Immagini della pagina
PDF
ePub

utilia, tironíbus in primis impertire poffis feu cogaris. Ante omnia vero refpiciendi erant difficiliores loci, quos qui, feu erroris fuga, feu laboris intactos prorfus relinquit, is boni fidique interpretis officio haud fa tisfeciffe cenfendus eft. Quod enim tui laboris pretium, quae gratia erit, fi explicitis tantum faciliori. bus, et centies jam dictis recoctis, lectorem ibi deferis, ubi auxilium a commentatore jure meritoque exfpectare poffit? Nifi ipfe dederis, quod fatis faciat, aliis tamen acutioribus viam ad meliora imper. tienda muniveris.

Indicem verborum, in quem plura, quae in no tis funt, melius conjecta fuiffent, ideo non adjeci, ne a confilio meo, neceffaria quaeque, aut quae ta lia viderentur, uno loco proponendi discederem.

Reftat, ut fubfidia, quibus plura debeo, quaeque in notis, literis tantum initialibus defignavi, ex ordine alphabetico, quam breviffime afferam.

octor.

B. Editio eft Bipontina IIda 1780. Plura quidem e lectione vulgata contra Cortium in textum revocavit, fed plura praeteriit, nec raro,« praeter neceffitatem conjecturas recepit.

C. Cortiana. Lipf. 1724. quatern. ibi collati funt Cdd. 34. et Edd. vett. 9.

D. Dahlii Animadverfiones in bellum Catilinarium germanice fcriptae, et feorfum a textu edita Brunfuic. 1780. Multa infunt, quum ad emendan. dum, tum explicandum Catilinarium bellum utilia, neque negandum eft, Dahlium de Salluftio valde meritum effe. In dijudicanda lectione faepius a Cortio recedit.

H. Havercampit editio, duob. Tomis edita, Amftelodam, et alibi 1742. quatern. contulit Cdd. 13. et Ed. princ. Rom. 1470. Textus eft Grutero-Waffianus.

Hotting. Hottingeri nitida et correcta, nec non critica editio, quae in lectione dijudicanda haud raro a Cortio discedit. Turici 1778. octon. Textus Cort, eft.

K. Kuhnhardti V. C. editio utriusque belli noviffima. Lipf. 1812. octon. Textum Cortii fequitur. T. Telleriana. Berolin. 1790. octon. In textu plura, operarum vitio, defunt. Index verborum, copiofus, utilis eft, nec contemnendum variarum lectionum examen, fed parum commoda eft editio, fingula quaeque locis diverfiffimis exhibens. Textus Cort.

B. f. Broff. de Broffes Hiftoire de la Republ. Romaine dans le cours du VIIefiècle. Tom. I-III. Dij. 1777. quatern.

Woltmanni Schlüterique VV. CC., verfiones germanicas non inconfultas praeterii.

Poftremo Rienäckeri, ecclefiae reformatae, quae hic eft, Paftoris operam, qui plures hujus editionis -plagulas, humaniffime corrigendas fuscepit, meque non folum ad plura attentum reddidit, fed etiam nonnulla gratiflimo a me accepta animo fuppeditavit, filentio praeterire non poffum.

Ceterum nihil magis in votis eft, quam ut hac qualicunque opera mea, aliquid faltem adjumenti, vel ad formam fcriptoris, mihi cariffimi, meliorem, vel ad explicationem accuratiorem, intelligentibus harum rerum aequisque judicibus contuliffe videar. Humanam reprehenfionem non reformido, nam in pluribus erraffe me fcio, contumeliofa vero dicta, qualia rudibus conveniant et ab omni vera cultura remotis, non tam mihi, quam cenfori ipfi dedecori fore confido.

Scribeb. Halis menfe Septemb. 1815.

SALLUSTII VITAE

AD UMBRATI O.

