Immagini della pagina
PDF
ePub

significat, vid. schol. Apoll. A 769 coll. I 37, apud alios duplicem, Apoll. de adv. p. 565, 14. Codex igitur Laurentianus, qui talem geminationem numquam neglexit, ex tribus locis uno tantum, et a sec. manu, alterum v adiectum habet. Nɛiooμaι et λevo scripsi quia vulgata singulis tantum aut binis locis in cod. deprehenduntur: viooμar et ipsum minus est frequens: alterum vetustius est corruptela loci Ã' 430. Adversantur haec Herodiano Anecd. Paris. 4, 237, 29: οὐ δύναται εν σ χαρακτηριστι κὸν εἶναι βαρυτόνου ἐνεστῶτος, suntque cum reliquis verborum formationibus alio loco diiudicanda. In augmentis nihil, ne in quinto quidem pede, mutavi. Declinationis primae dativos reddidi quales inveni.

Dixi quantum hic locus sinebat de iis, quae veterum technicorum auctoritate nituntur. Sunt quaedam alia, in quibus librariorum priscorum, qui codicem Laur. eiusque archetypum scripserunt, exemplum sequendum et a consuetudine posteriorum saeculorum, quae ad typographos nostros tradita est, discedendum idoneas ob causas putavi.

Godofredi Hermanni, immortalis gloriae viri, fuit sententia, voculas decem, quae sine accentu scribi consueverunt, tum praepositiones et coniunctiones quotiens vocalem ultimam elidunt (de em. r. p. 98), esse procliticas et accentum deponere in proximo vocabulo. Subsistendum in his putavit, quibus usus receptus patrocinaretur: vidit sine dubio aliquid causae, cur ne apocopen quidem praepositionum et adsimilationem ad proclisin referret: noluit Theodori Gazae quosdam locos, velut p. 338 de articulo, αἱ μέντοι γε εὐθεῖαι καὶ αἰτατικαὶ τῶν προτακτικῶν οὐκ ὀξύνονται ὡς τὰ ὀνόματα, ἀλλὰ βαρύνονται ὡς αἱ προθέσεις καί τινες τῶν συνδέσμων, p. 345 πᾶσα πρόθεσις βαρύνεται, p. 350 εἰ μὴ ἴσως τὸ ἀλλά οὐκ ὀξυτονεῖσθαι ἀλλὰ βαρύνεσθαι λέγοι τις ὡς καί τινας τῶν ἄλλων συνδέσμων, pro testimoniis de scriptura codicum admittere. Multa tamen sunt, quae dubitationem de tantulo numero procliticarum et suspicionem de aliquo Byzantinorum interventu moveant, quorum sola auctoritate is numerus traditus foret. Quaeri poterit, cur illae voces, ὁ ἡ οἱ αἱ εἰς ἐξ ἐν οὐ ὡς εἰ et secundum cod. Laur. al, accentu destituantur, aliae prorsus adfines, tóv týv oúv πgós,

eo instruantur. Veteres grammaticos constat et facile demonstratu est oxytonis &v tỷ ovveлeig nullum accentum addidisse, quod βαρύνειν εἰ ἐγκλίνειν dicunt, nihil igitur in scriptura differebat inclinatio procliticae aliusve oxytoni: quod cognoscitur vel ex illo Apollonii loco, quem Hermannus p. 99 adhibuit, vel ex ipsis primis paginis libri quarti de synt., vel undecumque. Oxytona ut gravi notarentur, homo Byzantinus apud Bekk. An. p. 714, 30 ait, ἔδοξε τοῖς νεωτέροις τῶν γραμματιxov, ac repetit eum morem ex altero, qui olim obtinuerit, quem ipse 1. 5-13 et alter p. 674, 31 ita exponunt, ut in extrema parte cuiusvis vocabuli non habentis in ultima acutum, ut puto in fine enunciati, gravis poni consueverit. Cram Anecd. Ox. 3, 264, 8. Habet hoc aliquam veri speciem, si putes hominem quiddam inaudivisse de artificio, quo in scholis pueri vocabulis dirimendis adsuefacti sunt. Atque hunc usum potissimum in scriptura continua graves appictos habuisse non est improbabile; poterant alioquin certe in tritissimis vocabulis compendii fieri. Ea intempestiva scribarum diligentia procliticas etiam subinde obrui neque solum ab antecedente, sed etiam a subsequente verbo dirimi necessarium erat; exceptis quidem illis supra dictis, quos spiritus satis visus est separare, quemadmodum pro diastole usurpatum legimus Bekk. An. 719, 30: άo̟nɛï τὸ πνεῦμα τοῦ φωνήεντος εἰς διάγνωσιν τοῦ ἔστιν ἄξιος. Atqui interdum aliarum etiam curam habitam Gazae testimonia videntur indicare, idque factum esse in antiquioribus libris exemplo sunt Venetus Villoisonii liber et nostri duo. Quod Villoisonius scripsit Anecd. p. 130, praef. ad II. p. II, videri praepositiones in tmesi potissimum accentu carere, de eo alii viderint. In cod. Laur. ex dimidia fere parte aut paulo plures praepositionum accentus absunt, et totidem, non iidem, in cod. Guelf., qui Eustathii fere aetate ex antiquiori transscriptus est. in utroque qui adsunt, suppletos esse a librariis, argumento est, quod interdum deleti qui calamo exciderant, quod etiam synthesis vocabulorum compositorum plus centum locis accentu in praepositione posito in parathesin distracta, rursusque pro κατα στίβον, ένα στίβον scriptum καταστείβων, ἀναστείβων. Praeterea ex illo numero bona pars pro adverbiis ponuntur et suo iure, quia proclinari desierunt, accentum habent: adfirmari

