Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 551. conservaret. Eodem fere tempore P. Ælius consul in GalA. C. 201. lia, quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones

in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus ejus caussa scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, 11 C. Oppium præfectum socium hac tumultuaria manu 12 per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant) agrum Boiorum invadere jussit. ipse eodem, aperto itinere, 13 per medios montes duxit. Oppius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (jam enim maturæ erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis, quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur, posiC. Oppius tis, inproviso inpetu Gallorum cum frumentatoribus est circircumven- cumventus. Inde pavor fugaque etiam armatos cepit. Ad tus a Boiis. septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa: inter

[ocr errors]

quos ipse C. Oppius præfectus. ceteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. qui, nisi quod populatus est Boiorum fines, et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessisset, Romam rediit.

III. Quum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem, quam de Philippo sociorumque querelis, ageret; relatum extemplo est: decrevitque frequens senatus, ut P. Ælius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam trajiceret. M. Valerius Lævinus proprætor missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit, ad quem quum M. Aurelius legatus venisset, edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret homines ad arma; majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex

11 C. Oppium] Ante Sigonium editi habebant C. Appium. Mutavit ille: nec immerito. Oppius enim gentis nomen est: Appius prænomen.

12 Per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant)] Per eam Umbriæ partem, quæ ab ipsis tribus Sappinia appellatur. Hæc enim verba, quam . vocant, quibus uti non solet Livius, ubi tribuum Romanarum nomina appellat,

...

nobis persuadent hanc unam fuisse e tribubus, in quas Umbri ipsi dividebantur: eodem plane modo ac sensu, quo supra 1. IX. c. 41. de iisdem Umbris: Plaga una (Materinam ipsi appellant.)

13 Per medios montes] Victor. codex ignorat vocem medios, quam inseruit Sigonius.

aliquanto minore regno esset; hæc eadem scribere Aurelium U. C. 551. consulibus et senatui placuit.

IV. Exitu hujus anni quum 14 de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio 15 P. Scipionis in Africa bellum perfecissent; decreverunt Patres, ut M. Junius prætor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Appuloque, quod ejus publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat) L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, Q. Flaminius. Per eos dies, 16 P. Elio consule comitia habente, 17 creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Prætores exinde facti, Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpureo, Q. Fulvius Gillo, Cn. Sergius Plancus. Ludi Romani scenici eo anno magnifice adparateque facti ab ædilibus curulibus, L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino. 18 biduum instauratum est. 19 frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis æris populo cum summa fide et gratia diviserunt. Et plebeii ludi ter toti instaurati ab ædilibus plebis, L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo: qui ex ædilitate prætor creatus erat. et 20 Jovis epulum fuit ludorum caussa.

A. C. 201.

V. 21 Anno quingentesimo quinquagesimo ab urbe condi- U. C. 552. ta, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum A. C. 200. P. Sulpicio rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem II. C. AureKarthaginiensibus datam. Omnium 22 primum eam rem lio Coss. Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpi- Belli Mace

14 De agris veterum militum] De assignando agros veteribus militibus. Hæc prima apud Livium mentio occurrit agrorum certo cuidam militum generi divisorum in præmium emeritæ militiæ. Retentum hoc exemplum est, et crebro deinde usurpatum: ac sub Cæsaribus in consuetudinem jam legemque abiit.

15 P. Scipionis] Sic jussit legi Sigonius, non proconsulis Scipionis, quod genus mendi vulgatissimum est, et passim ab eodem correctum.

16 P. Elio consule Vulgo consulum. At non consulum modo, sed et aliorum magistratuum comitia P. Elius habuit. Itaque emendabat Gronovius consule: quod plane exstat in cod. Victor.

17 Creati consules, P. Sulpicius Galba] Iterum. Jam enim Sulpicius consul fuerat anno 541.

18 Biduum instauratum est] Sic et l. XXVII. c. 36. Et plebeiis ludis

biduum instauratum.

19 Frumenti... vim ingentem ... quaternis æris] Quaternis assibus, id est, quarta denarii parte in modios. Vid. not. ad I. XXX. c. 26.

20* Jovis epulum] Vid. not. ad XXV. 2.

21 Anno quingentesimo quinquagesimo] Adde secundo, ex c. 1. hujus libri : ubi quum Livius, quomodo legimus, annos 487. ab u. c. ad initium primi Punici belli exactos numeret, 63. ab inito primo cum Pœnis bello ad perpetratum secundum, non habita ratione, ut jam bis annotavimus, ultimi anni, annum præcedentem proinde habuit quo quingentesimo quinquagesimo primo ab u. c. Nam 487. et 63. efficiunt 550. Itaque hic annus qui incipit est quingentesimus quinquagesimus secundus.

22 Primum eam rem] Forte pri

mam.

donici initium.

U. C. 552.
A. C. 200.

Provincia

cius consul retulit: senatusque decrevit, uti consules majoribus hostiis rem divinam facerent, quibus Diis ipsis videretur, cum precatione ea: 23 Quam rem senatus populusque Romanus de republica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac nomini Latino, bene ac feliciter eveniret: secundum rem divinam precationemque, ut de republica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis ad bellum animis, et literæ a M. Aurelio legato, et M. Valerio Lævino proprætore adlatæ : et Atheniensium nova legatio venit, quæ regem adpropinquare finibus suis nunciaret: brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione ejus futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum pronunciassent consules, rem divinam rite perfectam esse, et precationem admisisse Deos aruspices respondere, lætaque exta fuisse, et prolationem finium, victoriamque, et triumphum portendi ; tum literæ Valerii Aureliique lectæ, et legati Atheniensium auditi. Senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiæ agerentur; quod diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent. de auxilio mittendo tum 24 respondere placere, quum consules provincias sortiti essent: atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit, isque rum divisio. rogationem promulgavit, Vellent, juberent Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno ejus essent, ob injurias armaque inlata sociis populi Romani, bellum indici. alteri consuli Aurelio Italia provincia obtigit. Prætores exinde sortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis 25 antiquata est. id quum fessi diutur ́nitate et gravitate belli sua sponte homines tædio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criminandi Patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset. Ægre eam rem passi Patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis: et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferendæ ediceret, castigaretque segnitiem populi: atque doceret, quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

23 Quam rem senatus. . . in animo haberet, ea res] Non minus bene Vict. liber: Quod senatus. Similis est solennis senatusconsultorum formula: Quod verba fecit consul... de ea re ita

censuerunt.