C. Crifpus Salluftius L. rectius, ut videtur, Salluftius Crifpus dictus, Amiterni in Sabinis, patre plebejo (alii dicunt patricio) a. u. 668 natus est. Romae in primis ufus eft difciplina Atteji Praetextati, qui Philologum fe nominavit (Sueton. de Illuftrib. Grammat. c. 10.). Mature jam hiftoriae ftudium amplexus (Salluft. Cat. 4.) poftquam Tribunus plebis (702) deinde Quaeftor (706) et Praetor (708) fuerat, Numidiae eft a Caefare, cujus legatus antea fuerat, praefectus eamque provinciam expilavit (Dio Caff. XLIII, p. 346.). Poft Caefaris caedem, Romae, di.. ves in Numidia factus, otio et literis vixit fcripta fua componens, donec anno aetatis 51. 718. a. u, obiret.

Praeter bellum Catilinar, et Jugurthinum (quorum illud prius quam hoc, Romae in otio compofuit), e fcriptis ejus nihil nobis reftat, praeter fragmenta Hiftoriae Romanae, in qua res Romanorum inter bellum Jugurthinum et Catilinar. gestas (648 - 690) memoriae mandaverat. Literae duae ad Caefarem, de ordinanda Republ. fcriptae, Salluftii non funt, non magis quam Declamatio in Ciceronem, quae eo prorfus indigna eft. Vid. Gesn. ad Quinctil. IV, 1, 68.

the

In fcribendi genere aemulus fuit Thucydidis. (Vellej. II, 36, 2. Cf. Senec. Declam. IX, 1.) Verba et phrases vetuftiores Catonis Cenforii (in Originib.) amat. (Quinctil. VIII, 3, 29.) quod non improbat Quinctil. (ibid. 27.), dúmmodo modus infit. Etiam nova verba finxit (Sueton. 1. c. III, 1.) et ufitata proprie adhibuit (Gell. III, 1.). Tacitus, imitator ejus, eum fcriptorem florentiffimum (Annal. III, 30.), Martialis primum in Hiftoria dicit (XIV, 189.). De brevitate ejus vid. Quinctil. IV, 45. cf. XI, 1, 32.

Curam, quam pofuerit in fcriptis fuis componendis ex ipfo opere manifeftam effe Quinctil. X, 3, 8. affirmat. Idem praefationes ejus non vituperat, sed rei permiffae et a Graecis mutuatae in exempl. affert.

Contra crimina, quibus veterum plures, mores ejus incessivere, partim ipfe fe defendit (Cat. 3. fin.), malam fuam famam in invidiam transferens, partim a plurib. recentiorib. defenfus eft. (Wieland. ad Horat. Satyr. I, 2, 48. p. 57 fqq. Roos über d. moral. Charakter d. Salluft. Giefae 1788.4. Naft de virtutib. hiftoriae Salluftianae. Stuttg. 1785. 4. et de modo hiftoriam veter, pertractandi. ibid. 1786. 4.)

Sed Numidiae compilatae probrum (Vid. Dio Caff. XLIII, p. 346., quem locum Wieland. neglexit), Gi Dioni hac in re fides habenda eft, illi femper adhaerebit.

Bene Cort. (Praefat. p. 2.), nos Hiftoriam ejus legere, non morum cenfores effe judicat.

CORRIGENDA.

Pag. 1. (in argum.) 1. 4. pro animailbus leg. animalibus. p. 16. not. 7. 1. 2. pro infinitus leg, infinitivus. p. 20. n. 1. pro c. 99. leg. c. 102. p. 24. n. 5. 1. 3. pro patebant leg. parebant. p. 50. n. 21. pro Havecamp, leg. Haver camp. p. 60. n. 16. 1. 9. pro Muraena leg. Murena, it." p. 61. 1. 9. p. 84. n. 13. pro paratum leg. paratam. p. 85. n. 9. 1. 6. pro debitoribus leg. creditoribus. p. 102. n. 15. 1. 4. pro cententiones leg, contentiones. p, 110. n. 11. l. 3. pro Allebrog. leg. Allobrog. p. 124. n. 17. 1. 1. pro quanda leg. quando. p. 270. (in not.) LXII. leg. XLII. p. 272. (in text.) pro LXIII. leg. XLIII. p. 273. (in textu) lin. 10. lege in bello, quod in C. cum aliq. Cdd. delevit. p. 315. n. 12. pro 97. leg. 94.

Reliqua lector benignus excufabit et corriget.

« IndietroContinua »