id potest de iis omnibus, quae in indice Wellaueri eo nomine notantur, excepta dupí, tum de compositis velut agέž B 272, I 195, 237, 1050, 1233. Quamquam eum usum aliquantum sane amplificavi. Namque tmesis in hoc poeta, adsit necne, profecto vix umquam dubium est. In illa vero et in hyperbato, quamquam vel tunc desinunt proclinari, accentum amittere praepositiones, id ex legibus veteris artis fit. Apollonius de adverb. p. 52 τὰ γὰρ ἐν ὑπερβάτῳ κείμενα, inquit, ὀφείλει τὸν λόγον ἀνεδέχεσθαι τῆς κατὰ φύσιν ἀκολουθίας. Haec igitur exhibenda putavi primum quia in veteribus libris haud dubie reperta sunt, quia per se probabilia et ad indicandam tmesin in quovis alio etiam poeta utilia: deinde quo alios commoverem ad interrogandos de Hermanniana doctrina veteres libros aut qualescumque testes: postremo quia, si vel maxime Apollonii propria sint, faciunt tam bene ad artem eius metricam illustrandam, ut vel eo nomine admitti potuerint. Si de pronunciatione procliticarum graecarum nullum inveniri possit utile testimonium, testis erit Apollonius. Hexametri Apolloniani insigni arte sunt elaborati, quam nescio numquis umquam imitari in animum induxerit praeter Catullum in epithalamio Pelei. Uniuscuiusque versus tres sunt ordines binis caesuris distincti: ordines sunt senorum, octonorum aut denorum temporum: quorum quivis aut dactylico aut anapaestico numero usu venit. Haec summa est artificii: exempla sunto A 8 et 12. Utraque caesura, quae antecedit quaeque sequitur principalem pedis tertii (quae nec ipsa deest nisi raro, velut ▲ 1687), potest migrari ita, si hemistichium duobus vocabulis conficiatur, quod apud Catullum per elisiones fit, v. 5, 25, 41-44. Non est huius loci reliqua definire. Sufficit ad demonstrandum procliticarum usum, si vel minima versus descriptio spectetur. Pars ea versus, quae ab hephthemimeri ad quartum usque pedem decurrit, senorum aut, post trochaeum, quinorum temporum, expletur legitime uno vocabulo, nisi interpunctio subsit, A 111, 193, quam plerumque hyphen antecedit, A 103, 169, aut hyperbaton, de quo supra indicavi, B 355, 456, 608, aut hyphen solum, saepe cum liquida in arsi, μάλα μόλις, τρίποδα μέγαν. Sed plerumque unum vocabulum invenias quaeve pro uno vocabulo haberi possunt, encliticas, лatéqov dev, xouκού

ρην Té oi, in quibus occurrit ya uέv A 135, 163, 203, I 487, 1048, 1092 4 766, 1385, 1422, 1464 atque huc pertinere videtur accentus ille T1060 4 319 et procliticas, h. e. praepositiones, vel suo loco, Taça çóоv, vπяQ älα, etiam ante adiectivum, A 429, 849, sed plerumque ita, ut hyperbatum adstringat, A 631, 1007 B 824, vel postposita cum anastrophe, sive quae accentu notatur, χορῷ ἔνι, Σικίνου ἄπο, ἐμέθεν πέρι, λιποῦσ ̓ ἄπο, βαλὼν υπερ, sive quae non notatur, δόμων ἐξ, νέφος ὡς, χειρῶν τ' ἀπο, ἔδυ δ ̓ ἀπο, accedente hic quoque hy'perbato, de quo dixi, A 443, 554 B 166, 454, 833 г63, 167, alibi. Ac quemadmodum in hac versus parte, ita etiam in reliquis praepositiones maxime ordines metricos firmant. Sunt etiam alia plurima, quae idem praestare videantur, xai, no̟iv," nάoos, nei, n, articuli, ex quibus certum procliticarum numerum iam nunc colligere velle vanum foret.

