Immagini della pagina
PDF
ePub

Livii et X-XV Polybii: quibus saepius perlectis cum omnes Livii partes, quae cum Polybio consentirent, ad Scipionis expeditiones in Hispaniam et in Africam pertinere viderem, ceteras autem Livii narrationes a Polybio diversissimas cognoscerem esse, facere non potui, quin de illarum rerum origine paullo accuratius quaestionem instituerem.

Itaque non erit huius loci, Livii libros XXI--XXII cum Polybii III comparare; permulti enim homines docti de his libris scripserunt 1), alii aliam sententiam professi, plerique autem F. Lachmannum secuti, qui in commentatione: de fontibus historiarum Titi Livii. (Gottingae 1822. 1829) inde a libro XXI Polybium Livii esse fontem dixerat.

Ac maxime quidem Niebuhrium laudabant, quippe qui, ut homo summae doctrinae ac sagacitatis, quamquam non prorsus recte, tamen rectius quam ceteri de ratione judicasset, quae inter Livium et Polybium intercederet. Dicit igitur. (De historia Roman. praelect. ed. Schmitz. p. 84) „Livius tum demum, cum de rebus Philippi, regis Macedonum, dicturus esset, Polybium adiit." Rectissime quidem; sed infra: p. 204-205. ,,Sed nonnullis in partibus velut in pugna Cannensi, Livius accuratissime Polybium sequitur."— Itaque ne illius quidem viri judicium sibi constat; quod eo

[ocr errors]

1) Cfr. C. Peter, Über die Quellen des XXI-XXII Buches des Livius programm. Portens. 1863; qui inde a Livii 1. XXI. quae cum Polybio consentiant, Polybio; reliqua L. Caelio Antipatro deberi putat; quem sequitur: 0. Meltzer, De L. Caelio Antipatro belli punici secundi scriptore. Halle 1867. Tillmanus, annales philolog. B. 83. p. 844 ff. a libro XXIII Polybium putat fontem. Nitzsch, Kieler Monatszeitung für Wiss. u. Litt. Kiel. Januar 1854, in libris XXI-XXII Livii et in III Polybii communem fontem putat esse: Q. Fabium Pictorem, nunc aliam sententiam profitetur: v. Sybels histor. Zeitschrift 1864. B. 11. p. 1 ff., ubi Silenum communem fontem esse dicit; quam sententiam magis explanavit: C. Böttcher, Quaestiones criticae de T. Livii libro XXI-XXII fontibus. Regiomont. 1867. C. Bujack, de Sileno, scriptore Hannibalis. Regiomont. 1859. Schwegler, röm. Geschichte. B. I. p. 110. - Lucas, de ratione, qua Livius in libris historiarum conscribendis usus est opere Polybiano. Glogau Osterprogr. 1854. p. 17. Michael, In wie weit hat Livius den Polyb. benutzt? Torgau. Progr. 1859.

magis miremur, cum jam Lachmannus II, p. 32 largius exposuerat, in hac ipsa pugna Cannensi describenda Livium a Polybio longe diversum esse.

Sed qui Nissenii accuratas quaestiones de genere scribendo Liviano inspexerit, cognoscet, omnes illos saepius quasi falsam quandam speciem sectari ac rerum verborumque fallaci similitudine deceptos inter se pugnantia aut non vidisse, aut facili modo explicanda putavisse. (H. Nissen, Quaestiones criticae de fontibus decadis IV et V Livianae. Berolini 1863).

Censebant enim, Livii opus ex tribus quasi partibus compositum esse; ex una, (ut recentiorum verbis utar) quam mere polybianam, ex altera, quam mere annalisticam, ex tertia, quam his duabus partibus inter se conjunctis et coaugmentatis genus scribendi mixtum appellabant 2). Sed genus illud mixtum omnino ferri non posse jam inde apparet, quod iis tantum locis inveniri potest, qui cum maxima ex parte Polybium autorem videantur sequi, nonnullis rebus, iisque falsis, ex annalibus desumptis magis depravati, quam correcti sunt; quod autem nunquam loci, in universum annalium modo conscripti, ex pragmatia Polybiana aucti et amplificati sunt. Videbant hoc antiqui; sed mirabantur tantum, quod Livio studium fuisset, falsis narratiunculis et fabellis narrationem Polybii maculandi).

