Immagini della pagina
PDF
ePub

mole circumsessis in Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita, si is movisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta movebantur. Hasdrubal intentissima 10 conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus. Syphax cum 11 quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit. quo- 12 rum adventus hoc tamen momenti fecit, ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde inrito incepto. et iam enim hiems instabat castra hiberna in 13 promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit; uno vallo et navalia castra amplectitur. iugo medio 14 legionum castris inpositis latus ad septentrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus. haec in Africa usque ad extremum autumni gesta.

15

XXXVI. Praeter convectum undique ex populatis 1 circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit; horreaque non solum 2 ea, quae iam facta erant, repleta, sed nova aedificata. vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio, ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset. ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio et duo- 3 decim milia tunicarum missa.

Aestate ea, qua haec in Africa gesta sunt, P. 4 Sempronius consul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. agminibus magis quam acie pugna- 5 tum est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna

6 ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret, copias coniunxit. ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; 7 nec mora dimicandi facta est, cum consuli duplicatae 8 vires, Poeno recens victoria animos faceret. in primam aciem suas legiones Sempronius induxit, in subsidiis locatae P. Licinii legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes 9 fudisset; composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni, supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa. perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.

10 Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per 11 eum ad spem novandi res versam. eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo 12 praesentes erant condemnati; postea conscientia sibimet ipsi exilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quae publicari poterant, pigneranda poenae praebebant. 1 XXXVII. Dum haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen, qui 2 sella curuli sedisset. sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt; viam e foro Bovario [et] ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt. vectigal etiam novum ex 3 salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per totam Italiam erat. Romae pretio eodem, pluris

4

in foris et conciliabulis, et alio alibi pretio praebendum locaverunt. id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset; et in pretio salis maxime oneratas tribus, quarum opera damnatus erat, credebant. inde Salinatori Livio inditum cognomen. 5 lustrum conditum serius, quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus. censa cum 6 iis ducenta decem quattuor milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero. duodecim deinde colonia- 7 rum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta extarent. equi- 8 tum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, „cita“ inquit Nero,,M. Livium"; et sive ex residua vetere si- 9 multate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium, quia populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit. item M. Livius, cum ad tribum 10 Arniensem et nomen conlegae ventum est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius, quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius, quod non sincera fide secum in gratiam redisset. aeque foedum certamen inquinandi famam alterius 11 cum suae famae damno factum est exitu censurae. cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium 12 escendisset, inter nomina eorum, quos aerarios relinquebat, dedit conlegae nomen. deinde M. Livius in 13 aerarium venit et praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et 14 innocentem se condemnassent et condemnatum con

T. LIVI. III.

23

sulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium 15 aerarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudium nominatim se 16 inter aerarios fuisse relicturum. pravum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae populi 17 censoria et gravitate temporum illorum digna. in invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrisque dixit. ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset. XXXVIII. Eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles 2 aliae civitates voluntate in dicionem venerunt. et cum comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit. 3 is consules Cn. Servilium Caepionem et C. Servilium 4 Geminum creavit. inde praetoria comitia habita. creati

1

P. Cornelius Lentulus, P. Quinctilius Varus, P. Aelius 5 Paetus, P. Villius Tappulus: hi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.

6 Sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat, 7 creatus inauguratusque; in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis 8 erat. quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebei ab aedilibus P. Aelio, P. Villio. et Iovis epulum fuit ludorum causa.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XXX.

PERIOCHA LIBRI XXX.

Scipio in Africa Carthaginienses et eundem Syphacem Numidiae regem Hasdrubalemque pluribus proeliis vicit adiuvante Masinissa; hostium castra expugnavit, in quibus quadraginta milia hominum ferro ignique consumpta sunt. Syphacem per C. Laelium et Masinissam cepit. Masinissa Sophonisbam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalís, captam statim adamavit et nuptiis factis uxorem habuit. castigatus a Scipione venenum ei misit, quo illa hausto decessit. effectumque multis Scipionis victoriis, ut Carthaginienses in desperationem acti in auxilium publicae salutis Hannibalem revocarent. itaque anno sexto decimo Italia decedens in Africam traiecit temptavitque per conloquium pacem cum Scipione conponere, et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie victus est. pax Carthaginiensibus petentibus data est. Hannibal Gisgonem pacem dissuadentem manu sua detraxit; excusata deinde temeritate facti ipse pacem suasit. Masinissae regnum restitutum est. reversus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus secutus est. Scipio Africanus incertum militari prius favore an populari aura ita cognominatus sit primus certe hic imperator victae a se nomine gentis nobilitatus est. Mago, bello qui in agro Insubrium cum Romanis conflixerat, vulneratus, cum in Africam per legatos revocatus reverteretur, ex vulnere mortuus est.

I. Cn. Servilius et C. Servilius consules - sextus 1 decimus is annus belli Punici erat cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut consules inter se compararent

« IndietroContinua »