Immagini della pagina
PDF
ePub

faciendam locavit prope aedem eius deae ab rege Servio Tullio dedicatam: et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus malignitate collegae gratius accipientibus munus divisit. favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat in legationem, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.

XLVII. Exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant, hisque ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina C. Marcio Rutilo censoribus: censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum. censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit. eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt; palmaeque tum primum translato e Graecia more victoribus datae. eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis via a Martis silice ad Bovillas perstrata est. Comitia consularia L. Papirius habuit: creavit consules Q. Fabium Maximi F. Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam: ipse Papirius praetor factus. Multis rebus laetus annus vix ad solatium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit, portentoque iam similis clades erat: et libri aditi, quinam finis aut quod remedium eius mali ab diis daretur. inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum. neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.

[ocr errors]

EPITOME LIBRI XI.

Cum Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc filii ignominiam eo maxime senatum movit, quod

iturum se filio legatum pollicitus est; idque praestitit. eius consiliis et opera filius consul adiutus caesis Samnitibus triumphavit, C. Pontium imperatorem Samnitium ductum in triumpho securi percussit. cum civitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Aesculapii signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt; eoque in insulam Tiberis egresso eodem loco aedes Aesculapio constituta est. L. Postumius consularis, quoniam, cum exercitui praeesset, opera militum in agro suo usus esset, damnatus est. pacem petentibus Samnitibus foedus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul Samuitibus caesis, et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in deditionem acceptis bis in eodem magistratu triumphavit. coloniae deductae sunt Castrum Sena Hadria. triumviri capitales tum primum creati sunt. census actus, lustrum conditum est: censa sunt civium capita ducenta septuaginta duo milia. plebs propter aes alienum post graves et longas seditiones ad ultimum secessit in Ianiculum, unde a Q. Hortensio dictatore deducta est, isque in ipso magistratu decessit. res praeterea contra Vulsinienses gestas continet; item adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat.

EPITOME LIBRI XII.

Cum legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, bello ob id Gallis indicto L. Caecilius praetor cum legionibus ab iis caesus est. cum a Tarentinis classis Romana direpta esset, duumviro qui praeerat classi occiso, legati ad eos a senatu, ut de iis iniuriis quererentur, missi pulsati sunt. ob id bellum iis indictum est. Samnites defecerunt. adversus eos et Lucanos et Bruttios et Etruscos aliquot proeliis a compluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus Epirotarum rex, ut auxilium ferret Tarentinis, in Italiam venit. cum in praesidium Reginorum legio Campana cum praefecto Decio Iubellio missa esset, occisis Reginis Regium occupavit.

EPITOME LIBRI XIII.

Valerius Laevinus consul parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit elephantorum maxime invisitata facie territis militibus. post id proelium cum corpora Romanorum qui in acie ceciderant Pyrrhus inspiceret, omnia versa in hostem invenit, populabundusque ad urbem Romanam processit. C. Fabricius missus ad eum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra ut patriam desereret a rege temptatus est. captivi sine pretio remissi sunt. Cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petit, ut componendae pacis causa rex in urbem reciperetur. de qua re cum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Ap. Claudius, qui propter valetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor

primus ex plebe lustrum condidit: censa sunt civium capita ducenta octoginta octo milia ducenta viginti duo. iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. cum Carthaginiensibus quartum foedus renovatum est. cum C. Fabricio consuli is, qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur venenum se regi daturum, cum indicio ad regem remissus est. res praeterea contra Etruscos Lucanos Bruttios et Samnites prospere gestas continet.

EPITOME LIBRI XIV.

Pyrrhus in Siciliam traiecit. cum inter alia prodigia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, caput eius per haruspices inventum est. Curius Dentatus cum dilectum haberet, eius, qui citatus non responderat, bona primus vendidit: item Pyrrhum ex Sicilia in Italiam reversum vicit, et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is decem pondo argenti facti haberet. lustro a censoribus condito censa sunt capita civium ducenta septuaginta unum milia ducenta viginti quattuor. cum Ptolemaeo Aegypti rege societas iuncta est. Sextilia virgo' Vestalis damnata incesti viva defossa est. coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa. Carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit, quo facto ab iis foedus violatum est. res praeterea contra Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et Pyrrhi regis mortem continet.

EPITOME LIBRI XV.

Victis Tarentinis pax et libertas data est. legio Campana, quae Regium occupaverat, obsessa deditione facta securi percussa est. cum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam iuvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus. Picentibus victis pax data est. coloniae deductae Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio, tum primum populus Romanus argento uti cepit. Umbri et Salentini victi in deditionem accepti sunt. quaestorum numerus ampliatus est, ut essent octo.

EPITOME LIBRI XVI.

