Immagini della pagina
PDF
ePub

prope modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum, celebratum deinde posteris etiam familiaeque honori fuit. dictator coronam auream addidit donum, mirisque pro contione eam pugnam laudibus tulit. XI. Et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum, atque inde societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transierit. ea fuit causa, cur proximo anno C. Poetilius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret. ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae. et cum adversus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. creatus Q. Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit; et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos magnos vovit. dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit. pugnatum haud procul porta Collina est totius viribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum, quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul verecundia misericordiaque militem accendebant. magna utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt: palati a consule Poetilio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus simul cum iis intra portas compelluntur. egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis primum parvis postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit. dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice collaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit. Poetilius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit, Fabio satis visum ut ovans urbem iniret. irridere

Poetilii triumphum Tiburtes: ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem. eam rem triumpho dignam visam Romanis. ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros. XII. Itaque insequenti anno M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam venerunt. terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes advenissent. conclamatum tamen celeriter ad arma est, et portae stationibus murique praesidiis firmati; et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem subcuntium iam muros adgrediuntur. apparuitque occasione magis quam virtute fretos venisse: adeo vix primum impetum Romanorum sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis adventum eorum constabat, orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui belli compressam.

Alius adventus hostium fuit proximo bello agris terribilior quam urbi: populabundi Tarquinienses fines Romanos maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragravere; rebusque nequiquam repetitis novi consules iis C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ca provincia, Plautio Hernici evenere. Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter multos terrores solatio fuit pax Latinis petentibus data, et magna vis militum ab his ex foedere vetusto, quod multis intermiserant annis, accepta. quo praesidio cum fulta res Romana esset, levius fuit quod Gallos mox Praeneste venisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est. dictatorem dici C. Sulpicium placuit. consul ad id accitus C. Plautius dixit. magister equitum dictatori additus M. Valerius. hi robora militum ex duobus consularibus ex

[ocr errors]

ercitibus electa adversus Gallos duxerunt. lentius id aliquanto bellum quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam vinceret, dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere adversus hostem, quem tempus deteriorem in dies et locus alienus faceret sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque, quorum omnis in impetu vis esset, parva eadem languesceret mora. his consiliis dictator bellum trahebat, gravemque edixerat poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre id patientes primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare, quod non iussissent per consules. geri bellum: electum esse eximium imperatorem unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat. eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros. immiscerique iam militibus centuriones, nec in circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in unum sermones confundi, atque in contionis magnitudinem crescere turba et vociferare ex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem iretur, verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute eius dignum esset. XIII. Septimum primum pilum iam Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior. is praecedens militum agmen ad tribunal pergit, mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis obedientissimum militem, „scilicet, dictator", inquit:,,condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me, ut suam causam apud te agerem., equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem, ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam nova gloria patereris. etiam ad

Aliam fusae legiones eandem, quam per pavorem amiserant, patriam profectae postea a Veiis virtute recuperavere. nobis deum benignitate felicitate tua populique Romani et res et gloria est integra. quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster, quod aegrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse, et priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. quid enim aliud esse causae credamus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est. sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum non Gallicum bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas, sed a plebe patribus, quae sicut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat. quis tandem succenseat milites nos esse non servos vestros, ad bellum non in exsilium missos, si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos, si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos? haec dicta sint patribus. te, imperator, milites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus tum te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire". orationem Tullii exceperunt preces multitudinis, et undique, ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant. XIV. Dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam cernebet, tamen facturum quod milites vellent se recepit, Tulliumque secreto, quaenam haec res sit aut quo acta more, percunctatur. Tullius magno opere a dictatore petere, ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet: multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non sub

traxisse se ducem, ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret. nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum: illi quoque tamen videndum magno opere esse, ut exercitum in potestate haberet. differri non posse adeo concitatos animos. ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur, dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione clamor ortus, ac procursum utrimque est. iamque haud procul iusto proelio res erant, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset. adfirmata certe eo casu Tullii apud dictatorem fides est, nec recipiente iam dilationem re in posterum diem edicitur acie pugnaturos. dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit, ul arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt, mulis strata detrahi iubet, binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos imponit. his fere mille effectis centum admiscet equites, et nocte super castra in montes evadere ac silvis se occultare iubet, neque inde ante moveri quam ab se acceperint signum. ipse, ubi illuxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut adversus montes consisteret hostis. instructo vani terroris apparatu - qui quidem terror plus paene veris viribus profuit primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque pugna coepil quam signum ab ducibus daretur. XV. Acrius invasere Galli dextrum cornu; neque sustineri potuissent, ni forte co loco dictator fuisset, Sex. Tullium nomine increpans rogitansque, sicine pugnaturos milites spopondisset? ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minac iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum imperatorem clara voce vocare ad proelium et ire armatum ante prima signa!

« IndietroContinua »