Immagini della pagina
PDF
ePub

EXTRACTS FROM CICERO.

SECTION I.

ANECDOTES FROM GRECIAN HISTORY.

B

EXTRACTS FROM CICERO.

SECTION I.

ANECDOTES FROM GRECIAN HISTORY.

1. The Nature of God.

ROGES me, quid aut quale sit deus, auctore utar Simonide, de quo quum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit. Quum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit. Quum saepius du5 plicaret numerum dierum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret; 'Quia, quanto,' inquit, 'diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior.' Sed Simonidem arbitror (non enim poeta solum suavis, verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta 10 atque subtilia, dubitantem, quid eorum esset verissimum, desperasse omnem veritatem.

2. Friendship not to be bought.

Praeclare epistola quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione benevolentiam Macedonum consectetur: ‘Quae te, malum,' inquit, ‘ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses? An 5 tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed ministrum

et praebitorem sperent fore?' Bene 'ministrum et praebitorem ;' quia sordidum regi: melius etiam, quod largitionem corruptelam dixit esse. Fit enim deterior, qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior. Hoc ille filio: sed praeceptum putemus omnibus.

3. Proof of Sanity.

Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit: quod propter studium quum rem negligere familiarem videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quemadmodum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari removerent iu- 5 dices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum recitasse iudicibus, quaesisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato, sententiis iudicum est liberatus.

4. True Friendship.

Damonem et Phintiam, Pythagoreos, ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, quum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset, et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset vas factus est alter eius sistendi; ut, si ille non 5 revertisset, moriendum esset ipsi. Qui quum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut se ad amicitiam tertium ascriberent.

5. Lysander at Sardis.

Socrates in Xenophontis Oeconomico loquitur cum Critobulo, Cyrum minorem, regem Persarum praestantem ingenio atque imperii gloria, quum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique

[ocr errors]

5 dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus comem erga Lysandrum atque humanum fuisse, et ei quemdam conseptum agrum diligenter consitum ostendisse. Quum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum, et directos in quincuncem ordines, et humum subactam atque puram 10 et suavitatem odorum, qui afflarentur e floribus; tum eum dixisse, mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo essent illa dimensa atque descripta; et ei Cyrum respondisse: Atqui ego omnia ista sum dimensus; mei sunt ordines, mea descriptio; multae etiam istarum arbo15 rum mea manu sunt satae.' Tum Lysandrum, intuentem eius purpuram et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse: 'Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est!'

6

6. Lysander at Athens.

Lysandrum Lacedaemonium, dicere aiunt solitum, Lacedaemone esse honestissimum domicilium senectutis. Nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, quum 5 Athenis, ludis, quidam in theatrum grandis natu venisset, in magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus; quum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati quum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes, et senem illum sessum recepisse. Quibus quum a cuncto con10 sessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex iis quemdam, Athenienses scire, quae recta essent, sed facere nolle.

7. Cyrus' Last Words.

Apud Xenophontem moriens Cyrus maior haec dicit. 'Nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, quum a vobis

« IndietroContinua »