Immagini della pagina
PDF
ePub

:

[ocr errors]

OPERA

CUM LECTISSIMIS VARIORUM NOTIS, QUIBUS SUAS ADJECIT

ELIGIUS JOHANNEAU

VOLUMEN PRIMUM

LIPSIE

APUD JOH. AMBR. BARTH

M DCCC XXXVI.

Latin
Liebisch

9-17-29 PRÆFATIO GENERALIS.

20103

QUUM multa hisce proximis annis in lucem prodierint

latinis dicata scriptoribus monimenta, supervacaneum forsan quibusdam videri possit, quod NOVAM HANc BiBLIOTHECAM typis mandandam curaverimus; te igitur pauca monitum velim, LECTOR HUMANISSIME, quibus novi hujusce operis originem, rationem et propositum pernoscas, et, ut speramus, approbes.

Hæc est congesta, in veterum scripta, notarum, commentariorum, elucubrationum materies, ut jam multo minus explanationum copia quam paucitas sit expetenda; quippe sua mole multorum interpretum labor irritus et pæne obrutus pereat. Itaque haud injucundum veterum libros amantibus fore existimavimus, si tot inter undique coacervatas et temere depromptas opes, delectum, ordinem et judicium adhibuerimus; si parum claris lucem, nimiis et luxuriantibus modum, male cohærentibus et repugnantibus inter se compositionem dare, si denique tot ex diversis membris collata unum in corpus redigere potuerimus.

Quod etsi prima fronte obvium et positum in manu videatur, non multo tamen sine labore attingas, quum hæc

ipsa quam diximus materiarum congeries, scrutantibus et secernentibus non adsit, sed obsit. Parcius enim et prudentius ex tam promiscuis, tam turbatis, divitibus licet, fontibus hauriendum. Hanc ergo in primis curam attulimus et retinebimus, ne quid obsoletum, ne quid alienum a proposito, ne quid inutile et nimium in has nostras notulas irrepat et influat; memores scilicet illius horatiani versus :

Omne supervacuum pleno de pectore manat.

Quum autem omni tempore in enucleandis veterum libris delectus et modus sint requirendi, tum præsertim hac nostra ætate : breviorem enim hodie et velut compendiariam ad doctrinas viam quærimus, ut pote multis aliis impediti laboribus, gravibus curis intenti, recentio rum litterarum illecebris et rerum civilium contentionibus distracti. Præterea veteris et medii ævi finibus quasi interpositi, multa ex præteritarum ætatum laboribus detrahere, secernere, quædam relinquere cogimur, quæ renascentibus primum antiquitatis studio et luce necessaria, nostris autem absona temporibus, nos ad futurum pergentes, et in novas et ignotas adhuc regiones cæco et potente afflatu impulsos, onerarent et mora

rentur.

En habes, AMICE LECTOR, descriptum, utinam et gratum, omnem nostri tenorem operis! Quod litteris latinis sacrum, parisiensi Academiæ honestum, almæ studiorum

« IndietroContinua »