Immagini della pagina
PDF
ePub

rant, veri similius erat quod simulabatur. curati cibo corpora quieti dant, et quarta fere vigilia sine tumultu excitati arma capiunt. dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas. intra munimenta instruitur acies, delectae cohortes ad portarum exitus collocantur. dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies, stratos passim invadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit. paucis armandi se datum spatium est. eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus, fugatosque persequitur. ad castra, ad silvas diversi tendebant. silvae tutius dedere refugium, nam castra in campis sita eodem die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt, metuque in magno civitatem fuisse, ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque opprimeretur. sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.

XXXVIII. Dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutilus Allifas de Samnitibus vi cepit. multa alia castella vicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem venere. per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum appulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti proximis raptim vastatis, unde reditus tutus ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes. palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent: redeuntes agmine incauto haud procul navibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt: quae superfuit caedi, trepida mul

Profectio Q. Fabii trans

titudo ad naves compulsa est. Ciminiam silvam quantum Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in Samnium ad hostes tulerat : interclusum Romanum exercitum obsideri, cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant; eadem temeritate avidam ulteriorum semper gentem in saltus invios deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse. iam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset. itaque armis virisque ad obterendum C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat. obvius his consul fuit. dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et, quod insigne maxime fuit, consulis ipsius vulnus. ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit, dictatoremque dici placebat: nec quin Cursor Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat. sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse, nec vivere Marcium consulem satis fidebant. alter consul Fabius infestus privatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum non publica solum auctoritate moverent, ut memoriam simultatium patriae remitteret. profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent, adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis, quidnam acturus esset, legatis recessit; nocte deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit. cui cum ob animum egregie victum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit, ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo. Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen

[ocr errors]

diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam curiam facit. XXXIX. Dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit, acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit. nec hostes detractare visi pugnam. instructos deinde armatosque cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. quieti aliquamdiu, nec suis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere. Interea [res in Etruria gestae] iam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Vadimonis lacum Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis numquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt. tantoque irarum certamine gesta res est, ut ab neutra parte emissa sint tela. gladiis pugna coepit, et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse. nihil ab ulla parte movetur fugae, cadunt antesignani, et ne nudentur propugnatoribus signa fit ex secunda prima acies. ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est, ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint, ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum. secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. tunc vinci pertinacia coepta, et averti manipuli quidam, et ut semel dedere terga, etiam certiorem capessere fugam. ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes. caesum in acie quod roboris fuit; castra eo impetu capta direptaque.

XL. Pari subinde periculo gloriaeque eventu bel

lum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros belli apparatus ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt. duo exercitus erant, scuta alterius auro, alterius argento caelaverunt. forma erat scuti, summum latius, qua pectus atque humeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa. spongia pectori tegumentum, et sinistrum crus ocrea tectum. galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum, illi in sinistro consistunt. notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat, doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera; virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi, et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse. his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum, ab utra parte victoria inciperet. prior forte Iunius commovit hostem laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites, eoque candida veste et paribus candore armis insignes. eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum intulisset signa, turbavit ordines et haud dubie impulit aciem. quod ubi sensit dictator, „,ab laevone cornu victoria incipiet", inquit,,et dextrum cornu dictatoris acies alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?" concitat milites, nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur, adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurrunt. is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem, et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. iam strage hominum armorumque

insignium campi repleri. ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta: captis direptisque ante noctem iniectus ignis. dictator ex senatus consulto triumphavit. cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere. tantum magnificentiae visum in his, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus, cum tensae ducerentur. et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt; Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt. - Eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat. ipsum oppidum nam ad moenia victor accessit cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. praesidio Perusiae imposito legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus. quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos P. Decium et M. Valerium est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum alterum praetorem declaravit.

XLI. Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus, Decio collega datur. Valerius praetor quartum creatus. consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. profectus ad Nuceriam Alfaternam, tum pacem petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent, aspernatus est: oppugnando ad deditionem subegit. cum Samnitibus acie dimicatum; haud magno certamine hostes victi, neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. secuti Marsorum defectionem Peligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque alteri consuli secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere. Vulsiniensium castella aliquot vi

« IndietroContinua »