Ab urbe condita libri: Bd. Buch XXXIX-XXXXII. 1864

Copertina anteriore
Weidmann, 1864
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 79 - ... quodcumque ageret: in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis; idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator; idem in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus...
Pagina 78 - Porcius longe anteibat. In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut, quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit. Urbanas 10 rusticasque res pariter callebat.
Pagina 84 - Et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
Pagina 83 - Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit: longe gravissima in L. Quinctium oratio est, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retiñere L.
Pagina 233 - Claudius tulit (ex) senatus 9 consulto et edixit, qui socii nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio, T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres redirent.
Pagina 271 - Munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scenicis quadriduum dedit. Magni turn muneris ea summa fuit ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.
Pagina 37 - Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui earn duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset...
Pagina 73 - Quœ jurejurando, qua; monumentis literamm in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum perjurio nostro tollere parant. Veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus : sed plus et veremur et timemus Déos inmortales.
Pagina 79 - ... huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret...
Pagina 5 - Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus est. His querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos conquireret, et quern C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret ubi censi essent.

Informazioni bibliografiche