Immagini della pagina
PDF
ePub

7 quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu; adeoque constantia súa et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi de8 inde rem sinerent. Haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta dies veniret morbo 9 moritur. Cuius cum laudationem tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit, et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.

62

Eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda tempe2 stas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta. Admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita, ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. Omnis ira belli ad 3 populationem agri vertit. Alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit. Et ibi, quia hostis moenibus se 4 tenebat, vastati agri sunt. Incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus occurissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra 5 in tutiora loca. Id satis consuli visum cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.

7. semel, only once, as opposed to the second trial referred to in the following. - accusatorio: i.e. with the tone of a prosecutor rather than a defendant.- diem ipsi, etc.: whether, as was the practice later, the accused had a right to two more hearings of the case before the vote was taken, is uncertain. Livy assumes that he had not, but the

prosecutors, of their own accord, allowed the case to drag.

9. laudationem: cf. 47. II.

WAR WITH THE SABINES. 62. 4. villarum: single farmhouses; vicorum : clusters of houses, villages.

5. integro, still unfinished; properly, with nothing done about it."

Inter haec bella manente discordia domi consules 63 Titus Numicius Priscus A. Verginius facti. Non ultra 2 videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. Ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit. Consules coacti extemplo ab senatu ad bellum 3 educta ex urbe iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem nihil aliud quam perfusis 4 vano timore Romanis citato agmine abeunt. Numicius 5 Antium adversus Volscos, Verginius contra Aequos profectus. Ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit. Melius in Volscis imperatum est: fusi primo proelio 6 hostes fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti. Quam consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Aequi Volscique 7 Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere. Deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in finis, plus cladium quam intulerant acceperunt.

Extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, 64 sollicitae pacis certamine patrum et plebis. Irata plebs

WAR ABROAD AND DISCORD AT
HOME.

63. 2. cum cognitum est: cum inversum, Gr. 546. a.

3. coacti: sc. educere, implied in educta, etc.

4. quidem opposing the enemy to the consuls; the enemy did nothing, to be sure, but the consuls continued the war.' - aliud : originally a cognate accusative with the verb (cf. 29. 4), but retained even

when that construction ceases to be possible; cf. Gr. 390. c, and 397.ƒ.

6. melius imperatum est, the general did better.-ut tum, etc.: so I. 3. 3; II. 50. 2; cf. I. 18. 1 n.

7. per iram: cf. 24. 5.- finis: sc. Sabinorum. cladium: i.e. populationibus.

ANOTHER YEAR OF WAR AND
DISCORD.

64. sollicitae, disturbed.

2 interesse consularibus comitiis noluit: per patres clien tesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Servilius. Similem annum priori consules habent, seditiosa initia, 3 bello deinde externo tranquilla. Sabini, Crustuminos campos citato agmine transgressi, cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas ho4 minum pecorumque egere. Quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit; populationem adeo effuse fecit ut nihil bello intactum relinqueret multiplicique capta 5 praeda rediret.

Et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. Primum aequo campo signis conlatis pugnatum ingenti caede utrimque, plu6 rimo sanguine. Et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul, fugere hostes ab cornu altero clamitans, concitasset aciem. Impetu facto, dum se putant vin7 cere, vicere. Consul metuens ne nimis instando reno8 varet certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta ; per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, 9 Romanos nocte abituros. Itaque tertia fere vigilia ad to castra oppugnanda veniunt. Quinctius, sedato tumultu quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in sta

2. tranquilla: loosely connected with initia, but really referring to the rest of the year.

3. prope: a colloquial freedom of speech, as we say 'from the gate almost.'

4. multiplici, many times as much (as the enemy had taken).

5. caede: i.e. loss in killed; sanguine loss in wounded.

2.

6. paucitas: cf. concordiae, 60. damno, etc., more likely to feel the loss; literally, 'nearer,' and so more exposed.-putant: see Gr. 556. Cf. Virg. Aen. V. 231.

9. itaque, etc.: i.e. fearing the es

tionem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. Reliquum noctis adeo tranquilla omnia 11 in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

Miles aegre

Vbi inluxit, Romanus integer satiatusque somno pro- 65 ductus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit: quamquam cessere magis quam pulsi 2 hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites, circumfusi duci vociferantur se 3 ante signa ituros. Dum cunctatur consul, virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros; clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus effu- 4 sis ad primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes turbatosque ictibus crebris

cape of the Romans, they made the attack before they should find out their arrival, and in the night.

10. stationem: i.e. an outpost beyond the camp, the usual meaning of the word.

II. plures: i.e. than they were. Romanos: not Hernici, and so better soldiers.-insueto, etc.: two reasons for the uneasiness of the horses.

VICTORY OVER THE VOLSCI. 65. 2. pulsi: this would imply

broken ranks, while the Volsci retired in good order.-principia: the first line under the old tactics, containing the best citizens, who protected the other lines when hard pressed. Either really or according to Livy's conception, the other lines must have advanced to the front, and on occasion retired behind the principes.-iniquum locum: i.e. the clivi mentioned above.

4. turbatos, etc.: i. e. first throws them into confusion, and then begins to press on them from above.

urget ex superiore loco. strum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore 5 metum excussisset. Resistere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum vires refecerant, audent ultro gradum inferre, et clamore renovato commovent aciem. Tum rursus impetu capto enituntur atque exsu6 perant iniquitatem loci. Iam prope erat ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur. Qui 7 Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt; Antium et Romanus exercitus ductus. Paucos circumsessum dies deditur nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

Sic prope oneratum est sini

oneratum: i.e. overborne by mere weight. For construction, see Gr. 517. b.

5. obtinentes, etc.: i.e. holding their ground for a moment allowed

them to recover. ultro: i.e. not merely to hold their own, but even to advance.

7. paucos: see 23. 12n.-nulla, etc.: cf. oppugnare non ausus, 63. 6.

360

« IndietroContinua »