Geschichte und Topographie der Stadt Rom im Altertum, Parte 1

Copertina anteriore
B. G. Teubner, 1883 - 478 pagine
 

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 126 - Igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus, ut magnam Herculis aram amplecteretur ; inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum ; forumque1 et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio additum urbi credidere.
Pagina 353 - ... virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt. Ex eo farre virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, idibus septembribus, adiecto sale cocto et sale duro.
Pagina 99 - Festus 258: quadrata Roma in Palatio ante templum Apollinis dicitur, ubi reposita sunt quae solent boni ominis gratia in urbe condenda adhiberi, quia saxo munitus est initio in speciem quadratam. eius loci Ennius meminit cum ait "Et quis est erat (qui se sperat, Miiller) Romae regnare quadratae.
Pagina 217 - Tatium: quidam quod eo itinere utantur sacerdotes idulium sacrorum conficiendorum causa. itaque ne eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a Regia ad domum regis sacrificuli, sed etiam a regis domo ad sacellum Streniae, et rursus a Regia usque in arcem.
Pagina 184 - Calendae ab eo, quod his diebus calantur eius mensis Nonae a pontificibus, quintanae an septimanae sint futurae, in Capitolio in curia Calabra sie: Dies te quinque calo Iuno Covella, Septem dies te calo luno Covella (über diese Formel selbst vgl.
Pagina 202 - Comitium ab eo quod coibant eo comitiis curiatis et litium causa, curiae duorum generum, nam et ubi curarent sacerdotes res divinas, ut curiae veteres, et ubi senatus humanas, ut Curia Hostilia, quod primum aedificavit Hostilius rex.
Pagina 239 - Latio: nam aliquot locis vindemiae primum ab sacerdotibus publice fiebant, ut Romae etiam nunc: nam flamen Dialis auspicatur vindemiam et ut iussit vinum legere, agna lovi facit, inter cuius exta caesa et porrecta flamen vinum legit. In Tusculanis portis est scriptum: Vinum novum ne vehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur.
Pagina 187 - Vicus Cyprius a cypro, quod ibi " Sabini cives additi consederunt, qui a bono omine " id appellarunt ; nam cyprum Sabine bonum.
Pagina 289 - Pompilii regis) legem opimorum spoliorum talem: „cuius auspicio classe procincta opima spolia capiuntur, lovi Feretrio darier oporteat, et bovem caedito, qui cepit aeris CC secunda spolia in Martis aram in campo solitaurilia utra voluerit caedito. tertia spolia lanui Quirino agnum marem caedito, C. qui ceperit ex aere dato. cuius auspicio capta, dis piaculum dato".
Pagina 217 - Ceronia, quod hinc oritur caput sacrae viae ab Streniae sacello, quae pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex arce profecti soient inaugurare.

Informazioni bibliografiche