Immagini della pagina
PDF
ePub

PHÆDRI,

AUGUSTI CÆSARIS LIBERTI,

FABULE ESOPEÆ,

sedulâ recensione accurate.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. BOOKER;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. ET W. B. WHITTAKER;
LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN;

T. CADELL; E. EDWARDS; ET
SIMPKIN ET MARSHALL.

EXCUDIT T. DAVISON.

1823.

410131

Harvard College Library,
Gift of

Mrs Georg A argent
Mar.28 1924

**

Quæ, in nostrâ editione, uncinis [hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata.

Calendis Januariis,

A. C. 1823.

PHÆDRI

FABULARUM

LIBER I.

PROLOGUS.

Æsopus auctor quam materiam repperit,
Hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est; quod risum movet,
Et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari siquis autem voluerit,

Quod et arbores loquantur, non tantum feræ;
Fictis jocari nos meminerit fabulis.

FABULA I.

Lupus et Agnus.

Ad rivum eumdem lupus et agnus venerant,
Siti compulsi: superior stabat lupus,
Longeque inferior agnus: tunc fame improbâ
Latro incitatus jurgii causam intulit.

"Cur," inquit, "turbulentam mihi fecisti aquam, Obstans bibenti ?"- Laniger, contra, timens,

6

"Qui possum (quæso) facere, quod quereris, Lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor." Repulsus ille veritatis viribus,

B

« IndietroContinua »