Accedebat ad hunc errorem alius. Liber III enim Polybii et 11. XXI-XXII Livii cum soli integri essent conservati, aptissimi putabantur ad comparandum. Et recte quidem; sed in eo errabant, quod eandem rationem, quam in his libris ctiam in ceteris inter duos illos scriptores intercedere

2) Lucas. 1. 1. p. 17.: Livius aut res a Polybio narratas iis, quae apud annalium scriptores legebantur, amplificavit, aut artius eas contraxit. cfr. O. Meltzer, de Caelio Antip. p. 45. Similiter judicat. C. Peter. 1. 1. p. 73.

3) Deluc, in epistola bibliothecae universali Genev. 1819. II, p. 50 sq. insita (Lachmann II, 91): En général j'ai remarqué dans le petit nombre de chapîtres de Tite Live, que j'ai eu occasion de comparer avec ceux de Polybe, que toutes les fois, que le premier auteur en copiant le second, yajoutait ou y changait quelque chose, il se mettait en contradiction avec lui même, ou il en resultait quelque absurdité.

credebant. Livius enim in decade tertia raro ex Polybio de scripsit, saepissime in quarta et quinta, quod jam Michael, 1. 1. ita perspexerat, ut non multum a veritate aberraret 4).

Sed prorsus nulla causa fuit, cur inter Livium et Polybium his locis aliam rationem intercedere putarent, quam int ter Livium et Dionysium, qui saepe inter se constentiunt, sed quorum consensus ex veteribus annalibus est derivandus, quos uterque secutus est 5).

1

Haec igitur homines docti ante Nissenîum. Ille autem (Quaestiones criticae etc.) Livio cum Polybio comparato perspexit, Livium autores, quos secutus est, non amplificavisse et correxisse, sed descripsisse; (p. 80-82) modo tardius, modo celerius; (p. 33 infine) quid intersit inter annales et Polybium eum non semper vidisse, nisi ubi illi mentiendi voluptati nimis se dedissent; (p. 50 an. 9). Si utrorumque narrationes conjunguntur, nulla cura adhibita juxta se po nuntur; (p. 107), Quare saepius accidit, ut eadem res, quae apud utrosque prorsus aliter narrata erat, bis apud eum legatur, neque Livius videatur perspexisse, has narrationes inter se non convenire. (p. 120 sq.).

[ocr errors]
[ocr errors]

Nunquam autem res inter se contaminavit, quod Peterus eum simili ratione, qua comoediarum scriptores, fecisse dicit (efr. Nitzsch, in museo rhenano XXIII, p. 600-601).

Quod Nissenii judicium secutus Boettcher Regiomonti 1867 de fontibus librorum Livii 21-22 scripsit 6); cui cum

4) p. 16. „Es sind nach meiner Meinung nur die Ereignisse in Griechenland, Macedonien, Asien und Aegypten, für die Livius den Polybius als Hauptquelle benutzt hat, aber auch so treu benutzt hat, dass er bis zum 45. Buche für Polybius einen fast vollkommenen Ersatz gewährt"; recte, sed in eo erravit, quod in decade tertia Livium nunquam ex Polybio dicit descripsisse; cfr. Lachmann II, p. 51-52; qui jam senserat,,,non eodem modo quo in decade tertia etiam in quarta Polybium esse conversum."

5) C. Peter, progr. Anclam. 1853. Das Verhältniss des Livius und Dionysius von Halicarnass zu einander und zu den ältesten Annalisten p. 11-12.

[ocr errors]

6) Nitzsch, v. Sybels histor. Zeit. 1864 p. 20. M. Buchholz. Quibus fontibus Plutarchus in vitis Fabii Maximi et Marcelli usus sit. Gryphswald. 1865.

[ocr errors]
[ocr errors]

in universum recte disputavit, de summa rerum erit assentiendum, sc. communem esse fontem, quem in his libris et Livius et, Polybius secuti sint, (p. 26 etc.); quae eum non recte demonstrasse putamus, infra explicabimus. Priores igitur libros decadis III mittamus; quaestionemque de posterioribus instituamus.

8

[ocr errors]

t

Quorum maximam fere partem, si Nissenium sequimur, apparet, annales autores habere ac recte homines doctos judicasse, cum solas res Graecas ex Polybii pragmatia desumptas esse dicerent. Ac Nissenius quidem (p. 85) polybiana putat oppugnationem Syracusarum XXIV, 4-7; 21439 XXV, 28-31 expugnationem Tarenti, XXV, 7-11. XXVIII, 5-8. XXIX, 12. bellum cum Philippo, XXIV, 40. XXVI, 24–26. XXVII, 2932. quibus equidem addiderim pugnam navalem ad/Tarentum XXVI, 39; defectionem Metapontinorum et Thurinorum XXV, 15; et nonnulla alia, de quibus dubitari possit.

