Immagini della pagina
PDF
ePub

templo ductus exercitus, atroxque proelium cum multoruni utrimque caede initum, et pars arcis capta est.

Temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Aiconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant, condicionesque tristes ut ab irato victore ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret. postulabatur autem, redderent res Turdetanis, traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset. has pacis leges abnuente Alcone accepturos Sanguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur. erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum et ipse ita iubebat est deductus. quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, summota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit. XIII. „,si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem. cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. vestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis umquam apud vos mentionem feci. postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes, nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam. cuius ita aliqua spes est, si eam, quem ad modum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audiatis; et non

[ocr errors]

id, quod amittitur, in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. urbem vobis, quam ex magna parte dirutam captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus in quo novum oppidum aedificetis. aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri:- corpora vestra coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. haec victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum: sed vel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis

XIV. Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum collatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est: cui enim parci potuit ex his, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt. XV. Captun oppidum est cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem novam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. quae si ita sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius Tib. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaverint. aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Tib. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum. nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Tib. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est, tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent. nam neque hostem acriorem. bellicosioremque secum congressum, nec rem Romanam tam desidem umquam fuisse alque imbellem. Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum. Poenum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos, conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes. cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

XVII. Nominatae iam antea consulibus provinciae erant, tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio

Africa cum Sicilia evenit. sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum quattuor milia et quadringenti equites; naves ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti deductae. latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici. eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus iussisset. inter consules ita copiae divisae. Sempronio datae legiones duae ea quaterna milia erant peditum et treceni equites et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces duodecim. cum his terrestribus maritimisque copiis Tib. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud invalido praesidio in Galliam mittebatur. navium maxime Cornelio numerus deminutus: sexaginta quinqueremes datae neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant

et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sexcentis. duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.

XVIII. His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium M. Livium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium, in Africam mittunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, et, si id quod facturi videbantur faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: ,,praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Han

[ocr errors]

nibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis: ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, re asperior.ftunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur: nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur, et ut a confessis res extemplo repetuntur. ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam, sed utrum iure an iniuria. nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio: vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. itaque. quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum, in quo cum caveretur utro rumque sociis, nihil de Saguntinis necdum enim erant socii vestri cautum est. at enim eo foedere quod cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur. adversus quod ego nihil dicturus sum nisi quod a vobis didici. vos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus fecit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri: itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis. fecit, obligare potuit. proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et quod diu parturit animus vester, aliquando pariat". tum Romanus sinu ex toga facto hic" inquit,, vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite". sub hanc vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est. et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt, et quibus acciperent animis, isdem se gesturos. XIX. Haec directa percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est quam de foederum iure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa. nam si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat, cum in Lutatii foedere diserte additum esset, ita id ratum fore, si populus cen

[ocr errors]
« IndietroContinua »