satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem. Lo- 14 crenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent, ut traduci se Locros paterentur nec ultima experiri vellent. iam hoc ut sibi liceret, 15 impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis. ita Crotone excessum est, deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt. Locros omnis multitudo abeunt. - In Apulia ne hiems quidem quieta 16 inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate 17 huius aut illius partis oriebantur, meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat, IV. In Sicilia Romanis omnia mutaverat mors 1 Hieronis regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum. eam aetatem, id ingenium 2 tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. huic consilio eius 3 summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui Syracusanorum primi relinquebantur. non facile erat nonagensimum 4 iam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam a privata curam. itaque tutores modo quin- 5 decim puero relinquit, quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata. cum expirasset, tutores 6 testamento prolato pueroque in contionem producto erat autem quindecim tum ferme annorum paucis, 7 qui per contionem ad excitandos clamores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timentibus munus susci8 piunt. funus fit regium, magis amore civium et cari9 tate quam cura suorum celebre. brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit. 1 V. Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos succedenti tantae caritati 2 Hieronis; verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim 3 conspectu omnia quam disparia essent ostendit. nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a 4 ceteris civibus vidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi 5 tyranni. hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, 6 inhumana crudelitas. itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria 7 aut fuga praeverterent metum suppliciorum. tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audie8 bantur; tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum 9 in se convertebant animum adulescentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in 10 omnia familiaria iura adsuetum. index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat. postremo, cum omnibus intolerandis patientiae 11 humanae cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, Thraso- 12 nem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse —, socios ignobiles quosdam viros ab latere tyranni, quorum 13 capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes. consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, 14 aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda. VI. Ita, quod unum vinculum cum Romanis socie- 1 tatis erat, Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defectionem res spectabat; legatique ad Hanni- 2 balem missi ac remissi ab eo cum Hannibale nobili adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere. per hos iuncta societas Hannibali ac Syra- 3 cusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt. Appius Claudius praetor, cuius Sicilia pro- 4 vincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad renovandam societatem, quae cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare; velle, 5 quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur, consilium capiat. Romani, cum serio legationes audire 6 coepisset, redituros se ad eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad 7 foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. convenit, ut, cum Romanos Sicilia expulissent id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissent Himera amnis, qui ferme dividit insulam, finis regni 8 Syracusani ac Punici imperii esset. aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri 9 Carthaginiensi populo. hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene furioso neque argue1 bant, dummodo averterent eum ab Romanis. VII. Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum ad temptandas urbes, quae praesidiis 2 tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu erant autem ad quindecim milia 3 peditum equitumque profectus erat, liberas aedis coniurati et omnes forte militabant imminentes viae angustae, qua descendere ad forum rex solebat, 4 sumpserunt. ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis Dinomeni fuit nomen, quia custos corporis erat, partes datae sunt, ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut 5 convenerat factum est. tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vul6 neribus quam succurri posset. clamore et tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulne7 ribus evasit. fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est. interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccu8 panda Adranodori regiorumque aliorum consilia. incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari; ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regni- 9 que fines omnia convertit praesidia. Exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus 10 Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit. inde Romam comi- 11 tiorum causa veniéns in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem in campum descendit. eo die cum sors praero- 12 gativae Aniensi iuniorum exisset, eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus: VIII. "Si aut 1 pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus, in quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studiis, quae in campum ad mandandos, quibus velitis, honores adfertis, moram ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis; sed cum in hoc 2 bello, in hoc hoste numquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura, qua in aciem armati descenditis, inire suffragium ad creandos consules decet et sibi sic quemque dicere: 'Hannibali imperatori parem consulem nomino.' hoc anno 3 ad Capuam Vibellio Taureae, Campano summo equiti, provocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppositus. adversus Gallum quondam provocantem 4 in ponte Anienis T. Manlium fidentem et animo et viribus misere maiores nostri. eandem causam haud 5 multis annis post fuisse non negaverim, cur M. Valerio non diffideretur adversus similiter provocantem arma capienti Gallum ad certamen. quem ad modum pedites 6 equitesque optamus ut validiores, si minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem quaeramus. cum, qui est summus in civitate dux, eum 7 legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis, quo minus ita omnia gerat administretque, ut tempora postulabunt belli; nobis autem in apparatu ipso ac 8 |