Immagini della pagina
PDF
ePub

cum pro ingenio quisque fremerent, alius „,per obices viarum", alius,,per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus. modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus ; omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti": alius,,quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem venies? armati inermes, fortes ignavi pariter omnes capti atque victi sumus. ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis, sedens bellum conficiet". his in vicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est.

Ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus. itaque universi Herennium Pontiuin patrem imperatoris per litteras consulendum censent. iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto vigebat yis animi consiliique. is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos. quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est, ut ipsum in consilium acciret. nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus, vocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret: priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre: tertium nullum consilium esse. cum filius aliique principes percunctando exsequerentur, quid, si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis impo

nerentur:,,ista quidem sententia" inquit,,ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit. servate modo quos ignominia irritaveritis: ea est Romana gens, quae victa quiescere nesciat. vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet".

IV. Neutra sententia accepta Herennius domum e castris est avectus. et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent, et iam omnium rerum inopia esset, victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. tum Pontius debellatum esse respondit, et quoniam ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis vestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas victis ac victoribus fore: si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum. his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire: si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium subito exortus est, tantaque maestitia incessit, ut non gravius accepturi viderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse. cum diu silentium fuisset, nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, tum L. Lentulus, qui tum princeps legatorum virtute atque honoribus erat,,,patrem meum,“ inquit,,consules, saepe audivi memoranteni se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent, et erumpere, si non sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent. quod si illis ut decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset. equidem mortem pro T. LIVI PARS II. 7

[ocr errors]
[ocr errors]

patria praeclaram esse fateor, et me vel devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios me immittere hostes paratus sum: sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est. quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent quod morte sua servent? tecta urbis, dicat aliquis, et moenia el eam turbam, a qua urbs incolitur. immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur. quis enim ea tuebitur? imbellis videlicet atque inermis multitudo. tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. an a Veiis exercitum Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus. at foeda atque ignominiosa deditio est. sed ea caritas patriae est, ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, servemus. subeatur ergo ista quantacumque est indignitas, et pareatur necessitati, quam ne dii quidem superant. ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro maiores vestri redemerunt".

V. Consules profecti ad Pontium in colloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse, nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni. itaque non, ut vulgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est. quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat, quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat, quem ad modum a fetialibus porcus feriatur. spoponderunt consules legati quaestores tribuni militum; nominaque omnium qui spoponderunt exstant, ubi si ex foedere acta res esset praeterquam duorum fetialium non exstarent. et propter necessariam foederis dilationem obsides etiam sexcenti cquites imperati, qui capite luerent si pacto non staretur. tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent

abituri: illis non ducem locorum non exploratorem fuisse, beluaruni modo caecos in foveam lapsos. alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti. proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et vultus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum in patriam ac parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent. se solos sine vulnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam animos datos. haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura, quam quae praeceperant animis. iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta; tantam inter ipsos, qui paullo ante eos exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos. VI. Primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. circumstabant armati hostes exprobrantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset. Ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium oculos cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt. quod ubi est Capuam nuntiatum, evincit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis. Confestim insignia sua consulibus fasces lictores, arma equos vestimenta commeatus militibus benigne

mittunt, et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis. neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant: adeo super maerorem pudor quidam fugere colloquia et coetus hominum cogebat. postero die cum iuvenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur revertissent, vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectiores animi visos referrent: adeo silens ac prope nutum agmen incessisse, tacere indo!em illam Romanam, ablatosque cum armis animos, non reddere salutem, non salutantibus dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quod emissi essent. habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam: cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque: VII. cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in consilio sociorum fidelium esset, dicitur Ofillius Calavius Ovii filius, clarus genere factisque tum etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solatia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse. aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore: quippe suos quemque eorum animos habiturum ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore.

Iam Romae etiam sua infamis clades erat. obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit. ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acce

« IndietroContinua »