Immagini della pagina
PDF
ePub

quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam demens? De tuisne?-Tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?— An ex hoc numero, qui una tecum fuerunt? Non 5 est credibilis tantus in ullo furor, ut quo duce omnia summa sit adeptus, hujus vitam non anteponat suae. An si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? Qui? Omnes enim, qui fuerunt, aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia 10 retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi. Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam 15 ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intelligat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium? Equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat 20 humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere. Si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit 25 insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credamus?

8. Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni, quae jacere sentis, belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda judicia, revo30 canda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia, quae dilapsa jam diffluxerunt, severis legibus vincienda sunt. Non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum, quin quassata res publica, quicumque belli 35 eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset quae quidem tibi nunc omnia belli vulnera sananda sunt, quibus praeter te nemo mederi potest.

Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: "Satis diu vel naturae vixi vel gloriae." Satis, si ita vis, fortasse naturae, addo etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. Quare omitte istam, quae- 5 so, doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam noli nostro periculo esse sapiens. Saepe enim venit ad aures meas, te idem istud nimis crebro dicere tibi satis te vixisse. Credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli 10 natus esses: omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt; tantum abes a perfectione maximorum operum, ut fundamenta nondum quae cogitas jeceris: hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate 15 animi definies? Quid, si istud ne gloriae tuae quidem satis est? Cujus te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. Parumne igitur, inquies, magna relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum ; quicquid est enim, quamvis 20 amplum sit, id est parum tum, cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit, ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis 25 plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est illustris ac pervagata magnorum vel in suos vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.

9. Haec igitur tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum est, ut rem publicam 30 constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid est enim omnino hoc ipsum diu, in quo est aliquid ex- 35 tremum? Quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. Quamquam iste tuus animus numquam his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit, contentus fuit,

semper immortalitatis amore flagravit. Nec vero haec tua vita ducenda est, quae corpore et spiritu continetur: illa, inquam, illa vita est tua, quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas 5 alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. Huic

tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur jam pridem multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. Obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, 10 pugnas innumerabiles, incredibiles victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes. tuos: sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem stabilem et domicilium certum non 15 habebit. Erit inter eos etiam, qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis. incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati 20 fuisse videatur, hoc consilii. Servi igitur eis etiam judicibus, qui multis post saeculis de te judicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia judicabunt. Id autem etiam si tum 25 ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem, ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio.

10. Diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae; non enim consiliis solum et studiis, 30 sed armis etiam et castris dissidebamus; erat enim obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, nonnulli etiam quid liceret. Perfuncta res publica est hoc 35 misero fatalique bello: vicit is, qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnes, quibus iratus esset, eosdem etiam exsilio aut morte dignos judicaret; arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt: ingratus est injustusque civis, qui

armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit, qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit; quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest: sed jam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequi- 5 tate victoris: restat ut omnes unum velint, qui modo habent aliquid non solum sapientiae, sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia, qua cum antea tum hodie vel maxime usus es, manente, salvi esse non possumus. Quare omnes te, 10 qui haec salva esse volumus, et hortamur et obsecramus, ut vitae tuae et saluti consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipse sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias, sed etiam laterum 15 nostrorum oppositus et corporum pollicemur.

11. Sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, majores etiam habemus: nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire 20 potuisti; sed quia non est omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito, fieri id intelligo; nam laetari 25 omnes non de unius solum, sed de communi omnium salute sentio; quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus semper nota fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum 30 id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim, quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo. Itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago, ut omnibus me rebus a te non conservato so- 35 lum, sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri jam posse non arbitraba", maximus hoc tuo facto cumulus accesserit.

M. TULLII CICERONIS

PRO T. ANNIO MILONE ORATIO.

1. ETSI vereor, judices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad ejus causam parem 5 animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi judicii nova forma terret oculos, qui quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem judiciorum requirunt. Non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia 10 stipati sumus; non illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim collocata sunt, non adferunt tamen oratori aliquid, ut in foro et in judicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine ali15 quo timore possimus: quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, judices, nec inter tantam vim armorum existimarem esse oratori locum: sed me recreat et reficit Cn. Pompeii, sapientissimi et justissimi viri, consilium, qui profecto nec justitiae suae 20 putaret esse, quem reum sententiis judicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae, temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare. Quamobrem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium de25 nuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, neque auxilium modo defensioni meae, verum etiam silentium pollicentur.

« IndietroContinua »