Immagini della pagina
PDF
ePub

tum at

meruit, uci esset,

ut Italia

tum es

rem Hai

aliquis

bus op

ntur, in e magis

, ercitum,

s domi.

E, expuivitates

; xercitus

erna est praeter

que anium bel

rbocala Ab Tier e domi

ret. Pars magna flumine absumta: quidam, vorticoso
amni delati in hostes, ab elephantis obtriti sunt: postremi,
quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepi-
datione quum in unum colligerentur, priusquam ex tanto
pavore reciperent animos, Hannibal, agrnine quadrato
amnem ingressus, fugam ex ripa fecit; vastatisque agris, in-
tra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.
Et iam omnia trans Iberum, praeter Saguntinos, Carthagi-
niensium erant,

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat. ceterum iam
belli caussa.certamina cum finitimis serebantur, maxime
Turdetanis. quibus quum adesset idem, qui litis erat sator,

nec certamen iuris, sed vim quaeri appareret; legati a SaIeripos

guntinis Romam missi, auxilium ad bellum iam haud du-
bje imminens orantes. Consules tunc Romae erant P. Cor-
nelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui quum, lega-

U.C.
tis in senatum introductis, de republica retulissent, placuis- 534.
setque mitti legatos in Hispaniam, ad res sociorum inspi- a. C.
ciendas, quibus si videretur digna caussa, et Hannibali de- 218.
nunciarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, absti-
neret, et Carthaginem in Africam traiicerent, ac sociorum
populi Romani querimonias deferrent; hac legatione de-
creta, necdum missa, omnium spe celerius Saguntum op-
pugnari allatum est. Tunc relata ex integro res ad senatum.

Alii, provincias consulibus Hispaniam atque Africam decerprocul hentes, terra marique rem gerendam censebant: alii totum

in Hispaniam Hannibalemque intendebant belluin. Erant,
qui non temere movendam rem tantam, expectandosque
ex Hispania legatos censerent. Haec sententia, quae tutis-
sima videbatur, vicit: legatique eo maturius missi, P. Va-
lerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Han-
nibalem, atque inde Carthaginem, si non absisteretur bel
lo, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum,

VII. Dum ea Romani parant consultantque, iam Sagun.
tum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentis
sima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari.
Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab
Ardea Rutulorum quidam generis. ceternm in tantas brevi
creverant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus,
seu multitudinis incremento, seu sanctitate disciplinae, qua
fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Han-
nibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim
agris, urbem tripartito aggreditur. Angulus muri erat in
planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem ver-
gens, adversus eum vineas agere instituit, per quas aries

[ocr errors]

annibal

quum ado tra ciendum Equuti

adori quadracadum si ae

et mul

id

cem,

re sub

um est,
s equi-

am pa

lis, ac

acto, uo vel gere

[ocr errors]

moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit; ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedehat. et turris ingens imminebat: et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat: et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris osten. debatur, ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus summovere hostem, nec quicquam satis tutum munientibus pati. deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes opera. que hostium animus erat: quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant, quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit; tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur.

VIII. Obsidio deinde per pav.cos dies magis, quam oppugnatio, fuit, dum vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro obortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi, admoverique aries. Ahundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta millia habuisse. in armis satis creditur. Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti sunt. et non sufficiebant (iam enim feriebantur arietibus) muri, quassataeque multae partes erant, una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps tur. res, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant:

: captumque oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent: sed iustae acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Poeno cepisse iam se urbem, si paullulum annitatur, credente; Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et conferti magis utrimque pugnabant, eb plures vulneraa bantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo, Falarica erat Saguntinis, missile telum hastili abiegno et cetera tereti, praeterquam ad extremum, unde ferrum extabat. id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumliga.

tociu

sa pada

1 tspot

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

bant, liniebantque pice. Ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat; quod, quum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.

IX., Quum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, pro victo esset; clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; inde impeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos venisse nunciatum est. quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam efferatarum gentium arma : nec Hannibali, in tanto discrimine rerum, operae esse legationes audire. Apparebat, non admissos protinus Carthaginem ituros. literas igitur nunciosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari pro Romanis posset.,

X. Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit. Hanno unus ad. verso senatu caussam foederis, magno silentio propter auctoritatem suam, non assensu audientium, egit. Per Deus, foederum arbitros ac testes, monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent. non manes, non stirpem eius conquiescere viri: nec umquam, donec sanguinis nominisque Barçini quisquam supersit, quietura Romana foedera. Juvenem flagrantem cupidine regni, viamque unam ad id cernentem, si'ex bellis bella serendo succino ctus armis legionibusque vivat, velut materiamigni praebentes ad exercitus misistis. aluistis.ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Suguntum vestri circumsident exercitus, unde arcentur foedere: mox Carthaginem circumsidebunt Romanae legiones, ducibus iisdem Diis, per quos' priore bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem, an vos, an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos, ab sociis et pro sociis venientes, bonus imperator vester in castra non adni, sit, ius gentium sustulit. hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos veniunt, res ex foedere repe

publica fraus absit; auctorem culpae et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt; eo, quum coeperint, vereor,,ne perseverantius saeviant. degates in- sulas Erycemque ante oculos proponite ; qude terra mariqui

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

tunt.

ga

testor.

per quatuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti voluna. sed tunc Tarento atque 'Italia non abstinueramus ex foedere ; sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo Dii homia. nesque; et, id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli, velut aequus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident: susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem ? dicet aliquis. Scio, meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias. Sed et Hamilcurem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam cum Romanis haberemus; et hunc iuvenem, tumquam furiam facemque huius belli, odi ac de

Nec dedendum solum id piaculum rupti foederis ; sed, si nemo-deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandumque eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accedere, neque sollicitare quietae civitatis statum possit. Ego itu censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant: alios, qui Hannibali nuncient, us exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant. tertium legationem ad res Sagunninis reddendas decerno.

XI. Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit. adeo prope omnis senatus Hannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem, quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est, Bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse. populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimae. Curthaginiensium societati praeponat. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearüm aliorumque operum dispositis, interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe prae miorum accendit. Ut vero-pro concione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per aliquot dies; ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est : nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, (quum

[ocr errors][ocr errors]

omnia variis clamoribus streperent) satis scire poterant. Jpse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. quae quum admõta, catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset; tum Hannibal, occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto, structurae antiquae gènere. Itaque latius , quam caederetur, ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt: collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro cireumdant: et Saguntini murum interiorem ab nondum capta urbis parte ducunt. Utrimque summa vi et muniunt, et pugnant: sed, interiora tuendo, minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Sjinul crescit inopia omnium longa obsidione, et minuitur expectatio externae opis; quum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paullisper tamen affectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Orętanos Carpetanosque. qui duo populi, delectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum defectionis quum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis; omiserunt mota arhla.

XII. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, Himilconis filio, (eum praefecerat Hannibal) ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives, nec hostes senti

Is et proelia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus aliquantum muri discussit; strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum, et pars arcis capta est. Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil 'lacrimae movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum affirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem , redderent res Turdetanis, traditoque omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente

accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis ; cem

rent.

[ocr errors]
« IndietroContinua »