Immagini della pagina
PDF
ePub

homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum vincique 6 se ac populum Romanum passi sint et comitia, quae reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustu7 lerint. haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et 8 pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt. 9 Postumius vadibus datis non adfuit. tribuni plebem rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio esse bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere inter10 dici. singulis deinde eorum, qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades 11 poscere coeperunt. primo non dantis, deinde etiam eos, qui dare possent, in carcerem coiciebant; cuius rei periculum vitantes plerique in exilium abierunt. 1 V. Hunc fraus publicanorum, deinde fraudem auda2 cia protegens exitum habuit. comitia inde pontufici maximo creando sunt habita. ea comitia novus pon3 tifex M. Cornelius Cethegus habuit. tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus 4 erat. hic senes honoratosque iuvenis in eo certamine vicit. ante hunc intra centum annos et viginti nemo praeter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat, qui sella curuli non sedisset.

5 Consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque, ut et novae urbanae legiones et supplementum veteribus scribere6 tur, sufficiebat, senatus absistere eos incepto vetuit et

triumviros binos creari iussit, alteros qui citra; alteros qui ultra quinquagensimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et, si qui roboris satis ad ferenda arma habere vide- 7 rentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent. tribuni plebis, si iis videretur, ad populum 8 ferrent, ut, qui minores septemdecem annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent, ac si septemdecem annorum aut maiores milites facti essent. hoc senatus consulto creati triumviri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt.

ex 9

Eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli 10 de postulatis militum, qui cum P. Lentulo militabant, in senatu recitatae sunt. Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur. VI. hi permissu Lentuli primores equitum cen- 1 turionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta: "consulem te, M. Marcelle, in 2 Italia adissemus, cum primum de nobis etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus, in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti et sanguine nostro vulneribusque nostris 3 senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria, qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. quamquam quod ob 4 meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis, aut suscensetis? ambo mihi consules et universum se- 5 natum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset. sine, quaeso, prius- 6 quam de condicione nostra queror, noxam, cuius arguimur, nos purgare. si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? mili

7 tum an imperatorum? equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica, cui post fugam a Cannis per omnes annos prorogatum 8 imperium. ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere 9 et provincias obtinere audivimus. an vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec vilia capita saevire libet? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non 10 fuit; milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, 11 ut alias pudendas clades exercituum taceam: tamen tantum afuit ab eo, ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui 12 ab Allia Veios transfugerat, reciperaretur, et Caudinae legiones, quae sine armis redierant Romam, armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum 13 miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat. Čannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest, nisi quem hostis 14 caedendo fessus reliquit? cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant, quod rei publicae nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam red15 issemus, et speciem iusti exercitus fecissemus; nunc deteriore condicione sumus, quam apud patres nostros fuerant captivi. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera 16 et uno felici proelio recuperarunt: nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta, hostis denique est datus, cum quo dimicantes nos, quibus, nisi quod commisimus, ut quisquam ex Cannensi

17 aut vitam semel aut ignominiam finirent;

acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exilio, ne qua spes, 18 ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae civium irae, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiae finem nec virtutis praemium peti- 19 mus; modo experiri animum et virtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut virorum, ut militum officio fungamur. bellum in Sicilia iam alterum 20 annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat; peditum equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; cla- 21 morem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. servorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum hoste signis conlatis pugnavit; operae pretium habent libertatem civitatemque: pro servis 22 saltem ad hoc bellum emptis vobis simus, congredi cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem? asperrima quaeque ad laborem peri- 23 culumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit, quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiae est." VII. sub 1 haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit: senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. eae litterae ad novos consules allatae ac per eos 2 in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus, militibus, qui ad Cannas commi- 3 litones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset. si M. Claudio 4 proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur, donec hostis in terra Italia esset.

Comitia deinde a praetore urbano de senatus sen- 5

tentia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris et turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, 6 alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae 7 priore anno incendio consumptae fuerant. - Tempestates foedae fuere: in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit. tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra 8 Suessulam, et duo vigiles exanimati; murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens visum volitare, sol ru9 bere solito magis sanguineoque similis. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit; et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt; et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit. 10 Cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte ex11 trinsecus maturandae eius intervenit. Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides. 12 Tarentinos et Thurinos invenit. custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus 13 eorum fallere Romanos expediebat. hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. luce prima volgata per urbem fuga est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt. deducti in comitium virgisque ad1 probante populo caesi de saxo deiciuntur. VIII. huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum civitatium animos inritavit cum publice 2 tum etiam singulos privatim, ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. 3 ex iis tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant.

« IndietroContinua »