Immagini della pagina
PDF
ePub

6 se dignum eo duceret dono. duo professi sunt, Q. Tiberilius centurio legionis quartae et Sex. Digitius socius navalis. nec ipsi tam inter se acriter contendebant, quam studia excitaverant uterque sui corporis homi7 num. sociis C. Laelius praefectus classis, legionariis 8 M. Sempronius Tuditanus aderat. ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores cum se daturum pronuntiasset, qui cognita causa testibusque auditis iudicarent, uter prior in oppidum transcen9 disset, C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit. eosque tris recuperatores considere et causam cogno10 scere iussit. cum res eo maiore ageretur certamine, quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto con11 silio ad tribunal ad Scipionem accedit eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse, ut manus inter se conferant. ceterum etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi 12 fraude ac periurio decus petatur virtutis. stare hine legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint, quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique 13 religionem. haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Tiberilium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa 14 coronis muralibus donare. tum reliquos, prout cuiusque meritum virtusque erat, donavit; ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

1 XLIX. Tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia

septingentos viginti quattuor fuisse inveniam. aeque 2 et alia inter auctores discrepant. praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio. scorpiones 3 maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum decem et tria milia: adeo nullus mentiendi modus est. ne de ducibus quidem convenit. plerique Laelium prae- 4 fuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis 5 Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt. non 6 de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit. si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veris sunt. ce- 7 terum vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit: venisse enim eos in populi Romani 8 potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio. deinde acceptis nomi- 9 nibus civitatium recensuit captivos, quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos quisque recipiendos veniret. si quarum forte civitatium legati 10 aderant, eis praesentibus suos restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, 11 Mandoni uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit, ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret. cum Scipio nihil defuturum 12 iis profecto diceret, tum rursus mulier: "haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunae non satis est? alia me cura aetatem harum intuentem nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum stimulat.' et aetate et forma florentes circa eam In- 13 dibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes

се

14 eam pro parente colebant. tum Scipio "meae populique Romani disciplinae causa facerem" inquit, ne quid, quod sanctum usquam esset, apud nos violare15 tur; nunc ut id curem inpensius, vestra quoque virtus dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae 16 decoris matronalis estis." spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit. 1 L. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo adeo eximia forma, ut, quacumque in2 cedebat, converteret omnium oculos. Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio no3 men erat. extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone 4 quam parentis adloquitur: "iuvenis" inquit "iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse et 5 forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius 6 possum, amori faveo. fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentisque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque 7 dari tibi donum posset. hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, qualis patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse nec ullum in terris 8 hodie populum dici posse, quem minus tibi hostem 9 tuisque esse velis aut amicum malis." cum adulescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnis invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis

[graphic]

mo atque illius erga se merito esset, parengnatique virginis appellati; qui, quoniam 10 redderetur virgo, ad quam redimendam um attulissent auri pondus, orare Scipio- 11 ab se donum acciperet, coeperunt, haud us rei apud se gratiam futuram esse aduam redditae inviolatae foret virginis. Sci- 12 tanto opere peterent, accepturum se polliante pedes iussit vocatoque ad se Allucio em" inquit, "quam accepturus a socero es, ne dotalia dona accedent" aurumque tollere ere iussit. his laetus donis honoribusque 13 mum implevit popularis laudibus meritis enisse dis simillimum iuvenem, vincentem armis tum benignitate ac beneficiis. ita- 14 clientium habito cum delectis mille et is equitibus intra paucos dies ad Scipio

t.

pio retentum secum Laelium, dum captivos 1 et praedam ex consilio eius disponeret, us compositis, data quinqueremi e captivis 2 e et quindecim fere senatoribus, qui simul ti erant, in navem inpositis nuntium vicm mittit. ipse paucos dies, quibus morari 3 statuerat, exercendis navalibus pedestribusabsumpsit. primo die legiones in armis 4 lium spatio decurrerunt; secundo die arma ergere ante tentoria iussi; tertio die rudise in modum iustae pugnae concurrerunt ue missilibus iaculati sunt; quarto die quies o iterum in armis decursum est. hunc or- 5 ris quietisque, quoad Carthagine morati unt. remigium classicique milites tranquillo 6 vecti agilitatem navium simulacris navalis eriebantur. haec extra urbem terra mari- 7 simul animosque ad bellum acuebant; urbs at apparatu belli fabris omnium generum

8 in publica officina inclusis. dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo pluruma in singulos dies 9 certamine ingenti faciebat. his ita incohatis refectisque, quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis 10 ad custodiam urbis Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt. 11 Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis conpresserunt; deinde, ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, eleva12 bant verbis: necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse; 13 at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domestico14 rum funerum memoriam. haec in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.

ODE

« IndietroContinua »