Immagini della pagina
PDF
ePub

fuit insignis. Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritimaque loca vagi populabantur; mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiți semel proelio decertarent, dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, victos se an victores putarent. inter hos longe maximus exstitit terror, concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita, responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis. datum, absisterent imperare iis quorum auxilio egerent: Latinos pro sua libertate potius quam pro alieno imperio laturos arma. inter duo simul bella externa defectione etiam sociorum senatus anxius cum cerneret metu tenendos quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii vires consules dilectu habendo iussit: civili quippe standum exercitu esse, quando socialis coetus desereret. undique non urbana tantum sed etiam agresti iuventute decem legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc novum exercitum, si qua externa vis ingruat, hae vires populi Romani, quas vix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant: adeo in quae laboramus sola crevimus, divitias luxuriamque.

Inter cetera tristia eius anni consul alter Ap. Claudius in ipso belli apparatu moritur, redierantque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari haud satis de-. corum visum est patribus. consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore divisis, memor paternae virtutis Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit. et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus, quos rapto vivere necessitas cogeret, satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis delegit. XXVI. Ubi cum stationibus quieti

tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis, quatiensque scutum hasta cum silentium fecisset, provocat per interpretem unum ex Romanis, qui secum ferro decernat. M. erat Valerius tribunus militum adolescens, qui haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem in medium armatus processit. minus insigne certamen humanum numine interposito deorum factum: namque conserenti iam manuin Romano corvus repente in galea consedit, in hostem versus. quod primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus, precatus deinde, si divus, si diva esset qui sibi praepetem misisset, volens propitius adesset. dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem, sed quotienscumque certamen initum est, levans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus appetit, donec territum prodigii talis visu, oculisque simul ac mente turbatum, Valerius obtruncat. corvus ex conspectu clatus orientem petit. hactenus quictae utrimque stationes fuere. postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt, et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit. ibi circa iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox concitatur. iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem victoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis diis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis tribunum,,hunc imitare, miles", aiebat,,,et circa iacentem ducem sterne Gallorum catervas“. dii hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est: adeo duorum militum eventum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis perceperat. inter primos, quorum concursus alios exciverat, atrox proelium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli veniret, terga vertit. primo per Volscos. Falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum petierunt. consul contione advocata laudatum tribunum decem bubus aureaque corona donat. ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore

iunxit castra. ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit. dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit, aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum id enim illi deinde co

gnominis fuit summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit. collega Corvo de plebe M. Popilius Laenas quartum consul futurus datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res: nec illi terra nec Romanus mari bellator erat. postremo cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere. cuius populi ea cuiusque gentis classis fuerit, nihil certi est. maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim, nam ulterior Graecia ea tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes horrebat.

XXVII. Exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs, quam Latini diruerant. et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes venissent. Idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato C. Plautio consulibus. semunciarium tantum ex unciario fenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est. et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus polior ad curam senatui fuit. levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum. Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetilio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre iussus ad Satricum exercitu infesto pergit. quo cum Antiates aliique Volsci praepa

ratis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga effusi Satrici moenia petunt. et ne in muris quidem satis firma spe cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere. oppidum dirutum atque incensum; ab aede tantum matris Matutae abstinuere ignem. praeda omnis militi data. extra praedam quattuor milia deditorum habita: eos vinctos consul ante currum triumphans egit; venditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit. sunt qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant; idque magis veri simile est quam deditos venisse.

XXVIII. Hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum; metuque ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum iam Latiurn L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit. et cum, quod per magnos tumultus fieri solitum erat, iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inventi. prima itaque acie debellatum est. dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit. senatus duumviros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit, locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manlii Capitolini fuerat. consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex ho

stibus, incautos adorti, ceperunt. Anno post quam

vota erat aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutilo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus. prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu

Visa intendi; librisque inspectis cum plena religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici. dictus Valerius Publicola, magister equitum ei Q.

tum suppli abius Ambustus datus est. non tribus tan

tum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur. et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum redit. ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.

XXIX. Maiora iam hinc bella et viribus et longinquitate vel regionum vel temporum [spatio], quibus bellatum est, dicentur. namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma. Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. quanta rerum moles! quotiens in extrema periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quae vix sustinetur, erigi imperium posset! Belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus venit, non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli verterunt. namque Samnites omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata imminentes Capuae colles cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem, quae Capuam Tifataque inter iacet. ibi rursus acie dimicatum; adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuventutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium. XXX. Legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt: „populus nos Campanus legatos ad

« IndietroContinua »