Immagini della pagina
PDF
ePub

phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti quacumque opus esset, facilis iungenti. iam in opere quis par Romano miles, quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio victus Alexander bello victus esset: Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset, el cum feminis sibi bellum fuisse dixisset; quod Epiri regem Alexandrum mortifero vulnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem. equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum: et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset, et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset. non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum Philippum Persen, non modo cum clade ulla, sed ne cum periculo quidem suo. absit invidia verbo, et civilia bella sileant, numquam ab equite hoste, numquam a pedite, numquam aperta acie, numquam aequis, utique numquam nostris locis laboravimus. equidem sagittas saltus impeditos avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest: mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit avertetque, modo sit perpetuus huius qua vivimus pacis amor et civilis cura concordiae.

XX. M. Foslius Flaccina inde et L. Plautius Venox consules facti. eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces. itaque de foedere negatum, indutiae biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. et ex Apulia Teanenses Canusinique, populationibus fessi, obsidibus L. Plautio consuli datis in

deditionem venerunt. Eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent. et duae Romae additae tribus, Ufentina ac Falerna. Inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. id audacter spondendo impetravere, ut foedus daretur, neque ut aequo tamen foedere, sed ut in dicione populi Romani essent. Apulia perdomita - nam Forento quoque valido oppido Iunius potitus erat in Lucanos perrectum; inde repentino adventu Aemilii consulis Nerulum vi captum. et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios vulgavit, Antiatibus. quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura eliam Romana late pollebant.

XXI. C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderunt. is cum L. Fulvio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit. duplex inde terror illatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit, hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt. inde pars utraque spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa. infestior tamen in erumpentes incessit, nec magno certamine intra moenia compulit; tum totam aciem in Samnites obvertit. ibi plus certaminis fuit, victoria sicut sera, ita nec dubia nec varia fuit. fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt, et spe abiecta Sati

culae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.

XXII. Anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est, consules novi, sicut superiores, Romae manserunt. Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento venit. neque enim. Samnites ad Plisticam manserant, sed accitis ab domo novis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt; lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur. eo intentius dictator in moenia versus id bellum tanti ducere quod urbem oppugnabat; securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret. eo ferocius adequitare Samnites vallo, neque otium pati. et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem. tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes, ut insignis utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit; in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum, ut uno ictu exanimen equo praecipitaret. nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam irritata est multitudo. omnes qui circa erant in Aulium, temere invectum per hostium turmas, tela coniecerunt; fratri praecipuum decus ulti Samnitium im⚫peratoris dederunt. is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit; nec multum afuit, quin corpore etiam, quia inter hostilis ceciderat turmas, Samnites potirentur. sed extemplò ad pedes descensum ab Romanis est, coactique idem Samnites facere. et repentina acies circa corpora ducum pedestre proeliumn iniit, quo haud dubie superat Romanus ; recuperatumque Aulii corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt. Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam

nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.

XXIII. Mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem recuperandamque coloniam magnis itineribus praevenisset, sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent, obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proclio dimicatum est. non caedes, non fuga alterius partis, sed nox incertos, victi victoresne essent, diremit. invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse, atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum. suffectus in locum Aulii C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit, et per praemissos nuntios consulto dictatore, ubi subsisteret, quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis. dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum, obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit, et efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem, de magistro equitum novoque exercitu militem celavit, et tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, locis" inquit ,,angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam, nullam habemus. stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta, nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant; et si omnes iuvare velint, iniqua loca sunt. itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis. armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. castra habeant repetantque quibus operae est trahere bellum: : nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus. ferte signa in hostem: ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant.

damna vestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur". et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quam-. quam proximis tantum ita enim iusserat dictator ignis est subditus, haud parvum fuit irritamentum. itaque velut vecordes illati signa primo impetu hostium turbant, et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra, magister equitum id convenerat signum-hostium terga invadit. ita circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt. ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa. castra hostium capta direptaque; quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.

XXIV. Ad Soram inde reditum, novique consules M. Poetilius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis. ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur, et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, Soranus transfuga clam ex oppido profectus cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet, deductusque traditurum urbem promittit. visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percunctantes doceret, haud vana adferre perpulit, prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido. removerentur: fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent. ipse insequenti nocte sub oppido silvestribus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit, pluribus quam pro numero virorum missilibus telis eo collatis. ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de industria etiam, quo locus tutior esset, ab oppidanis congesta. ubi cum constituisset Romanos, semitamque angustam et arduam

« IndietroContinua »