Immagini della pagina
PDF
ePub

aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam 13 ingentem accendit patribus. itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum, ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.

14

Eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos Carthaginem 15 portantes captas tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum 16 super morbum etiam fames adfecit. propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.

ODLE

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXIX.

PERIOCHA LIBRI XXIX.

Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis, quod nondum exercitum in Africam traiecisset. bellum in Hispania finitum victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie occisus, Mandonius exposcentibus Romanis a suis deditus. Magoni, qui Albingauni in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae, quibus auxilia conduceret, praeceptumque, ut se Ĥannibali coniungeret. Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico praesidio fugatoque Hannibale recepit. pax cum Philippo facta est. mater Idaea deportata est Romam a Pessinunte oppido Phrygiae, carmine in libris Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater Idaea deportata Romam esset. tradita est autem Romanis per Attalum regem Asiae. lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. excepit P. Scipio Nasica Cn. filius, eius, qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu iudicatus, adulescens nondum quaestorius, quoniam ita responsum iubebat, ut id numen ab optimo viro reciperetur consecrareturque. Locrenses legatos Romam miserunt, qui de inpudentia Plemini legati. quererentur, qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges stupraverat. in catenis Romam perductus in carcere est mortuus. cum falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis a senatu, qui explorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis amicitiae, quam cum Scipione iunxerat, renuntiavit. Masinissa rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in His

pania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. quo per bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus in totum privatus est, et cum ducentis equitibus exul Scipioni se iunxit et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu interemit. Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus hiberna communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus Hannibalem pugnavit. inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit: nam et Claudius Livio collegae equum ademit, quod a populo damnatus actusque in exilium fuerat, et Livius Claudio, quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in gratiam redisset. idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCXIIII.

1 I. Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios 2 milites ordinavit centuriavitque. ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore, inermes circa se habebat, ignorantes, quem ad usum neque centu3 riati neque armati servarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites, qui secum in Africam traicerent, legit, diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati 4 adessent, edixit. gravis ea militia procul domo terra marique labores multos magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque 5 eorum ea cura angebat. ubi dies, quae edicta erat, advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tam6 quam gravem et duram horrere eam militiam; si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri, quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent, quid sentirent; 7 cum bona venia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi, utrum vellet, liberum 8 esset, nolle militare, tum Scipio ei: „,quoniam igitur, adulescens, quid sentires, non dissimulasti, vicarium

tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque". laeto condicionem accipienti unum ex trecentis, quos 9 inermes habebat, tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere. ita trecentis 10 Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui ita non fecisset. egregiam hanc alam equi- 11 tum evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse. Legiones inde cum inspiceret, plurimorum 12 stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant, quos cum optima dis- 13 ciplina institutos credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum: nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida 14 dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.

Praeparatis omnibus ad bellum, Syracusas non- 15 dum ex magnis belli motibus satis tranquillas venit. Graeci res a quibusdam Italici generis, eadem vi, qua 16 per bellum ceperant, retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium primum ratus tueri publi- 17 cam fidem, partim edicto partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res, sed 18 omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.

Eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum 19 conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum

20 aliorum orto. eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis rebatur: eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus alium, quem mitterent, habuisse, et postquam in Italia gravius bellum ur21 gueret, adversus Hannibalem eum arcessitum. praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia ut inconditam turbam tironum esse. 22 numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore. 23 servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Ro

manis, nec in vicem his aut illis, sed interdum utris24 que simul. pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania 25 in patrios rediret mores ritusque. haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque 26 illis populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.

1 II. Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo 2 bellum, iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et trium milium spa3 tio procul a castris eorum posuerunt castra. primo per legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab armis; dein, cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit 4 haud sane memorando in partem ullam eventu. sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem osten5 dere. medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant, qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent.

« IndietroContinua »