Immagini della pagina
PDF
ePub

Italia non revocarentur. ceterum omnia simulaturos 7 Carthaginienses duces eos exercitusque expectantes; deinde quamvis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laevini senten- 8 tiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.

XXIV. Per eos dies Cn. Servilius consul, haud 1 dubius, quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. quod ubi 2 Romae vulgatum est, primo censuerant patres, ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reverti eum; dein cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit. reliquum anni cum. M. Servilio magistro 4 equitum circumeundis Italiae urbibus, quae bello alienatae fuerant, noscendisque singularum causis consumpsit.

3

Per indutiarum tempus [et] ex Sardinia a P. Len- 5 tulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto in Africam transmiserunt. Cn. 6 Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum 7 ferme Africae prospero cursu evectum primo destituit ventus, dein versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit. ipse cum rostratis per adversos fluctus 8 ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit; onerariae pars maxima ad Aegimurum 9 - insula ea sinum ab alto claudit, in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe, aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota 10 urbe in forum concursum est; magistratus senatum vocare; populus in curiae vestibulo fremere, ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum quidam 11

pacis petitae, alii indutiarum necdum enim dies exierat fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est, ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colli12 geret. desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

1 XXV. Nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur, quae senatus Romani de bello aut pace 2 sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam ratus Scipio, ab iis, qui petissent pacem et indutias, et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium, 3 L. Sergium, L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus, quorum auxilio vis prohibita erat, ut naves mitterent, 4 quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent, unde castra Romana conspiciebantur, Carthaginem rediere. classis Punica 5 ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes seu clam misso a Carthagine nuntio, ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude 6 auso facinus quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate sua praeterlabentem 7 poterant, neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris 8 in litus effusa tueri potuit. concitatam enim remis, quanto maximo impetu poterant, in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi 9 evaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma 10 cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt. quibus

[ocr errors]

Scipio, etsi non indutiarum modo fides a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis violatum esset, tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.

Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e 11 nauticis unus escendere in malum, ut specularetur, quam tenerent regionem, cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.

XXVI. Haec eo anno in Africa gesta; insequen- 1 tia excedunt in eum annum, quo M. Servilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitu superioris 2 anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quat- 3 tuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici, ut essent Carthaginiensibus praesidio, et pecuniae aliquantum una missum, legatos ad regem, 4 qui haec adversus foedus facta videri patribus nuntiarent, mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Varro, C. Mamilius, M. Aurelius. iis tres quinqueremes datae.

Annus insignis incendio ingenti, quo clivus Pu- 5 blicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti 6 ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.

Eodem anno Q. Fabius Maximus moritur exactae 7 aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. vir 8 certe fuit dignus tanto cognomine, vel si novum ab

eo inciperet. superavit paternos honores, avitos aequavit. pluribus victoriis et maioribus proeliis avus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hanni9 bal potest. cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites, utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie, quod tum gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis 10 cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius; in eiusdem locum pontifex nam duo sacerdotia ha

[ocr errors]

buit Ser. Sulpicius Galba. 11 Ludi Romani diem unum, plebei ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremellio Flacco. i ambo praetores facti et cum iis C. Livius 12 Salinator et C. Aurelius Cotta. comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius, incertum ut sit, diversi auctores faciunt.

1

XXVII. Principio insequentis anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de pro2 vinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem coici, Africam ambo cupientes, volebant. ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data 3 est Africa; consules iussi cum tribunis plebis agere, ut, si iis videretur, populum rogarent, quem vellent in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem 4 iusserunt. nihilo minus consules provinciam Africam ita enim senatus decreverat in sortem coniece5 runt. Ti. Claudio Africa evenit, ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione [imperator] 6 esset; M. Servilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium, si consu7 lem manere ad urbem senatu placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus, ut duas legiones pro

[ocr errors]

9

vinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus; C. Livius Bruttios cum duabus legionibus, quibus P, Sempronius proconsul priore anno praefuerat; Cn. Tremellius Sici- 8 liam, ut a P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro praetore viginti navibus longis et militibus mille oram Siciliae tutaretur; M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret; C. Aurelio Cottae urbana evenit. ceteris ita, uti quisque obtinebant provincias exercitusque, prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defen- 10 sum imperium est. et ut placatis dis omnia inciperent 11 agerentque, ludos, quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator, quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent. ludi in circo 12 per quadriduum facti, hostiaeque quibus votae erant dis caesae.

XXVIII. Inter haec simul spes simul cura in dies 1 crescebat, nec satis certum constare apud animos poterat, utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum, quod incolumi exercitu in Africam transisset: locum nimirum, non periculum mutatum; 2 cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in aliena fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae bar- 3 bariae rege, cui Statorius semilixa docere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris, fortissimi 4 ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore, qui senex vincendo 5

T. LIVI. III.

25

« IndietroContinua »