Immagini della pagina
PDF
ePub

conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram, quin urbs in potestatem eius tradatur: in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus 4 promissis domum ad coepta maturanda redire iubet: se in tempore adfuturum esse. hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. 5 urbem esse videbat cum opulentam nobilemque tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoniam Brundisium Romani haberent, petiturum. sacro 6 inde perpetrato, ad quod venerat, et, dum ibi moratur, pervastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium, Puteolos repente agmen convertit ad opprimendum praesidium Romanum. sex milia hominum erant, 7 et locus munimento quoque, non natura modo tutus. triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit. adventu eius in propincum agrum mota 8 Nolana est plebs, iam diu aversa ab Romanis et infesta senatui suo. itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis venerunt. praevenit inceptum eorum Marcellus consul 9 a primoribus accitus. die uno Suessulam a Calibus, cum Vulturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat; inde proxima nocte sex milia peditum equites 10 quingentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit. et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad 11 praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.

XIV. Isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casi- 1 linum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit, et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit. qui 2

primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moeni3 bus mille ferme passus ab hoste castra locat. ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium, 4 en umquam liberi militaturi essent, scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid meruissent: bona fortique opera eorum se ad eam diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter 5 libertatem deesse. de eo permissum ipsi erat, faceret, quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus venisse eis 6 libertatis, quam diu sperassent, potiundae. postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset. 7 qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili sup8 plicio animadversurum; suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed universos patres, quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse. 9 litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit. ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam poscebant, signumque ut daret, extemplo fero10 citer instabant. Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit. milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei quod erat relicum 1 consumunt. XV. postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati instructique ad praetorium conveniunt. sole orto Gracchus in aciem copias educit; 2 nec hostes moram dimicandi fecerunt. decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum

Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique. pugnatum 3 est et acriter et diu; quattuor horis neutro inclinata est pugna. nec alia magis Romanum impediebat res quam capita hostium pretia libertatis facta; nam ut 4 quisque hostem inpigre occiderat, primum capite aegre inter turbam tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde occupata dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse desierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat. quod ubi tribuni militum Graccho nun- 5 tiaverunt, neminem stantem iam vulnerari hostem, carnificari iacentes, et in dextris militum pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit, proicerent capita invaderentque hostem: claram satis et 6 insignem virtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis viris. tum redintegrata pugna est, et eques etiam in hostes emissus. quibus cum inpigre Numidae 7 occurrissent, nec segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium adducta res. cum utrimque duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis victos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo militem verbis obtereret, postremo pro- 8 nuntiat Gracchus esse nihil, quod de libertate sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent. XVI. ea 1 demum vox ita animos accendit, ut renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non possent. primo antesignani Poe- 2 norum, dein signa perturbata, postremo tota inpulsa acies; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in castra adeo pavidi trepidique, ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit; ac prope continenti agmine Romani insecuti novum de integro proelium inclusi hostium vallo ediderunt. ibi sicut pugna in- 3 peditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit. et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam impedierunt. itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu, et 4 ea maior pars equitum, cum ipso duce effugerunt; alii

T. LIVI. III.

2

omnes caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. 5 ex victoribus duo milia ferme cecidere. praeda omnis praeterquam hominum captorum militi concessa est; et pecus exceptum est, quod intra dies triginta domini cognovissent.

6

Cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem haud 7 procul castris ceperunt. postero die per tribunos militum inde deducti contione militum advocata a Graccho 8 superveniunt. ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna 9 fuerat, militaribus donis donasset, tunc, quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse. quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque 10 esset, omnes eos liberos esse iubere. ad quam vocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc conplexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque 11 ipsi precarentur, tum Gracchus "priusquam omnes iure libertatis aequassem inquit, "neminem nota strenui 12 aut ignavi militis notasse volui; nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum, qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt, referri ad me iubebo 13 citatosque singulos iure iurando adigam, nisi cui morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse. hanc multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla 14 ignaviae nota leviore vos designari potuisse." signum deinde colligendi vasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi 15 Beneventum rediere, ut ab epulis per celebrem festum16 que diem actis, non ex acie reverti viderentur. Bene

[ocr errors]

ventani omnes turba effusa cum obviam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, vocare in hospi

tium. adparata convivia omnibus in propatulo aedium 17 fuerant; ad ea invitabant Gracchumque orabant, ut epulari permitteret militibus. et Gracchus ita permisit, si in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia. pilleati aut lana alba velatis capitibus 18 volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque. digna res visa, ut 19 simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis, quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.

XVII. Dum haec ad Beneventum geruntur, Han- 1 nibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet. quem ubi adventare consul sensit, Pomponio 2 propraetore cum eo exercitu, qui super Suessulam in castris erat, accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere. C. Claudium Neronem cum robore 3 equitum silentio noctis per aversam maxime ab hoste portam emittit circumvectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium videret, ab tergo se obicere. id errore viarum an exigui- 4 tate temporis Nero exsequi non potuerit, incertum est. absente eo cum proelium commissum esset, superior 5 quidem haud dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in tempore, ratio compositae rei turbata est. non ausus insequi cedentes Marcellus vincentibus suis signum receptui dedit. plus tamen duo milia hostium 6 eo die caesa traduntur, Romani minus quadringenti. solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fati- 7 gatis equis hominibusque ne viso quidem hoste rediens adeo graviter est ab consule increpitus, ut per eum stetisse diceret, quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades. postero die Romanus in aciem 8 descendit, Poenus, tacita etiam confessione victus, castris se tenuit. tertio die silentio noctis omissa spe Nolae potiundae, rei numquam prospere temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.

« IndietroContinua »