Origo Carthaginiensium et primordia urbis eorum referuntur; contra quos et Hieronem regem Syracusanorum auxilium Mamertinis ferendum senatus censuit, cum de ea re inter suadentes, ut id fieret dissuadentesque contentio fuisset. transgressis tum primum mare exercitibus Romanis adversus Hieronem saepius bene pugnatum. petenti pax data est. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita ducenta octoginta duo milia ducenta triginta quattuor. D. lunius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris edidit primus. colonia Aesernia deducta est. res praeter ea contra Poenos et Vulsinios prospere gestas continet.

EPITOME LIBRI XVII.

Cn. Cornelius consul a classe Punica circumventus et per fraudem veluti in colloquium evocatus captus est. C. Duilius consul adversus classem Poenorum prospere pugnavit, primusque omnium Romanorum ducum navalis victoriae duxit triumphum, ob quam causam ei perpetuus honos habitus est, ut revertenti a cena tibicines canerent et funale praeferretur. L. Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sardos et Corsos et Hannonem Poenorum ducem feliciter pugnavit. Atilius Calatinus consul cum in locum iniquum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurnii tribuni militum virtute et opera evasit, qui cum trecentis militibus eruptione facta hostes in se converterat. Hannibal dux Poenorum victa classe, cui praefuerat, a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regulus consul victis navali proelio Poenis in Africam traiecit.

EPITOME LIBRI XVIII.

Atilius Regulus in Africa serpentem portentuosae magnitudinis cum magna militum clade occidit, et cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum missas questus est, in quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a mercenariis desertus esset. quaerente deinde fortuna, ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo Lacedaemoniorum duce victus proelio et captus est. res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia classium. Ti. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est. P. Sempronius Sophus M'. Valerius Maximus censores cum senatum legerent, tredecim senatu moverunt; lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita ducenta nonaginta septem milia ducenta nonaginta septem. Regulus missus à Carthaginiensibus ad senatum, ut de pace, et si eam non posset impetrare, de commutandis captivis ageret, et iure iurando adstrictus rediturum se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, utrumque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto periit.

EPITOME LIBRI XIX.

Caecilius Metellus rebus adversus Poenos prospere gestis speciosum egit triumphum tredecim ducibus hostium et centum viginti elephantis in eo ductis. Claudius Pulcher consul, contra auspicia profectus, iussit mergi pullos, qui cibari nolebant. infeliciter ad

[ocr errors]

versus Carthaginienses classe pugnavit; et revocatus a senatu iussusque dictatorem dicere Claudium Gliciam dixit sortis ultimae hominem, qui coactus abdicare se magistratu postea ludos praetextatus spectavit. Atilius Calatinus primus dictator extra Italiam exercitum duxit. commutatio captivorum cum Poenis facta est. coloniae deductae sunt Fregenae, in agro Salentino Brundisium. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita ducenta quinquaginta unum milia ducenta viginti duo. Claudia soror P. Claudii, qui contemtis auspiciis male pugnaverat, a ludis revertens cum turba premeretur, dixit,,utinam frater meus viveret iterumque classem duceret". ob eam causam multa ei dicta est. duo praetores tum primum creati sunt. Caecilius Metellus pontifex maximus A. Postumium consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, cum is ad bellum gerendum proficisci vellet, in urbe tenuit, nec passus est a sacris recedere. rebus adversus Poenos a pluribus ducibus prospere gestis summam victoriae C. Lutatius consul victa ad Aegates insulas classe Poenorum imposuit. petentibus Carthaginiensibus pax data est. cum templum Vestae arderet, Caecilius Metellus pontifex maximus ex incendio sacra rapuit. duae tribus adiectae sunt, Velina et Quirina. Falisci cum rebellassent, sexto die perdomiti in deditionem venerunt.

EPITOME LIBRI XX.

Spoletium colonia deducta est. adversus Ligures tunc primum exercitus promotus est. Sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt. Tuccia virgo Vestalis incesti damnata est. bellum Illyriis propter unum ex legatis, qui ad eos missi erant, occisum indictum est, subactique in deditionem venerunt. praetorum numerus ampliatus est, ut essent quattuor. Galli Transalpini, qui in Italiam irruperant, caesi sunt. eo bello populus Romanus sui Latinique nomi

nis trecenta milia armatorum habuisse dicitur. exercitibus Romanis. tunc primum trans Padum ductis Galii Insubres aliquot proeliis fusi in deditionem venerunt. M. Claudius Marcellus consul occiso Insubrium Gallorum duce Virdomaro opima spolia rettulit. Histri subacti sunt. item Illyrii, cum rebellassent, domiti in deditionem venerunt, lustrum a censoribus conditum est, quo censa sunt civium capita ducenta septuaginta milia ducenta tredecim. libertini in quattuor tribus redacti sunt, cum dispersi per omnes antea fuissent, Esquilinam Palatinam Suburanam Collinam. C. Flaminius censor viam Flaminiam munivit et circum Flaminium exstruxit. coloniae deductae in agro de Gallis capto, Placentia et Cremona.

« IndietroContinua »