Immagini della pagina
PDF
ePub

discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed, eum esse in hoc corpore, ex iis rebus, quas gerebam, intelligebatis. Eumdem 5 igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis. Nec vero

clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit, animos, dum in corporibus essent mortalibus, vivere; quum 10 exissent ex iis, emori: nec vero tum animum esse insipientem, quum ex insipienti corpore evasisset; sed quum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem. Atque etiam, quum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quae- 15 que discedat; abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt: animus autem solus, nec quum adest, nec quum discedit, apparet. Iam vero videtis, nihil esse morti tam simile, quam somnum. Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam multa enim, quum remissi et liberi sunt, futura 20 prospiciunt. Ex quo intelligitur, quales futuri sint, quum se plane corporis vinculis relaxaverint. Quare, si haec ita sunt, sic me colitote, ut deum: sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque 25 servabitis.' Cyrus quidem haec moriens.

8. The Last Resource..

Lacedaemonii, Philippo minitanti per litteras, se omnia, quae conarentur, prohibiturum, quaesiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus.

9. Goodness preferred to Riches.

Danda omnino opera est, ut omni generi satisfacere possimus; sed si res in contentionem veniet, nimirum

Themistocles est auctor adhibendus; qui quum consuleretur, utrum bono viro pauperi, an minus probato diviti filiam 5 collocaret Ego vero,' inquit, malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro.'

[ocr errors]

10. Ambition.

Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset, quaerentibusque respondebat, Miltiadis tropaeis se e somno suscitari.

11. A Retort.

Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, quum ille dixisset, eum non sua sed patriae gloria splendorem assecutum, Nec, hercule, si ego Seriphius essem, nobilis, nec tu, si Atheniensis esses, clarus unquam 5 fuisses.'

12. Gyges' Ring.

Satis nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum. Hinc ille Gyges indu5 citur a Platone: qui, quum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum, aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent: quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata, anulumque aureum in digito: quem ut de10 traxit, ipse induit, (erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum recepit. Ibi quum palam eius anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus videbatur, quum in locum anulum

[ocr errors]

inverterat. Itaque hac opportunitate anuli usus regem dominum interemit, sustulitque quos obstare arbitrabatur: 15 nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet. Honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur.

13. A Happy Resolution.

20

Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, quum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem, clandestino introitu urbe est potitus. Quumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sexcentos exsules, qui fuerant eius civitatis locupletissimi, restituit, rem- 5 que publicam adventu suo liberavit. Sed quum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum arbitrabatur, et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat, propterea 10 quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria, iudicavit neque illis adimi, neque his non satisfieri, quorum illa fuerant, oportere. Quum igitur statuisset, opus esse ad eam rem constituendam pecunia, Alexandriam se proficisci velle dixit, 15 remque integram ad reditum suum iussit esse: isque celeriter ad Ptolemaeum, suum hospitem, venit, qui tum regnabat alter post Alexandriam conditam. Cui quum exposuisset patriam se liberare velle causamque docuisset; a rege opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia adiu- 20 varetur. Quam quum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant: perfecitque aestimandis possessionibus, ut persuaderet aliis,

25 ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent; aliis, ut commodius putarent, numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est ut omnes, concordia constituta, sine querela discederent. O virum magnum dignumque, qui in nostra republica natus esset! Sic par est 30 agere cum civibus, non (ut bis iam vidimus) hastam in foro ponere et bona civium voci subiicere praeconis. At ille Graecus (id quod fuit sapientis et praestantis viri) omnibus consulendum putavit: eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non divellere, atque omnes 35 aequitate eadem continere.

14. Contempt of Pain. Cut. Juse, s. 27,

Pueri Spartiatae non ingemiscunt verberum dolore laniati. Adolescentium greges Lacedaemone vidimus ipsi incredibili contentione certantes pugnis, calcibus, unguibus, morsu denique, quum exanimarentur prius, quam se victos fateren5 tur. Quae barbaria India vastior aut agrestior? In ea tamen gente primum ii, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine dolore: quumque ad flammam se applicaverunt, sine gemitu aduruntur. Mulieres vero in India, quum est cuius earum vir 10 mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurimum ille dilexerit: plures enim singulis solent esse nuptae: quae est victrix, ea laeta, prosequentibus suis, una cum viro in rogum imponitur: illa victa maesta discedit. Aegyptiorum morem quis ignorat? quorum imbutae mentes pravitatis 15 erroribus quamvis carnificinam prius subierint, quam ibim aut aspidem aut felem aut canem aut crocodilum violent: quorum etiam si imprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent. De hominibus loquor. Quid bestiae ? Non frigus, non famem, non montivagos atque silvestres cursus 20 lustrationesque patiuntur? non pro suo partu ita propugnant,

ut vulnera excipiant, nullos impetus, nullos ictus reformident? Omitto, quae perferant, quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis. Plena vita exemplorum est.

15. The Value of Memory.

Apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themistocles; ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitus esse se traditurum; quum ille quaesisset, 5 quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse, gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci, quae vellet, quam si meminisse docuisset.

16. The Secret of Eloquence.

Actio in dicendo una dominatur. Sine hac şummus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, quum rogaretur, quid in dicendo esset primum; huic secundas, huic tertias. Quo mihi melius etiam illud ab 5 Aeschine dictum videri solet ; qui, quum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis, legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat ; qua perlecta, petitum est ab eo postridie, ut legeret illam etiam, quae erat 10 contra a Demosthene pro Ctesiphonte edita: quam quum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus, 'Quanto,' inquit, 'magis admiraremini, si audissetis ipsum !' Ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eamdem aliam esse putaret, actore mutato.

15

« IndietroContinua »