Immagini della pagina
PDF
ePub

sam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere possem, cum et alienis nominibus liberalitas Orestillae, suis filiaeque copiis, persolveret; sed quod 5 non dignos homines honore honestatos videbam, meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. 10 Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado. Eam ab injuria defendas per liberos tuos rogatus. Haveto."

36. Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea 15 sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes judicat; ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis 20 discedere, praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, uti consules delectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile 25 visum est; cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. Namque duobus senati decretis, 30 ex tanta multitudine neque praemio inductus conjurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.

37. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii 35 conjurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio

suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur; quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume 5 praestabant, item alii qui per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, hi Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, 10 alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largtionibus excita urbanum otium ingrato 15 labori praetulerat; eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxuma spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse. Praeterea quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, jus 20 libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem 25

revorterat.

38. Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus, tribunicia potestas restituta est, homines adolescentes, summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando 30 plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas, senatus specie, pro sua magnitudine. Namque uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem 35 publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi jura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant; neque illis

modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

39. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes 5 imminutae, paucorum potentia crevit. Hi magistratus, provincias, aliaque omnia tenere, ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere, ceterosque judiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus novandi 10 spes oblata est, vetus certamen animos eorum arrexit. Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti 15 licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt; in eis erat A. Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere pa20 rens necari jussit. Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum cives, sed cujusque modi genus hominum, quod modo bello 25 usui foret.

40. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat, eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea, quod 30 natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percon35 tatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus casum, requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspec

tare: "At ego," inquit, "vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis." Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non 5 cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo 10 major auctoritas sermoni inesset. Eo praesente conjurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. Deinde eos pollicitos operam suam

domum dimittit.

15

41. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in altera majores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit 20 fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae, cujus patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis praecipit, ut studium conjurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene 25 polliceantur, dentque operam, uti eos quam maxume manifestos habeant.

42. Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. Namque illi, quos ante Catilina dimi- 30 serat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant; nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer praetor ex senatus con- 35 sulto, causa cognita, in vincula conjecerat; item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.

43. At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes

conjurationis erant, paratis, ut videbantur, magnis copiis, constituerant uti, cum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis concione habita quereretur de actioni5 bus Ciceronis, bellique gravissumi invidiam optumo consuli imponeret; eo signo proxuma nocte cetera multitudo conjurationis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim 10 simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis januam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium; sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxumą 15 pars erat, parentes interficerent, simul caede et incendio perculsis omnibus, ad Catilinam erumperent. Inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum; illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrum20 pere; facto, non consulto, in tali periculo opus esse, seque, si pauci adjuvarent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promptus erat; maxumum bonum in celeritate putabat.

25 44. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant jusjurandum, quod signatum ad cives perferant: aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri 30 nihil suspicantes dant; Cassius semet eo brevi venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum eis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta 35 fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: "Quis sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse. Consideres quid tuae rationes postulent.

« IndietroContinua »