Venio ad alteram eiusdem modi controversiam, de distinguendis accentu pronominibus %, 1⁄2, oi, ať ab articulo praepositivo. In ea quoque re sententiam Hermanni, de em. r. p. 110, adstruam certis librorum veterum testimoniis, quibus solis confirmari potest. A grammaticis veteribus nihil debuit argumenti peti propter ea, quae supra indicavi. Spitznerus ad Il. A 9 provocat ad Apollonium lex. Hom., credo p. 118, 1 Bekk.; potuisset etiam ad Apoll. de adv. p. 591, 25. Verum eodem modo, quo illico pronomen acui videtur, acuitur articulus apud Apoll. synt. p. 51, 24, Ap. lex. Hom. p. 82, 3. et tamen illud quoque verum, schol. B ad II. A 125, лav ἄρθρον ἀντὶ ἀντωνυμίας λαμβανόμενον βαρύνεται. Loci duo Eustathii, quos Reizii diligentia protulit, quibus ista άodoa ἀντωνυμικὰ dicuntur σφοδρότερον ἐκφωνεῖσθαι κατὰ τοὺς τόνους, μετὰ σφοδρᾶς τονικῆς κρούσεως, ipse intellexit, de acc. incl. p. 24, non esse accipienda de accentu acuto, qui scribitur: pertinere enim idem dicitur ad τοῦ pro τούτου et τόν pro τοῦτον. Potuit hoc moneri vel ea aetate, qua nullum oxylonon accentum habuit adscriptum, vel ea, qua tó, toí, τόν, τούς, τάς iam pridem procliticarum habitum deposuerant. Neque enim in cod. Laur. accentu carent: idque cur in his maturius placuerit, quam in praepositionibus, inde factum putaverim, quod illae voculae accentu destitutae prioribus suis

litteris in scriptura continua post unumquodque paroxytonon aut perispomenon difficultatem legentibus facessere poterant. Iam vero certum est, in cod. Laur. et Guelf. casus nominativos quotiens pronominis sunt, hoc, de quo quaeritur, accentu ubique instrui praeterquam quidem sequente μév aut dé, quod idem in vetustis Homeri editionibus fieri mirabatur Reizius p. 23. Explicare hoc studuit Buttmannus gr. ampl. I. p. 299 ann. 5. Ac de cod. Laur. nihil praeter hoc compertum habeo. In Guelf. autem plenissima inest huius doctrinae de discernendo pronomine et articulo illustratio et eius modi, quae etiam illam difficultatem tollat, quam Buttmannus p. 300 causatur, non posse discrimen notari in formis quae consonantem habeant. In his enim omnibus, sive per se positum est pronomen, sive Exactos sequitur aut substantivum aliquod, ubique diastole ponitur, quae proclisin impediat, scribiturque tà, uév, tà, exαστα, τὸς γάρ, τῶ, καί, τῶν, ἤτοι, etiam τως, ιδέειν, τὴν, ὁδόν Γ 473, συν τῷ, ἐφεζομένη π. λ. τὴν, δὲ καὶ Γ 1000, τὸ, κάλεσκέ μιν 4 1512, ἄνδρα τὸν, ὅς, ἵματι τῷ, εἴ μοι, quod idem signum saepe occurrit post anastrophen praepositionis, maxime ubi ex regula Herodiani, quam negligit is codex, non notatur, A 86 τῶ δ ̓ ἄρ ̓ ἔπι, 95 τοῖς δ ̓ ἔπι, 133 τῶ δ ̓ ἔπι. Ubi vero μέν et δέ nominativum aliumve casum sequuntur, in his particulis ponitur signum singulare, duplex gravis, de quo Devarjum monuisse scribit Reizius p. 43: adest idem in tov quòv vóov ▲ 764, πρὸς δὲ Δ 1046, ναὶ φίλος 4 1071, οὐκ ἂν 4 334. Triplex haec ratio unde originem ducat, aut quae pars vetustior esse possit, ignoro. Satis mihi fuit ad Reizii et Hermanni rationem postliminio redire atque id ipsum periclitari, quod cum Bultmannus arbitrarium et difficile dixerit in Homero, apud Apollonium aliquanto sane si non difficilius, at molestius fit, ut distinguatur pronomen Homericum et articulus vulgaris sermonis, maxime in hyperbato A887, 1222 B 1122, quod frequens etiam apud Aratum.

In his rebus cum egregia codd. sit evidentia, sperari poterat etiam de cs, ős, os non nihil bonae admonitionis, quorum similis videtur condicio: quorum tamen in meis libris quae extat ratio adeo mihi inexplicabilis fuit, ut praeterquam in os, quod semel aut bis reddidi, in vulgari consuetudine acquieverim, quae recentissima esse videtur. Libri nullum demonstra

« IndietroContinua »