Immagini della pagina
PDF
ePub

que et urbis vires inspiceret. ubi ea visa inspectaque satis animorum fecere, simulque ab exploratoribus conperit, quanta socordia ac neglegentia apud hostes esset, silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus 11 castra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius mille hominum vallum intrasse, quam quisquam sentiret, ac, si caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potuisse. caedes 12 proximorum portae excitavit hostes; inde tantus terror pavorque omnis occupavit, ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, 13 prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit. eodem et alia turba effusa est. paulo minus tria milia mili- 14 tum in castris aut capta aut occisa; plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est. castris direptis 15 Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia, quae oppugnandae urbi conparata erant, ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere; cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. haec cum Oricum essent nuntiata, M. Vale- 16 rius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset. itaque Philippus, 17 neque terrestri neque navali certamini satis fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit.

XLI. Eodem anno in Hispania varie res gestae. 1 nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt. defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni 2 P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset. primo ad 3 Castrum Album locus est insignis caede magni Hamilcaris castra Romani habuere. arx erat munita 4 et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia

[ocr errors]
[ocr errors]

circa hostium plena erant, agmenque Romanum inpune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et 5 ad montem Victoriae castra communivere. eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans fluvium omnes consedere. 6 P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione ex7 imitur. Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis, ut uxor inde Hanni8 bali esset, ad Romanos defecit. Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum 9 expugnaturi. Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et 10 postero die eruptione aeque felici pugnavit. supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. 11 ita ab Iliturgi recessum est. Bigerra inde urbs socii et hi Romanorum erant a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine 1 adveniens Cn. Scipio solvit. XLII. Ad Mundam exinde castra Punica mota, et Romani eo confestim secuti 2 sunt. ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas; egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne morti3 ferum esset vulnus. ceterum haud dubium fuit, quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint. iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsum novem et 4 triginta elephanti pilis confixi. hoc quoque proelio ad

[ocr errors]

duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta. ad Auringem inde urbem Poeni recessere, et, ut territis 5 instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant, qui pugnarent, occisum. sed gens 6 nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum animosque ad temptandum de integro certamen fecit; alii plerique milites, quippe pro parte totiens 7 intra paucos dies victa, iisdem animis, quibus priores, eodemque eventu pugnavere: plus octo milia hominum 8 caesa, haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo; et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli Gallorum - Moeniacoepto et Vismaro nomina erant eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. Cum tam prosperae res 9 in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum iam annum sub hostium potestate esse. itaque id 10 oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt; et Turdetanos, qui contraxerant eis cum 11 Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.

XLIII. Haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio 1 consulibus gesta. Romae cum tribuni plebis novi magi- 2 stratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est. quaestorem eum proximo anno adempto equo 3 tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam. sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerant. ne lustrum perficerent, mors 4 prohibuit P. Furi. M. Atilius magistratu se abdicavit. —

48

LIBER XXIV. CAP. 43. 44. [a. U. c. 541]

5 Comitia consularia habita ab Q. Fabio Maxi sule. creati consules ambo absentes Q. Fabius M 6 consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iteru tores fiunt duo, qui tum aediles curules erant, pronius Tuditanus et Cn. Fulvius Centimalus et 7 lius et M. Aemilius Lepidus. ludos scenicos per duum eo anno primum factos ab curulibus a 8 memoriae proditur. aedilis Tuditanus hic erat Cannas pavore aliis in tanta clade torpentib medios hostes duxit.

9 Comitiis perfectis auctore Q. Fabio cons signati consules Romam accersiti magistratum i senatumque de bello ac provinciis suis praetor et de exercitibus, quibus quique praeessent, co 1 runt. XLIV. Itaque provinciae atque exercitus bellum cum Hannibale consulibus mandatum e cituum unus, quem ipse Sempronius habuerat, 2 quem Fabius consul. eae binae erant legiones. M. lius praetor, cuius peregrina sors erat, iuris di M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata, Lu provinciam haberet legionesque duas, quibus Q. F 3 qui tum consul erat, praetor praefuerat. P. Semp provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula cum item legionibus evenerunt, ut Fulvius urbanas leg 4 duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet. rogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia fi eis, quibus regnum Hieronis fuisset, Lentulo pro tori provincia vetus, T. Otacilio classis - exe 5 nulli additi novi, M. Valerio Graecia Macedon cum legione et classe, quam haberet; Q. Mucio vetere exercitu duae autem legiones erant dinia; C. Terentio legio una, cui iam praeerat, ac 6 num. scribi praeterea duae urbanae legiones iussa viginti milia sociorum. his ducibus, his copiis adve multa simul aut mota aut suspecta bella munive Romanum imperium.

7 Consules duabus urbanis legionibus scriptis sup

mentoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt, quae nuntiata erant. murus ac 8 porta Caietae et Ariciae etiam Iovis aedis de caelo tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris: navium longarum species in flumine Tarracinae, quae nullae erant, visae; et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his 9 procuratis ex decreto pontificum profecti consules, Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam in castra venit. cum obviam 10 filius progrederetur, lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is, ut descenderet ex equo, inclamavit, tum demum desiliens "experiri" inquit "volui, fili, satin' scires consulem te esse."

XLV. In ea castra Dasius Altinius Arpinus clam 1 nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse. eam rem ad 2 consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos; tum, quoniam 3 res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis; ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis id documentum esset. contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos 4 homines in medio ardore belli, tamquam in pace, libera de quoque arbitria agere aiebat, ut, cum illud potius 5 agendum atque cogitandum sit, si quo modo fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant et novi concilientur, documentum tamen dicatur statui oportere, si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat.

T. LIVI. III.

4

« IndietroContinua »