Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][merged small]

C. SALLUSTI CRISPI

DE BELLO JUGURTHINO

LIBER.

1. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque majus aliud neque praestabilius invenias, magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. 5 Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est; qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. 10 Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transfe- 15 runt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fie- 20 rent.

2. Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis 25 corporis et alia omnia hujusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima immor

talia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus, aeternus,

rector humani generis, agit atque habet cuncta 5 neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum

admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in

natura mortalium est, incultu atque socordia tor10 pescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

3. Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac

tempestate cupiunda videntur, quoniam neque 15 virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem

is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est,

cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, 20 fugam, aliaque hostilia portendant. Frustra autem

niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est. Nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus

atque libertatem suam gratificari. 25 4. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exer

centur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis

existumet memet studium meum laudando extol30 lere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul

a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et con

viviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et 35 quibus ego temporibus magistratus adeptus sim, et

quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum

ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum majorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad vir- 5 tutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At 10 contra quis est omnium eis moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum majoribus suis contendat ? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis 15 artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia hujusce modi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, 20 dum me civitatis morum piget taedetque. Nunc ad inceptum redeo.

5. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum gessit; primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc 25 quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed prius quam hujuscemodi rei initium expediam 30 pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia

illustria magis magisque in aperto sint. 5 Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium

Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume attriverat, Masinissa rex Numi- 35 darum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat; ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in

Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona

atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaeque 5 ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum

solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Jugurthamque, filium Mastanabalis

fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina 10 erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

6. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se

luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti 15 mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum

aequalibus certare, et cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse ; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus

aut in primis ferire, plurumum facere, minumum ipse 20 de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio

laetus fuerat, existumans virtutem Jugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adolescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis

magisque crescere intelligit, vehementer eo negotio 25 permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat

eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocres

viros spe praedae transvorsos agit; ad hoc studia 30 Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si

talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

7. His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam 35 acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu

promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret,

« IndietroContinua »