Immagini della pagina
PDF
ePub

pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim, immutata voluntate, remotis, dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu corporis pariter atque 5 animo varius: quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersi jubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nuntiatum est Jugurtham haud procul abesse, cum paucis 10 amicis et quaestore nostro, quasi obvius honoris causa, procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit, ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis inva15 ditur. Ceteri obtruncati; Jugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.

114. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuit. Illimque 20 usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certari. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Jugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens 25 factus est et ei decreta provincia Gallia; isque kalendis Januariis magna gloria consul triumphavit. Ex ea tempestate spes atque opes civitatis in illo

sitae.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

1. OMNES homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, sumina ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio corporis 5 servitio magis utimur; alterum nobis cum uis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam 10 divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris, ma- 15 ture facto opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

2. Igitur initio reges nam in terris nomen imperi id primum fuit divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine 20 cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum 25 demum periculo atque negotiis compertum est, in

bello plurumum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque 5 mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium sem10 per ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique, vitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra natu15 ram corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam Sed in magna copia rerum aliud alii natura

20 quaerit.

iter ostendit.

X

3. Pulchrum est bene facere rei publicae ; etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet: et qui fecere et qui facta aliorum 25 scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc quia plerique, quae delicta 30 reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio 35 ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas am

bitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque pe- 5 riculis requievit, et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studio- 10 que me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, 15 quam verissume potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

20

5. L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, 25 supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei lubet simulator ac dissimulator; alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta 30 semper cupiebat. Hunc post dominationem Luci Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia 35 rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia,

vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta majorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque relique5 rint, et ut paulatim immutata ex pulcherruma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque eis Abori10 gines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed postquam 15 res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a pe20 riculis aberant.. At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque 25 dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres 30 appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse pu35 tabant per licentiam insolescere animum humanum.

7. Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidolosa est. Sed

« IndietroContinua »