Immagini della pagina
PDF
ePub

dis incauti exciperentur, signo receptui dato, revocatos circumdedit peditibus. Duodeviginti millia Romani erant, sociûm nominis Latini viginti; auxilia praeterea Cenomanorum. ea sola in fide manserat Gallica gens. his copiis concursum est. Proelium a Baliaribus ortum est. quibus quum maiore robore legiones obsisterent, deductae propere in cornua leves armatúrae sunt, quae res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgueretur: nam quum vix iam per se resisterent decein millibus equitum quatuor millia, et fessi plerisque integris, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus cóniecta. ad hoc elephanti, eminentes ab extremis cornibus, (equis maxime non visu modo, sed odore insolito territis) fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis quam viribus erat; quas recentes Poenus, paullo ante curatis corporibus, in proelium attulerat: contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum. Sed et Baliares, pulso equite, iaculabantur in latera, et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant: et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos. eos velites, ad id ipsum locati, verutis coniectis et avertere, et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute vulnera accipiunt, fodiebant,

LVI. Trepidantes propeque iam in suos consternatos me dia acie in extremam, ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi inssit Hannibal. Extemplo haud dubiam fecere fugam. additus quoque novus terror Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt. Itaque, quum iam in orbem pugnarent, decem millia ferme hominum, quum alia evadere nequissent, media Afrorum acie, quae Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenți caede hostium perrupere. et, quum neque in castra reditus esset flumine interclusis, neque prae imbri satis decernere possent, qua suis opem ferrent,, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et, qui flumen petiere, aut gurgitibus absumti sunt, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. qui passim per agros fuga sparsi erant, vestigia cedentis sequentes agminis, Placentiam contendere. alis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus, et intoleranda vis frigoris, et homines multos, et iumenta, et elephantos prope omnes, absumsit. Finis insequendi hostis

Poenis flumen Trebia fuit: et ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoriae sentirent. Itaque nocte insequenti, quum praesidium, castrorum, et quod reliquum ex magna parte militum erat, ratibus Trebiam traiicerent, aut nihil sensere, obstrepente pluvia; aut, quia iam moveri prae lassitudine nequibant ac vulneribus, sentire sese dissimularunt: quietisque Poenis, tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus: inde Pado trafectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

LVII. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad Urbem crederent infestis signis hostem venturum; nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arcerent. Uno consule ad Ticinum victo, altero ex Sicilia revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos alios duces, quas alias legiones esse, quae arcessantur? Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites (audacia magis, quain consilio aut spe fallendi, resistendive, si non falleret) transgressus. Id quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit. Creati consules Cn. Servilius et C. U. C. Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta 535. erant, vagantibus passim Numidis equitibus, et, qua his a. C. impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur 217. clausi undique commeatus erant, nisi quos Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam fuit, et opere magno munitum, et valido firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, quum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus, non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiae quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat, iussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre proelium interim commissum: in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pavore hostibus iniecto, defensum egregie praesidium est. Paucorum inde dierum quiete sumta, et vixdum satis percurato vulnere,, ad Victumvias ire pergit oppugnandas. Id emporium a Romanis Gallico bello fuerat munitum. inde locum frequentaverant accolae mixti undique ex finitimis populis; et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. Huius generis multitudo, fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa, armis arreptis obviam Hannibali procedit. Magis agmina, quam acies, in via concurrerunt; et, quum ex altera parte nihil, prae

ter inconditam turbam, esset, in altera et dux militi, et duci fidens miles, ad triginta quinque millia hominum a paucis fusa. Postero die, deditione facta, praesidium intra moenia accepere: iussique arma tradere quum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent. neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermissá clades est: adeo omnis libidinis, crudelitatisque, et inhumanae superbiae editum in miseros est exemplum. Hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.`

