Immagini della pagina
PDF
ePub

neque enim spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago vestrae condicionis erat. ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam captivis vestris fortuna circumdederit. dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentibus, circa Padus amnis, maior Padus ac violentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae. hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab diis quidem immortalibus optare solent. si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla prelia essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. in hanc tam opimam mercedem, agite, cum diis bene iuvantibus arma capite. satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis: tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. nec quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis victoriam fore. saepe et contemptus hostis cruentum certamen edidit, et incluti populi regesque perlevi momento victi sunt. nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani quid est car illi vobis comparandi sint? ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc pervenistis: pugnabitis cum, exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso victo circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. an me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non AlT. LIVI PARS II.

16

pinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo est vestrum, cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque. XLIV. Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranun peditem generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Carthaginienses cum ob patriam tum ob iram iustissimam pugnaturos. inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis. accendit praeterea et stimulat animos dolor iniuria indignitas. ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes qui Saguntum oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit. cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus; neque eos quos statuit terminos observat. ne transieris Hiberum, ne quid rei tibi sit cum Saguntinis!+ ad Hiberum est Saguntum: nusquam te vestigio moveris! parum est quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam adimis? etiam Hispanias? et inde cessero: in Africam transcendes. transcendes autem dico? duos consules huius anni, unum in Africam alterum in Hispaniam miserunt. nihil umquam nobis relictum est nisi quod armis vindicaremus. illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quod sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient: vobis necesse est for

tibus viris esse, et omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. si hoc bene fixum omnibus destinatum in animo est, iterum dicam, vicistis: nullum eo telum ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est".

XLV. His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt, tutandique pontis causa castellum insuper imponunt; Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit; Gatlis parci quam maxime iubet, principumque animos ad defectionem sollicitare. ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a Vicotumulis consedit. ibi Hannibal castra habebat, revocatoque pro-, pere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia Africa Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent. servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu dextera silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quem ad modum ipse agnum mactasset, et secundum precationem caput pecudis saxo elisit. tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

XLVI. Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis:

nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus évaserat, et examen apum in arbore praetorio imminente consederat. quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque quantae et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. neutri alteros primo cernebant, densior deinde incessu tot hominumn et equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. vixdum clamore sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps. dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna iverat donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. hic erit iuvenis penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt. alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat. malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores, et fama obtinuit.

XLVII. Hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse, et ob id campos patentis, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio colligere castra

ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. prius Placentiam pervenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos: tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. ea peritis amnis eius vix fidem fecerint, nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati travexerint utres; et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerint, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset.+potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites Hispanorum expeditos praemissos. dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis moratus, traicit gravius pedituni agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communivit, et postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit.

XLVIII. Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis adhuc vulnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet. minus

« IndietroContinua »