Immagini della pagina
PDF
ePub

nera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta; atque inde ad castra Postumii perrectum. ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque: signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta. et Bovianum, ubi postero die coepta oppugnari, brevi capitur magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem cum vulnere gravi relatum in castra mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum, et ab eo, cum ad exercitum Minucii missus esset, Bovianum captum. eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus. Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.

XLV. P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse: nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore: eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse. comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Ad Aequos inde veteres hostes ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum his Samniti auxilia, et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aicbant esse, ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur, quod quanto opere optandum foret Hernicos docuisse, cum, quibus licuerit, suas leges Romanae civitati praeoptaverint; quibus legendi quid mallent copia

non fuerit, pro poena necessariam civitatem fore. ob haec vulgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. alius exeundum in aciem, alii castra tuenda censent. movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia. itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertisset, audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendaque moenibus in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt, ei ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt. ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. transgressi deinde vallum cum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi. sed vestigia in omnes aeque ferentia partes ut in dilapsis passim primo errorem faciebant; post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta omnia oppugnando ceperunt; quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. de Aequis triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Peligni Frentani mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. his populis foedus petentibus datum.

XLVI. Eodem anno Cn. Flavius Cn. filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis fuit. invenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus, fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen, quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum.

quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae. ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit; civile ius repositum in penetralibus pontificum evulgavit, fastosque circa forumi in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur; aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset, consensuque nobilium adolescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit, ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudii censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat, et posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit, nec in curia adeptus erat, quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit. tantumque Flavii comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. ex eo tempore in duas partes discessit civitas: aliud integer populus fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit, urbanasque eas appellavit. adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. ab eodem institutum dicitur, ut equites idibus Quinctilibus trans

veherentur.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER X.

EPITOME. Coloniae deductae sunt Sora et Alba et Carseoli. Marsi in deditionem accepti sunt. collegium augurum ampliatum est, ut essent novem, cum antea quaterni fuissent. lex de provocatione ad populum a Valerio consule tunc tertio lata est. duae tribus adiectae sunt, Aniensis et Terentina. Samnitibus bellum indictum et adversns eos saepe prospere pugnatum est. cum adversus Etruscos Umbros Samnites Gallos P. Decio et Q. Fabio ducibus pugnaretur et Romanus exercitus in magno esset discrimine, P. Decius, secutus patris exemplum, devovit se pro exercitu et morte sua victoriam eius pugnae populo Romano dedit. Papirius Cursor Samnitium exercitum, qui iure iurando obstrictus, quo maiore constantia virtutis pugnaret, in aciem descenderat, fudit. census actus est, lustrum conditum: censa sunt civium capita ducenta sexaginta duo milia et trecenta viginti.

I. L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex milia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat, sed possederant Samnites: eo quattuor milia hominum missa. eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi. tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbria facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri. in eam speluncam penetratum cum signis est, et ex eo loco obscuro multa vulnera accepta, maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore nam pervius erat invento utraeque fauces congestis lignis accensae. ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.

[ocr errors]

M. Livio Dentre M. Aemilio consulibus redintegratum Aequicum bellum. coloniam aegre patientes velut arcem suis finibus impositam, summa vi expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur. ceterum tantum Romae terroreni fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus. cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.

II. Eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad Italiae litora appulsa Thurias urbem in Salentinis cepit. adversus hunc hostem consul Aemilius missus proelio uno fugatum compulit in naves. Thuriae redditae veteri cultori, Salentinoque agro pax parta. Iunium Bubulcum dictatorem missum in Salentinos in quibusdam annalibus invenio, et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse. circumvectus inde Brundisii promunturium, medioque sinu Hadriatico ventis latus, cum laeva importuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit. expositis paucis qui loca explorarent cum audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint, irrigua aestibus maritimis, agros haud procul proximos campestres cerni, ulteriora colles videri, esse ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam vidissent Meduacus amnis erat eo invectam classem

subire flumine adverso iussit. gravissimas navium non pertulit alveus fluminis: in leviora navigia transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavinorum vicis colentibus eam oram, pervenit. ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt, et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt. haec ubi Patavium sunt nuntiata semper autem

« IndietroContinua »