Immagini della pagina
PDF
ePub

videt, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda – nam et stativa et trepide deserta fuerant potitur. inde in Faliscum agrum copiis reductis cum impedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad depopulandos hostium fines incedit. omnia ferro ignique vastantur; praedae undique actae. nec solum modo vastum hosti relictum, sed castellis etiam vicisque illatus ignis: urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos compulerat. Cn. Fulvii consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit. Bovianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.

XIII. Eodem anno Carseolos colonia in agrum Aequiculorum deducta. Fulvius consul de Samnitibus triumphavit. cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus: palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum; increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum hostem comparatum obiecerint Romanis; itaque suis sociorumque viribus consurgere hostes ad bellum, et haudquaquam pari defungendum esse certamine. hic terror, cum illustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non petentem, deinde, ut inclinata studia vidit, etiam recusantem convertit. quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent? nec corporis nec animi vigorem remanere eundem, et fortunam ipsam vereri, ne cui deorum nimia iam in se et constantior, quam velint humanae res, videatur. et se gloriae seniorum succrevisse, et ad suam gloriam consurgentes alios laetum aspicere. nec honores magnos fortissimis viris Romae nec honoribus deesse fortes viros. acuebat hac moderatione tam iusta studia; quae verecundia legum restinguenda ratus legem recitari iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret. vix prae strepitu audita lex est, tribunique plebis nihil id impedimenti futurum aiebant: se ad populurn laturos, uti legibus solveretur. et ille quidem in T. LIVI PARS II.

11

recusando perstabat, quid ergo attineret leges ferri rogitans, quibus per eosdem qui tulissent fraus fieret, iam regi leges non regere. populus nihilo minus suffragia inibat, et ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat. tum demum consensu civitatis victus „dei approbent“ inquit,,quod agitis acturique estis, Quirites. ceterum, quoniam in me, quod vos vultis, facturi estis, in collega sit meae apud vos gratiae locus: P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis". iusta suffragatio visa. omnes quae supererant centuriae Q. Fabium P. Decium consules dixere. Eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent. nec quisquam ferme est purgatus, vinculumque ingens immodicae cupiditatis iniectum est.

XIV. Consules novi Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium cum inter se agitarent, uti alter Samnites hostes alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis, et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt. profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis, qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt. ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso agmine incedit. explorant tamen latius quam populantur. igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant. Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito, praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit. Samnites desperato improviso tumultu, quando in apertum semel discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt, ac fortunae se maiore animo quam spe committunt.

ceterum sive quia ex omnium Samnitium populis quodcumque roboris fuerat contraxerant, seu quia discrimen summae rerum augebat animos, aliquantum quoque aperta pugna praebuerunt terroris. Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari, ut si quando uniquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur, ut ordinis eius gloriam invictam praestent. peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse equitum. et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus nunc promissis onerat. ceterum quando ne ea quoque temptata vis proficeret, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent, ratus Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen, aversoque hosti ab tergo repente se ostendere. equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis ex improviso ante signa evecti praebuerunt tumultus. adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies, nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit. et postquam irritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt. crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset. ibi integrae vires sistunt invehentem se iam Samnitem; et tempore improvisa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos. nam et Fabius Decium collegam appropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt; errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites implevit maxime territos, ne ab altero exercitu integro intacto que fessi opprimerentur. et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit. tria milia et quadringenti caesi, capti

octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.

XV. Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. ibi quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa. spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit. ibi duo consulares exercitus diversis vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt. quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Decii castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta. nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum. Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta. Inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam rem agere. cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii recuperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit, se cum Q. Fabio consulem dicerent. Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas, orare, ut ex caeno plebeio consulatum extraheret, maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet. Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit: facturum enim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret; nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie praestantem.

[ocr errors]

XVI. Comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio. itaque insequenti quoque anno L. Volumnio Ap. Claudio

consulibus P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus. Etruriam pulsi petierunt; et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium. quo coacto, per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod . pax servientibus gravior quam liberis bellum esset. unam sibi spem reliquam in Etruscis restare: scire gentem Italiae opulentissimanı armis viris pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent. nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiae regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum instructum armis stipendio venisse; confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant. XVII. Haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat. nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectuin Samnitium exercitum, advocato consilio,,quid per agros" inquit ,,vagamur vicatim circumferentes bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio praesidet. cessere finibus, ac sibimet ipsi exsilium conscivere". approbantibus cunctis ad Murgantiam validam urbem oppugnandam ducit; tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae, ut uno die vi atque armis urbem caperent. ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique, et alia praeda ingens capta est.

« IndietroContinua »