"

[ocr errors]

Sed non cadunt in hanc regulam, quae in libro Liv. XXIX de crudelitate Plemminii in Locrenses ac de ejus accusatione apud senatum narrantur); quae quam quam ad urbem graecam pertinent,tamen Romanum habent autorem autque ejus quidem factionis, quae Scipionis gloriae detrectare studebat. (L. XXIX, c. 6-9. 16-22) cfr. Weissenborn ad 29, 9, 12. H. Peter: De fontibus Plutarchi in vitis Romanórum conscribendis po51-56. Ad has igitur partes, quae ex Polybio desumptae videntur, proxime accedunt aliae quaedam, quae cum Polybii fragmentis simillimae sint, tamen nonnulla habent ab iis aliena, ita ut ab iis, qui Lachmanni sententiam sectabantur ad genus mixtum fere pertinere dicerentur. Quas partes cum in libris Livii XXVIXXX invenire putarem, omissis libris XXI-XXII mihi perquirendas proposui, simul ut fontem earum, quantum fieri posset perspicerem. Atque eausas quidem, cur haed capp. a reliquis diversa putaremus, omnes recensere, non esset hujus loci; certe consensus cum Polybii fragmentis gravissima erit causa. Ab hoc igitur

[ocr errors]

T

[ocr errors]

X

[ocr errors]

7) Videntur ad eundem fontem pertinere XXIV, 7-9; ubi Fabius laudibus effertur; (XXIV, 9, 11) et xxviii, 40 45; hic quoque fons cum voluptate quadam narrat,' quam infesti patres et tribuni Scipioni fuerint. cfr. H Peter 1. 1. cum q

consensu cum in judicio de ceteris capp. ferendo sit exeundum, id jam per se patet, de iis rebus omnino agi non posse, quae ad magistratus creandos, prodigia recensenda, alia, quae in annalibus perscripta erant, pertinent, qualia sunt XXVI c. 1-4; c. 21-24; c. 26–37. XXVII, c. 4—11; c. 20-27; c. 33, 6-38. XXVIII, c. 4, 5-7; c. 9-12. Quae cum a Polybio prorsus abesse debeant, missa faciamus; sed ea quoque, quae res in Italia ab Hannibale et contra eum gestas continent, aut a Polybio prorsus dissentiunt, aut talia videntur, ubi fragmenta nos deficiunt, vix ut in pragmatia locum habuisse possint. Sic apud Livium XXVI, c. 14—17 in narranda Capuae oppugnatione traditur, Fulvius consul una cum legionibus Capua relicta Hannibalem ad Romam secutus esse, quam narrationem nihil crediderim esse, nisi imitationem notissimi illius itineris Neronis contra Hasdrubalem. Liv. XXVII, c. 43, 9. Polybius autem contrarium affert: IX, 7, 7 pévɛiv ènì τῆς πολιορκίας τοὺς περὶ τον "Αππιον, dicitque ΙΧ, 8 Consules dilectu forte sub id ipsum tempus instituto, subitarium exercitum contra Hannibalem eduxisse. - Idem quadrat in ea, quae in Liv. libro XXVII leguntur, ac maxime in ea, quae de pugna ad Metaurum narrantur, quamquam nonnullis in rebus cum Polybio videntur consentire. Sed apud Livium legimus, XXVII, 47, 9 Hasdrubalem a ducibus desertum ad pugnam coactum esse; Polybius XI 3, 1 Gallos vino repletos circa vias stratos fuisse narrat, quos Livius somno fatigatos in terram delapsos dixerat.

Sed res in Hispania et in Africa a Scipione gestae fere semper eodem modo, quo a Polybio exponuntur; nonnunquam etiam iis, quae in Italiae rebus gestis narrandis afferuntur, prorsus repugnant. Sic in rebus Scipionis tradendis nunquam dicitur, Hasdrubal sibi proposuisse in Italiam trajicere, immo post pugnam ad Baeculam factam demum videtur hoc consilium cepisse; quod in iis partibus, quae ad res Italiae pertinent, saepius legitur, XXVII, c. 6. c. 7. c. 35, 3; Romanique hoc nuntio perculsi dictatorem dicunt. Accedit, quod XXVI, 51, 3 Laelius Carthagine nova a Scipione Romam mittitur; annales autem XXVII, 7 dicunt, eum Tarracone esse profectum. Quibus praemissis ad ea capita, quae res

« IndietroContinua »