Immagini della pagina
PDF
ePub

in pago a Brannoviis dicto le Briennois aut Brionnois, in diœcesi Matisconensi, proinde in Eduis quorum clientes erant. Legendum est igitur Aulercis Brannovicibus vel Brannovis, aut sicut in quibusdam editionibus, includendum Brannovis inter uncos, post Brannovicibus.

Eleutetis Cadurcis. « Codices nostri et Oudendorpiani fere omnes habent adjunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaunis. Unde suspicor quatuor populos fuisse, non tres sub his nominibus. Reipsa Eleutheri nomen græcum est, nec causa est cur Galli habuerint nomen gra cum, ut jam observavit Morus. Quapropter lectionem codicum restitui. » Ita D. Achaintre, qui addit in indice geographico: « Eleuteti Cadurci. Horum uno tantum loco meminit Cæsar, vII, 75, et eos pene potentiæ Arvernorum subditos docet. Reposui e codicibus Eleuteti, quia vox Eleutheri (liberi) non convenit populo gallico, multo minus iis qui vel Arvernorum clientes, vel ipsis subditi erant. Rectius tamen scriberetur ex conjectura Cl. d'Anville (Notice de la Gaule, p. 440) Lucteri, quia de Lucterio Cadurco potentissimo mentio fit, lib. vII, cap. 5, 7, 8; item de Luterio quodam Cadurco opulentissimo, qui, ut apparet, idem est ac Lucterius supra citatus, cujusque in clientela esset oppidum Uxellodunum: unde conjicere licet Lucterium patronymicum esse nomen a Lucteris, qui populus erat pars Cadurcorum detracta ab iis, et subdita Arvernis. » Licet Eleutheri vel rectius Heleutheri sit nomen græcum, mihi luce clarius est Eleutheris Cadurcis esse genuinam lectionem : jam satis superque probavi populorum et urbium Galliæ nomina græca vel latina esse. Sic infra pro Helvis ; Suessionibus, legendum existimo Eleutheris Suessionibus. Nihil obstat quod ait Cæsar, Eleutheros Cadurcos sub imperio Arvernorum esse consuevisse, et Hirtins Suessiones Remis esse attributos. In Plinio enim Suessiones Liberi quoque nuncupati sunt; non probo igitur lectionem Lucteris a Lucterio, duce Cadurco potentissimo, quam D. Achaintre, post D'Anville, proponit.

Helviis; Suessionibus. Lege Eleutheris Suessionibus, ut supra Eleutheris Cadurcis. Vide hanc notam.

Bellocassis. Bellocassi ii sunt qui, 11, 4, Vellocasses vocantur, quorum nomen contractum et derivatum adhuc superest in nomine pagi gallice Vexin dicti. Legendum hic igitur Vellocassis.

Aulercis Eburonibus. Ita legit D. Achaintre, sed male. Nullum

dubium est quin, post Lexovis, Aulercis Eburovicibus, hic legen dum sit, cum Cellario, sicut legitur supra, 111, 17, Aulerci Eburovices, ante Lexovi. Tres populi apud Cæsarem Aulerci cognominantur, Cenomani, Brannovices vel Brannovi, et Eburovices, non autem Eburones, qui ab Eburovicibus alii sunt et longe dissiti; et nusquam alibi plures reperiuntur, exceptis Diablintibus, qui hoc cognomine distinguuntur apud Ptolemæum, forte quod in clientela Cenomanorum erant.

Caletes. «Nostri codices habent Cadetes, et permulti alii; et ipse D'Anville (Not. de la Gaule, p. 192) non audet rejicere hoc nomen, quanquam qui sint Cadetes se ignorare profiteatur. lidem, ait optime D. Achaintre, mihi videntur qui Caletes supra memorati (nempe 11, 4, et infra VIII, 7, pariter ante Vellocasses, iis conterminos). » Cadetes enim, sub hoc nomine corrupto, sicut et Caletes, inter civitates armoricas numerantur, et una littera tantum differunt. Unum igitur faciunt populum cujus nomen adhuc servat pagus gallice dictus le pays de Caux. Ergo rejicienda est supervacanea lectio Cadetes, quæ hic tantum in codicibus reperitur.

Lemovices. Hæc vox jure suspecta quibusdam, quia jam supra Lemovices, id est, les Limousins, memorantur, nec maritimi sunt, sed ab Oceano remotissimi. Had. Valesius vulgatam lectionem male retinet, quam antiquissimam esse probat; putatque Lemovices armoricanos partem esse Osismiorum, qui nunc Leonenses vocantur, quorum oppidum Sancti-Pauli fanum, St-Paul de Léon. Nonnulli alii censent quoque hos Lemovices a Lemovicibus aquitanis distinguendos esse, et partem Osismiorum non contemnendam. P. Ciacconius et Jo. Scaliger contendunt errorem esse in textu, et vocem Lemovices delendam esse, veluti supervacaneam; et reipsa nullus, nec Strabo, nec Ptolemæus, nec geographi veteres, de Lemovicibus armoricis locuti sunt. « Ego vero, ait eruditus Achaintre, cum nonnullis viris doctis inter quos Vinetus numerandus, non longe abessem quin pro Lemovices legerem Leonices.» Mihi videtur nec Lemovices esse armoricanos a Lemovicibus aquitanis alios; nec Leonices, nomen barbarum et veteribus ignotum, pro Lemovices legendum; nec tandem hoc ultimum nomen delendum. In hoc loco reponere ausim vel Sesuvii, qui iidem sunt ac Eusubii, vel Eusebii, 11, 34, in civitatibus maritimis recensiti, quamvis Oceanum non attingant, vel melius

Baiocasses, qui hic a Cæsare omittuntur inter armoricas civitates, sed ab Ausonio inter has memorantur, in his versibus de Claris Prof. :

Tu, Baiocassis stirpe Druidarum satus....
Beleni sacratum ducis e templo genus....

