Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER VII.

EPITOME. Duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli; cuius remedium et finis cum per novas religiones quaereretur, ludi scenici tum primum facti sunt. cum dies L. Manlio dicta esset a M. Pomponio tribuno plebis propter dilectum acerbe actum et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine, adolescens ipse, cuius relegatio patri obiiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare non per'severaturum se in accusatione. cum telluris hiatu tota ad ultimum territa patria foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in patentem voraginem urbis Romanae. in eam Curtius armatus equo sedens se praecipitavit, eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex militibus Romanis in singulare certamen descendit, eique occiso torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus vocatus est. duae tribus additae, Pomptina et Publilia. Licinius Stolo lege ab ipso lata damuatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat, insidente galeae corvo et unguibus rostroque hostem infestante occidit, et ex eo Corvini nomen accepit, consulque proximo anno, cum annos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est. amicitia cum Carthaginiensibus iuncta est. Campani cum a Samnitibus bello urgerentur auxilio adversus eos a senatu petito, cum id non impetrarent, urbem atque agros populo Romano dediderunt; ob quam causam ea, quae populi Romani facta essent, defendi bello adversus Samnites placuit. cum ab A. Cornelio consule exercitus in iniquum locum deductus in magno discrimine esset, P. Decii Muris tribuni militum opera servatus est, qui occupato colle super id iugum, in quo Samnites consederant, occasionem consuli in aequiorem locum evadendi dedit, ipse ab hostibus circumsessus erupit. cum milites Romani, qui Capuae in praesidio erant relicti, de ea occupauda urbe conspirassent, et detecto consilio metu supplicii a populo Romano defecissent, per M. Valerium Corvinum dictatorem, qui consilio suo eos a furore reT. LIVI PARS II.

1

vocaverat, patriae restituti sunt. res praeterea contra Hernicos et Gallos et Tiburtes et Privernates et Tarquinienses et Samnites et Volscos prospere gestas continet.

I. Annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu. plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio Marci filio Camillo, aedilitatem Gneo Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercinus. principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque isdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari. primo ut alternis annis ex plebe fierent convenerat; postea promiscum fuit.

Inde L. Genucio et Q. Servilio consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta. censorem aedilem curulem tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse. maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura tam acerba M. Furii fecit. fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque priusquam exsulatum iret; clarior inde exsilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit; par deinde per quinque et viginti annos tot enim postea vixit titulo tantae gloriae fuit, dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.

II. Et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. co nihil dignum memoria actum; nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, nam circi modo spectaculum fuerat inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur. ceterum parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere; nec absoni a voce motus erant. accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum, qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant, sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor, dicitur, cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus nec ab histrionibus pollui passa est. eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant. inter aliarum parva principia

rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

III. Nec tamen ludorum primum inilium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis levavit: quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso irrigatus impedisset, id vero velut aversis iam diis aspernantibusque placamina irac terrorem ingentem fecit. itaque C. Genucio L. Aemilio Mamercino iterum consulibus cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam. ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit. dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum dixit. lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clavum pangat. fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, ex qua parte Minervae templum est. eum clavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse fcrunt, eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus Minervae inventum sit. Vulsiniis quoque clavos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae Etruscae deae comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat. Horatius consul ex lege templum Iovis optimi maximi dedicavit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est. intermisso deinde more digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur. qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non solvendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuventutem agitavit, tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi seu verecundia victus, dictatura abiit.

IV. Neque eo minus principio insequentis anni Q. Servilio Ahala L. Genucio consulibus dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. acerbitas in dilectu non damno modo civium sed etiam laceratione corporum

lata, partim virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat; et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi grave liberae civitati ab ostentatione saevitiae adscitum, quam non magis in alienis quam in proximis ac sanguine ipso suo exerceret. criminique ei tribunus inter cetera dabat, quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis quotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam? quia infacundior sit et lingua impromptus. quod, naturae damnum utrum nutriendum patri, si quidquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua parum prosperum sit. at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere, et si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo. V. Omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis irritatus est animus: quin contra se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre passus, ut omnes dii hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, et quamquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile. inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit, ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait: nuntiaret Titum Manlium L. filium esse. mox introductus etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre salute accepta redditaque esse ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit. procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit, et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam habiturum, se eum extemplo transfixurum mi

[ocr errors]

« IndietroContinua »