Immagini della pagina
PDF
ePub

ribus in vallo portisque positis ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare iubet. iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. quod ubi Hannibal accepit, laxatamque pugnam et recessum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem ipse cum peditum robore mediis castris erupit. pugna raro magis ulla saeva et utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset. nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concursus fuit quam caedes; et sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. ab neutra parte sexcentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit. sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti. secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis senatorum ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet, traduntur.

LX. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum classe et exercitu missus cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus Emporiis appulisset classem, exposito ibi exercitu, orsus a Lacetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renovandis societatibus partim novis instituendis Romanae dicionis fecit. inde conciliata facilitatis clementiaeque fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud eos sed societas etiam armorum parata est, validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Hannonis cis Hiberum provincia erat: eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem

eduxit. nec Romano differendum certamen visum, quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse, malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere. nec magni certaminis ea dimicatio fuit: sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum. nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis propinquum castris oppidum expugnatur. ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum: castra militem ditavere non eius modo exercitus qui victus erat, sed et eius qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.

LXI. Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum mille equitum tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantesque per agros, quod ferme fit, ut secundae res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naves compellit. nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. et Scipio raptimi ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit. vixdum digresso eo Hasdrubal aderat, et Ilergetum populo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso, cum eorum ipsorum iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat. excito deinde Scipione hibernis hostico cis Hiberum rursus cedit. agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu invasisset, compulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit, intraque dies paucos, pluribus quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque recepit. inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit, T. LIVI PARS II.

17

atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis. caesa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere. nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur. triginta dies obsidio fuit, per quos raro umquam nix minus quattuor pedes alta iacuit; adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam tutamentum fuerit. postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna reditum est.

LXII. Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta, aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt; in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse; et foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse; et navium speciem de caelo adfulsisse; et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam; et Lanuvii hastam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse; et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos; et in Piceno lapidibus pluvisse; et Caere sortes extenuatas; et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse+ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit. iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est diis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est; et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt; et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum; et supplicatio Fortunae in Algido: Romae quoque et lectisternium Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta; et Genio

maiores hostiae caesae quinque; et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu. haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui hae legiones quae Placentiae hibernabant sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. huic in provincia consulatum inire consilium erat, memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat; invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. id satis habitum ad fructus ex agris vectandos: quaestus omnis patribus indecorus visus. res per summam contentionem acta invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit. ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante patribus movit: non cum senatu modo sed iam cum diis immortalibus C. Flaminium bellum gerere. consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret; ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque; ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in nonte faceret; ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud aliter quam si

exsilii causa solum vertisset. magis pro maiestate videlicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum, et in diversorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum. revocandum universi retrahendumque censuerunt, et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in provinciam iret. in eam legationem legatos enim mitti placuit - Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt quam priore consulatu litterae moverant ab senatu missae. paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit. fuga procul etiam maior apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. id a plerisque in omen magni terroris acceptum. legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Apennini tramites exercitus duci est coeptus.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA
LIBER XXII.

EPITOME. Hannibal per continuas vigilias in paludibus oculo amisso venit in Etruriam; per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. Flaminius consul, vir temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Trasumenum lacum cum exercitu caesus est. sex milia, quae eruperant, fide a Maharbale data perfidia Hannibalis vincta sunt. cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae sunt. ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territum adversis proeliis militem pugnae

« IndietroContinua »