LVIII. Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est: et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis, in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus. Tanseuntem Apenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium foeditatem prope superaverit. Vento mixtus imber quum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vortice intorti affligebantur, constitere: dein, quum iam spiritum includeret, nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere. Tum vero ingenti sono coelum strepere, et inter horrendos fragores micare ignes. capti auribus et oculis metu omnes torpere. Tandem, effuso imbre, quum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo deprehensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. Id vero laboris velut de integro initium fuit. nam nec explicare quicquam, nec statuere poterant: nec, quod statutum esset, manebat, omnia perscindente vento et rapiente. et mox aqua levata vento, quum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit, ut, omnibus omissis, procumberent homines, tegminibus suis magis obruti, quam tecti. tantaque vis frigoris insecuta est, ut, ex illa miserabili homimum iumentorumque strage quum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia, torpentibus rigore nervis, vix flectere artus poterant. deinde, ut tandem agitando sese movere ac recepere animos, et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco, velut obsessi, mansere. multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex his, qui proelio ad Trebiam facto superfuerant, septem absumti.

LIX. Degressus Apennino retro ad Placentiam castra movit, et ad decem millia progressus consedit. postero die duodecim millia peditum, quinque equitum adversus hostem ducit. Nec Sempronius consul (iam enim redierat ab Ro

2

ma) detrectavit certamen: atque eo die tria millia passuum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus animis, vario eventu, pugnatum est. primo concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur; mox eastra quoque oppugnarent. Hannibal, paucis propugnatoribus in vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare iubet. Iam nona ferme diei hora erat, quum Romanus, nequicquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit, laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem, ipse cum peditum robore medius castris erupit. pugna raro ulla magis saeva et cum utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset. Nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concursus fuit, quam caedes; et, sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est, ab neutra parte sexcentis plus peditibus, et dimidium eius equitum cecidit. Sed maior Romanis, quam pro numero, iactura fuit: quia equestris ordinis aliquot, et tribuni militum quinque, et praefecti sociorum tres, sunt interfecti. Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum, et quinque equestris ordinis senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum his pacem societatemque crederet, traduntur,

LX. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio, in Hispaniam cum classe et exercitu missus, quum, ab ostio Rhodani profectus, Pyrenaeosque montes circumvectus, Emporiis appulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis, omnem oram usque ad Iberum flumen, partim renovandis societatibus, partim novis instituendis, Romanae ditionis fecit. Inde conciliata clementiae fama non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit: nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum, parata est: validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat: eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. itaque prius, quam alienarentur omnia, obviam eundum ratus, castris in conspectu, hostium positis, in aciem eduxit. nec Romano differendum certamen visum: quippe qui sciret, cum Hannone et

[ocr errors][merged small]

Hasdrubale sibi dimicandum esse; malletque adversus singulos separatim, quam adversus duos simul, rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit. sex millia lrostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum. nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur: et Scissis, propinquum castris oppidum, expugnatur. Ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit; supellex barbarica, ac vilium mancipiorum. castra militem ditavere; non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus (ne gravia impedimenta ferentibus essent) citra Pyrenaeum relictis.

LXI. Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Iberum Hasdrubal eum octo millibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Scissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios, vagos palantesque per agros, (quod ferme fit, ut secundae res neglegentiam ereent) equite passim dimisso, cum magna caede, maiore fuga ad naves compellit. nec diutius cirea ea loca morari ausus, ne a Scipione opprimeretur, trans Iberum sese recepit. Et Scipio, raption ad famam novorum hostium agmine acto, quum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto, Emporias cum classe rediit. Vixdum digresso eo, Hasdrubal aderat: et, flergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipsorum iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat. Excito deinde Scipione hibernis, toto cis Iberum rursus cedit agro. Scipio, relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem quum infesto exereitu invasisset, compulsis omnibus Athanagiam, urbem (quae caput eius populi erat) circumsedit: intraque dies paucos, pluribus quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes, pecunia etiam multatos, in ius ditionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Iberum, socios et ipsos Poenorum, procedit: atque, urbe eorum obsessa, Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte, haud procul iam urbe, quum intrare vellent, excepit insidiis. Caesa ad duodecim millia; exuti pene omnes armis, domos passim palantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res, quam iniqua oppugnantibus hiems, tutabatur. triginta dies obsidio fuit: per quos raro umquam nix minus quatuor pedes alta iacuit: adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola, ignibus aliquoties coniectis ab hoste, etiam tutamentum fuerit. Po

« IndietroContinua »