24 Respondere placere] Nonne potius, responderi?

25* Antiquata est] Vid. not. 22. ad V. 30.

VII. Consul in campo Martio 26 comitiis habitis, prius- U. C. 552. quam centurias in suffragium mitteret, concione advocata, A. C. 200. Ignorare, inquit, videmini mihi, Quirites, non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli: (neque enim liberum id vobis permittit Philippus, qui terra marique ingens bellum molitur) sed utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostem in Italiam accipiatis. Hoc quantum intersit, si umquam ante alias, Punico certe proximo bello experti estis. Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram inplorantibus inpigre tulissemus opem, 27 sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? Ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum jam per legatos literasque cum Hannibale in Italiam trajicere, misso cum classe Lævino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, quum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc, pulso Italia Hannibale, devictis Karthaginiensibus, cunctamur facere? Patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiem nostram experiri regem. Non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. Ne aquaveritis Hannibali Philippum, ne Karthaginiensibus Macedonas; 28 Pyrrho certe æquabitis: dico, quantum vel vir viro, vel gens genti præstat. Minima accessio semper Epirus regno Macedoniæ fuit, et hodie est. Peloponnesum totam in ditione Philippus habet, Argosque ipsos, non vetere fama magis, quam morte Pyrrhi nobilitatos. 29 Nostra nunc compara. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicum postea bellum absumsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit, et victor prope ad ipsam urbem Romam venit! Nec Tarentini modo oraque illa Italiæ, quam majorem Græciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus, et Bruttius, et Samnis, a nobis defecerunt. Hæc vos, si Philippus in

26 Comitiis habitis] Vel intellige, dum habentur comitia: vel potius dele vocem habitis, quæ ab duobus MSS. abest. Sic enim interdum Livius absolute loqui amat, ut hoc ipso libro, c. 50. Comitiis ædiles curules creati.

27* Sicut patres nostri Mamertinis] Adversus Pœnos: unde initium primi Punici belli. Vid. I. XVI. supra.

28 Pyrrho certe æquabitis: dico, quantum] Jac. Gronovius Valesium secutus suggerit, Pyrrho dico: quod amplectendum videtur, mutata interpunctione vulgari in hunc modum:

Pyrrho dico. Quantum vel vir viro,
vel gens genti præstat! Dixerat primo
illos certe non dubitaturos Philippum
Pyrrho æquare. Mox sese ipse repre-
hendit, quod Philippum æquet Pyrrho,
quo longe superior est. Pyrrho dico
eum æquatum iri. Imo vero quantum
vel vir viro, id est, Pyrrho Philippus ;
vel gens genti, id est, Macedonica gens
Epiroticæ præstat! Utrumque probat
in iis quæ sequuntur.

29 Nostra nune compara] Legen-
dum videtur cum Gronovio, compa-
rate.

U. C. 552. Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? A. C. 200. 30 Manserunt enim Punico postea bello. numquam isti populi,

P. R. bel

indicta, ob

cretum.

ciales.

nisi quum deerit, ad quem desciscant, a nobis non deficient. Si piguisset vos in Africam trajicere, hodie in Italia Hannibalem et Karthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius, quam Italia, bellum habeat. hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur. Experti jam sumus foris nobis, quam domi, feliciora potentioraque arma esse. Ite in suffragium, bene juvantibus Diis, et, quæ Patres censuerunt, vos jubete. Hujus vobis sententiæ non consul modo auctor est, sed etiam Dii inmortales; qui mihi sacrificanti precântique, ut hoc bellum mihi, senatui, 31 vobisque, et sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, læta omnia prosperaque portendere.

VIII. Ab hac oratione in suffragium missi, 32 uti rogarat, lum jubet. bellum jusserunt. Supplicatio inde a consulibus in triduum Supplicatio ex senatusconsulto indicta est, obsecratique circa omnia bellum de- pulvinaria Dii, 33 ut, quod bellum cum Philippo populus jussisset, id bene ac feliciter eveniret, 34 consultique feciales Consulti fe- ab consule Sulpicio, bellum, quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nunciari juberent; an satis esset, in finibus regni quod proximum præsidium esset, eo nunciari? feciales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum. Consuli a Patribus permissum, ut, quem videretur, ex iis, qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi Exercitus indicendum. Tum de exercitibus consulum prætorumque comparan- actum. consules binas legiones scribere jussi; veteres di

tur.

mittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum, ut de exercitu, quem P. Scipio ex Africa deportasset, voluntarios, quos posset, duceret: invitum ne quem militem veterem ducendi jus esset. Prætoribus L. Furio Purpureoni et Q. Minucio Rufo quina millia sociûm Latini nominis consul daret: quibus præsidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo et ipse jussus ex eo exercitu, quem P. Ælius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque millia sociûm ac nominis Latini effecisset: 55 id præsidio Siciliæ provinciæ esset.

30 Manserunt enim] Ironice dic- Jac. Gronovius excussit, et nostro Vic

[blocks in formation]
« IndietroContinua »