Immagini della pagina
PDF
ePub

tilium autem pestilentia orta clavi figendi causa dictatorem dictum. Suessa et Pontiac eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci Pontias insulam sitam in conspectu litoris sui incoluerant. et Interamnam ac Casinum ut deduceretur colonia senati consultum factum est. sed triumviros creavere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P. Decius.

XXIX. Profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama. exorta est. nec erat ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum. itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequenti P. Decius, qui graviter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Iunium Bubulcum dixit. is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat. nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere. neutri finibus egressi. et censura clara eo anno Appii Claudii et C. Plautii fuit, memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appii, quod viam munivit et aquam in urbem duxit, eaque unus perfecit, quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat: Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit. eodem Appio auctore Potitii, gens cuius ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. traditur inde dictu mirabile, et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum Potitiorum interisse, sed censorem etiam Appium memori deum ira post aliquot annos luminibus captum. XXX. Itaque consules qui eum

annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti essent, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos; et senatum extemplo citaverunt eo ordine qui ante censores App. Claudium et C. Plautium fuerat. et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia. tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius C. Marcius. alterum ut duumviros navales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet. lator huius plebis, sciti fuit M. Decius tribunus plebis. Eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset, qui sacrificiis praecineret. eius rei religio tenuit senatum; legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut hi homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam: postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum causa invitant, et vino, cuius avidum ferme genus est, oneratos sopiunt; atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant. nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nune sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescondi ius iis qui sacris praecinerent. haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

XXXI. Consules inter se provincias sortiti: Junio

[ocr errors]

Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorte obvenit. in Sannio Cluviam praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites, verberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos. huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia, vi cepit atque omnes puberes interfecit. inde victor exercitus Bovianum ductus. caput hoc erat Pentrorum Samnitium longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque.. ibi quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. minus itaque saevitum in hostes est, praedae plus paene quam ex omni Samnio umquam egestum, benigneque omnis militi concessa. et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae, ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumveniri posset. transfugae agrestes et captivi quidam,"pars forte pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes, quae et vera erant, pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt, ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones. ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat, et postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit. et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium: dein postquam, ut quisque liberaverat se onere aptaveratque armis, ad signa undique coibant, et notis ordinibus in vetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies, consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo, et Iovem Martemque atque alios testatur deos se nullam. suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem in eum locum devenisse, neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse. ab eo se dedecore nullam rem aliam quam virtutem militum vindicaturam. coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem, victum acie, castris exutum, nu

datum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem, et loco non armis fretum. sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque, et ubicumque iniquo successum erat loco, memorabantur. his accensus miles oninium immemor difficultatium, vadit adversus imminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen, ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt, sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores, easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit: caesa ad viginti milia hominum, victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.

XXXII. Dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. eo alter consulum Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere. Etrusci diem primum consultando, maturarent traherentne bellum, traduxerunt. postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est, armatique in aciem procedunt. quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet, ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat. dicto paretur. consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit, et haud procul hoste instruxit aciem. aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes, ut ab adversariis clamor et pugna inciperet; et prius sol meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illinc emissum est. inde ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur, concinuntque tubae et signa inferuntur. nec segnius. a Romanis pugna initur. concurrunt infensis animis. numero hostis, virtute Romanus superat. anceps proelium T. LIVI PARS II.

9

multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est, quam secunda acies Romana ad prima signa integri fessis successerunt. Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. nullo umquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent. post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab utroque in castra reditum. nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium excrcitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum vulnerum fuit, ut plures post proelium saucii decesserint, quam ceciderant in acie. XXXIII. Q. Fabius insequentis anni consul bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est. ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit, et novus exercitus domo accitus Etruscis venit.

Permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, quae velut fatalis cum tribunis ac plebe erat, certamen oritur. Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam, nec in vulgus quam optimo cuique gratiorem. is cum identidem legem Aemiliam' recitaret, auctoremque eius Mamercum Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatem dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, „dic agedum," inquit,,Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses". negare Appius interrogationem tribunj magno opere ad causam pertinere suam: nam et si tenuerit lex Aemilia eos cen

« IndietroContinua »