Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

eis copiis, quas habebat, par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus com1 posito ibat. XXXVI. forte ea cura, quae adversus Poenos praeparata erat, adversus Siculos usui fuit. castris. ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit, circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit. 2 Ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum, octo 3 ferme inde milia, castra posuit. sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare praefecto classis in magnum por4 tum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum adeo uterque populus in Siciliam intentus fuit videri poterat. 5 legionem Romanam, quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco 6 ratus via decipitur; mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte copiarum obviam 7 progressum pervenit. nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt; et Bomilcar simul parum fidens navibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in 8 Africam transmisit, et Himilco secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua, priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento 9 et viribus hostem cernebat, ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut, quocumque vocasset defectionis ab Romano spes, admoveret exercitum ac praesens suas 10 res foventibus adderet animos. Murgantiam primum prodito ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti

magna vis commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.

XXXVII. Ad hanc defectionem erecti sunt et alia- 1 rum civitatium animi, praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur. Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum 2 loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, vir acer et qui 3 plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Siculorum reponeret. et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum. itaque die ac nocte iuxta parata 4 instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. quod ubi Hennen- 5 sium principes iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii animadverterunt nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam ac vi rati agendum urbem arcem- 6 que suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis. itaque claves portarum reddi sibi aequom 7 censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia. ad ea Romanus se in praesidio 8 impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius, qui commisisset. praesidio decedere apud Romanos 9 capital esse, et nece liberorum etiam suorum eam parentes noxam sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse: ad eum mitterent legatos, cuius iuris atque arbitrii res esset. se vero negare illi missuros 10 testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros. tum Pinarius: at illi, si 11 ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea de

nuntiatio an universae civitatis esset. consensa in posterum diem contio.

1 XXXVIII. Postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus "credo ego vos audisse, milites," inquit, "quem ad modum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies. 2 eam vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis. utinam relicum tempus nec patiendo 3 infanda nec faciendo traduci posset! haec occulta in fraude cautio est, qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claves portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur, quam 4 Murgantiae praesidium interfectum est. noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua vos certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos po5 pulum. itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis. qui 6 prior strinxerit ferrum, eius victoria erit. intenti ergo omnes armatique signum expectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo 7 altercandoque traham. cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite ac sternite omnia ferro et cavete quicquam supersit, cuius 8 aut vis aut fraus timéri possit. vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae 9 fraudis causa hoc consilii capimus. pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo sunt, ne quid ab Himilcone 1 et Carthaginiensibus timeri possit." XXXIX. Ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die alii

aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt. productus 2 ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam, 3 et pleraque eadem, quae pridie, dixisset, et primo sensim ac pars reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut convenerat, dedit, milites- 4 que intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt. caeduntur Hennenses cavea 5 inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga, cum alii super aliorum capita ruerent, integri sauciis, vivi mortuis incidentes cumularentur. inde 6 passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira, quod turbam inermem caedebant, quam si periculum par et ardor certaminis eos inritaret. ita Henna aut malo 7 aut necessario facinore retenta.

Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit ratus timore deterritos a proditionibus praesidiorum Siculos. atque ea clades, 8 ut urbis in media Sicilia sitae claraeque vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit. et quia caede infanda re- 9 bantur non hominum tantum sed etiam deorum sedem violatam esse, tum vero etiam qui ante dubii fuerant defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, 10 Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent. Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque et com- 11 meatibus aliis in castra convectis, praesidio modico ibi relicto ad Syracusas obsidendas venit. inde Appio Clau- 12 dio Romam ad consulatum petendum misso T. Quinc

tium Crispinum in eius locum classi castrisque prae13 ficit veteribus; ipse hibernacula quinque milia passuum. ab Hexapylo Leonta vocant locum

communiit aedificavitque. haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.

1 XL. Eadem aestate et cum Philippo rege, quod 2 iam ante suspectum fuerat, motum bellum est. legati ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentem classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum primum Apolloniam temptasse lembis biremibus centum viginti flumine adverso sub3 vectum; deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse; eamque urbem, sitam in plano neque moenibus neque viris atque armis 4 validam, primo impetu oppressam esse. haec nuntiantes orabant, ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra a maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam, nisi quod imminerent Italiae, 5 peterentur. M. Valerius duorum milium praesidio relicto praepositoque eis P. Valerio legato cum classe instructa parataque et, quod longae naves militum capere non poterant, in onerarias inpositis altero die 6 Oricum pervenit urbemque eam levi tenente praesidio, quod rex recedens inde reliquerat, haud magno certa7 mine recepit. legati eo ab Apollonia venerunt nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum 8 posse, nisi praesidium mittatur Romanum. facturum se, quae vellent, pollicitus duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et 9 perito militiae. is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro, unde venerat, ad ceteram classem remissis milites procul a flumine per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo hostium 10 sentiret, urbem est ingressus. diem insequentem quievere, dum praefectus iuventutem Apolloniatium arma

« IndietroContinua »