderat.

IV. Ceterum, composita seditione civili, Cornelium Dolabellam, consularem et triumphalem virum, repetundarum postulavit; absolutoque, Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam, et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni, clarissimo tunc dicendi magistro, operam daret. Huc dum hibernis

^

« IndietroContinua »