Stirpe satus Druidum,

Gentis Aremoricæ, etc.

ubi videre est cultu Beleni inter gentes armoricas Baiocasses celebres esse. Memorantur et a Plinio sub nomine, revera corrupto, quod Bodiocasses in codicibus nonnullis, Vadiocasses in aliis, legitur, sed inter Viducasses et Unellos nuncupantur, ita ut nihilominus nullum sit dubium de situ et nomine eorum. Citantur denique in Notitia veteri Galliæ sub nomine contracto Baioca, Bayeux, pro Baiocasses, sicut Droca, Dreux, contractum est pro Durocasses, et Trecæ, Troyes, pro Trecasses. Nomen autem Armorica (civitates) a græco àpuòs, compages, concordia, harmonia; appolo, apte connecto, et pos, limes, terminus, öpta fines, limites, opixòs, ad fines pertinens, certissime componitur, significatque, Concordia civitatum finitimarum, gallice ligue. Nihil adhuc igitur in hoc nomine celticum, quamvis revera britannice Armor, aut rectius Arvor, ad mare significet, ex ar, super, mor, mare; et Britannia minor etiamnum in Armor et in Argoet vel Argoat, seu in regionem maritimam et regionem sylvosam dividatur. Ar enim aut war, var, oar, sicut anglice over, germanice ueber, est vox græca vp contracte, mor est mare, et coet, in compositione goet, a voce latina cædua (sylva subaudita) decurtatur; sicque omnes britannica voces originem græcam vel latinam habent. Vide not., v1, 17.

CAP. LXXVI. Vergasillauno. Ex Oberlino, O'brien, in suo lexico hiberno, hoc nomen fuisse dignitatis ostendit e lingua celtica (hiberna fear-go-saighlean, vir ad vexillum, vexillarius, gallice banneret. Sed jam dixi male sanum esse ab idiomate recentiori et extraneo, valdeque corrupto deducere vocem antiquam. Hoc nomen græcum est, sicut omnia nomina propria gentium quas Græci et Romani barbaras vocitabant, ab ipsis tradita. Mihi videtur ortum a vocibus pyov, opus, ut Vergobretus, et réxaw, operam dare, aut a xó, irridere, forte eodem sensu ac épуoμonsów, illudere, irridere; gallice igitur Bon-ouvrier aut Moqueur diceretur.

IN LIBRUM VIII.

CAP. XII. Vertisco, principe civitatis. Ita optimi codices; alii Verucio vel Verutio. Hic Vertisco mihi videtur idem ac Vertico, nomen hujus Nervii transfugæ, quoque loco nati honesto, v, 45; et utrumque legendum Vertisco aut Vertisto. Oritur enim a pépTIGROS, Voce diminutiva ep7òs, præstans, excellens, vel a superlativa éρTIOTOs, præstantissimus, excellentissimus.

CAP. XXVI. Lemonum. Ita nostri codices; alii Limonum. Posterior lectio præferenda est; hoc enim nomen Ptolemæo Aipovov, a græco Aɛiv, pratum, oritur. Et revera in pratis hæc urbs quæ dicitur hodie Poitiers a voce Pictavi, in pratis est, ad ripam Clani vel Cleni, le Clain.

CAP. XXX. Drappeten. « Manuscripti non tamen omnes, ut asserit Oudendorpius, habent ita: nam noster regius 5763, Drappetem, et codex 5764, Drapten. Melius tamen Drappeten, cujus nominativus est Drappes. Vox hellenismum sonat. » Ita D. Achaintre. Reipsa id nomen græcum est: originem enim ducit a Tρawéw, uvas calco, panτns, uvarum calcator, vel a paπéτns, servus fugitivus, paw, famulor, ministro, fugio; proindeque scribendum Drapeten, non autem Drappeten per geminam litteram p, nec Drapten contracte.

ע

CAP. XL. Uxellodunum. « Hoc nomen, ait eruditus Achaintre', ut pleraque solent nomina propria, corrupte legitur apud codices. Alii Auxiliodunum, alii multo plures Uxelludonum vel Uxellodunum. Noster codex regius 5794 Velodunum, quod nomen nullibi ita scriptum invenio. Uxellodunum est hodie le Puech ou le Puy d'Issolu, ut id Cl. D'Anville certissime stabilivit, et nominis similitudo innuit; nomenque hujus oppidi undique prærupti, adhuc græcum est. A vocibus enim en vel iv, dunum, acervus, cumulus, collis arenaceus, et naòs, altus, editus, componitur vel conflatur, sonatque Dunum altum, vel arduo ascensu, ut ait Hirtius. Nomen autem hodiernum Issolu a priori voce Uxello oritur; le Puech a podium, eodem sensu ac Dunum. Scriberetur igitur rectius Hypsellodunum.

ELIGIUS JOHANNEAU.

FINIS PRIMI VOLUMINIS.

NOVA

SCRIPTORUM LATINORUM

BIBLIOTHECA

« IndietroContinua »