Immagini della pagina
PDF
ePub

aut manu quisquam eniti posset, erant: ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. iumenta seoabant interdum etiam [tamer] infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie. XXXVII. Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato: tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent. quadriduum circa rupėm consumptum iumentis prope fame absumptis: nuda enim fere cacumina sunt, et si quid est pabuli, obruunt nives. inferiora valles apricosque quosdam colles habent, rivosque prope silvas et iam humano cultu digniora loca. ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data triduo. inde ad planum descensum et iam locis mollioribus et accolarum ingeniis.

XXXVIII. Hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense à Carthagine nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, centum milia peditum viginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, viginti milia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis: cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta; in Italia magis adfluxisse veri simile est, et ita quidam auctores sunt - - ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit, triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iu

[ocr errors]

mentorum amisisse e Taurinis, quae Galliae proxima gens erat, in Italiam degressum. id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpis transierit, et vulgo credere Poenino atque inde nomen ei iugo Alpium inditum transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxerint. nec veri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent. neque hercule montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi eius, norint nomen inditum, sed ab eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.

XXXIX. Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum erat. sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat: otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex illuvie tabeque squalida et prope efferata corpora varie movebat. ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis trepido, ad Padum festinandi, ut cum hoste nondum refecto manus consereret. sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal, Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non, veniebant, vi expugnarat; et iunxisset sibi non metu solum sed etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes defectionis tempus subito adventu consul oppressisset. et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda esset, Gal los praesentem se secuturos esse ratus. iam prope in conspectu erant exercitus, convenerantque duces sicuti inter se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque quadam admiratione alterius. nam Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potissimum lectus esset, praestantem virum credebat. et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in

Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu. Occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus. XL.,,Si eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos: quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones, cum quibus fugientem hunc ipsum. hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui? nunc, quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus voluit, ego, ut consulem ducem adversus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda sunt. ne genus belli neve hostem ignoretis, cum his est vobis, milites, pugnandum, quos terra marique priore bello vicistis; a quibus stipendium per viginti annos exegistis; a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis. erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui victoribus et victis esse solet. nec nunc illi, quia audent, sed quia necesse est, pugnaturi sunt, nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis, quia plures [paene] perierint quam supersint, plus spei nactos esse. at enim pauci quidem sunt sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. effigies, immo umbrae hominum, fame frigore illuvie squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis, reliquias extremas hostium, non hostem habetis. ac nihil magis vereor, quam ne, vos cum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. sed ita forsitan decuit, cum foe

[ocr errors]

derum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum; nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere. XLI. Non vereor, ne quis me haec vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. licuit in Hispaniam provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem, et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem, et minorem haud dubie molem belli: tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra. equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, atque regressus ad navis erat, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui. utrum, cum declinarem certamen, improvisus incidisse videor an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum? experiri iuvat, utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an iidem sint, qui ad Aegatis pugnaverunt insulas, et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emisistis; et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus: quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab Eryce; qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens' maerensque accepit; qui decedere Sicilia stipendium populo Romano dare pactus est. itaque vos ego, milites, non eo solum animo quo adversus alios hostes soletis pugnare velim, sed cum indignatione quadam atque ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere; licuit victricem

classem in Africam traicere, atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere - veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur. pro his impertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam nostram veniunt. atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non pro salute esset certamen! non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum. nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari nova possint praesidia. hic est obstandum, milites, velut si anțe Romana moenia pugnemus. unus quisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos parvos armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc'animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum; qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore". XLII. haec apud Romanus consul.

Hannibal rebus prius quam verbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captivos montanos vinctos in medio statuit, armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet. cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret. ut cuiusque sors exciderat, alacer inter gratulantes gaudio exsultans cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur. XLIII.. cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur: „si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites.

« IndietroContinua »