Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

patribus Syracusanos quam ipsos vidisse. arma quod 3 inpigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. in praesentia 4 legatos ad Adranodorum mitti placere, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, tradat praesidium. si tutelam alieni regni suum 5 regnum velit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi 6 coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant. ut ventum ad Adranodorum est, ipsum quidem movebat 7 et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata. sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, 8 filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo relinquere 9 tyrannidem dixerit debere. facile esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnae fortunae, facere et parare eam difficile atque arduum esse. spatium 10 sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura. haec muliebria consilia Adranodorus neque tota asper- 11 natus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset. itaque legatos renuntiare iussit futurum se 12 in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus con- 13 tionatus erat, escendit orationemque eam orsus est, qua primum cunctationis suae veniam petivit: se enim 14 clausas habuisse portas non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret,

contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam 15 contigissent, alienae culpae rei trucidarentur. postquam animadverterit eos, qui liberassent patriam, servare etiam liberatam velle atque undique consuli in medium, non dubitasse, quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum, qui mandasset, suus furor absumpsisset, patriae restitueret. 16 conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin "facinus" inquit "me17 morabile fecistis; sed mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta est, periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica."

1 XXIII. Post hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis, postero 2 die comitia praetoribus creandis habita. creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex parte interfectores tyranni; duos etiam absentes, Sopatrum ac 3 Dinomenen, fecerunt. qui auditis iis, quae Syracusis acta erant, pecuniam regiam, quae in Leontinis erat, Syracusas devectam quaestoribus ad id ipsum creatis 4 tradiderunt. et ea, quae in Insula erat, Achradinam tralata est; murique ea pars, quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam, consensu omnium deiecta est. secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem. 5 Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex prae6 sentibus videbatur, Syracusas rediere. ubi ne suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos sena7 tum adeunt; ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac socium, paruisse

imperio eius, cuius imperator suus voluerit. velle ad 8 Hannibalem redire; ceterum, cum iter tutum non sit vagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere, ut praesidii dent aliquid, quo Locros in Italiam perducantur. gratiam magnam eos parva opera apud Hannibalem inituros. facile res impetrata; abire enim duces 9 regios cum peritos militiae tum egentes eosdem atque audaces cupiebant. sed quod volebant, non, quam maturato opus erat, naviter expediebant. interim iuvenes 10 militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque: id moliri clam eos atque struere, ut Syracusae 11 per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.

XXIV. His audiendis credendisque opportuna mul- 1 titudo maior in dies Syracusas confluebat, nec Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Adranodoro etiam praebebat. qui fessus tandem uxoris vocibus monentis 2 nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant, nec 3 ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque fidem priorem potioremque ratus, quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. qui ubi 4 rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt, consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum interfecerunt. et cum tumultus ab re in speciem 5 atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, silentio

6 tandem facto indicem in curiam introduxerunt. qui cum ordine omnia edocuisset: principium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus 7 Themisto iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus 8 pronuntiatum; iam mercennariorum manum adsuetam imperiis Adranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure 9 caesi quam Hieronymus videbantur; ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integram 10 plebem in contionem sequerentur. Sopatro mandatum 1 ab senatu et a collegis, ut verba faceret. XXV. is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse. 2 quid enim sua sponte fecisse Hieronymum, quid puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire 3 eos debuisse. at illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et, quae procurator tenuerat, 4 pro domino possederit; proditus deinde ab eis, qui in Însula erant, circumsessus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit 5 et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus 6 esset praetor. sed animos eis regios regias coniuges. 7 fecisse, alteri Hieronis alteri Gelonis filias nuptas. sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur

nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. ea natura multitudinis est: aut 8 servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae media est, nec sibi parare modice nec habere sciunt. et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, 9 qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent; sicut tum extemplo 10 praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur. missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.

XXVI. Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, 1 qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat exilium. ea cum ad se quo- 2 que veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus virginibus resolutis crinibus miserabilique alio habitu et ad ea addidit preces, nunc 3 per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent: nihil se ex regno illius praeter exilium viri 4 habere; neque fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis, neque interfecto eo causam eandem esse. quid? quod, si Adranodoro consilia processissent, 5 illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum. si quis Zoippo nuntiet interfectum Hierony- 6 mum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse, quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus? quantum spes hominum falli! in liberata 7 patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare

quid obstantes libertati aut legibus? quod ab se cui- 8 quam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et aspor- 9 tari Alexandriam iuberent ad virum uxorem, ad patrem filias. aversis auribus animisque: quid cessarent? ne 10

« IndietroContinua »